Digesta vel Pandectae – Liber XXXXIX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Tryphoninus libro 18 disputationum

pr. De hereditate ab adgnato commilitone data Scaevola noster dubitabat, quia potuit et ante notus et amicus dare, potuit et non dare, nisi commilitium caritatem auxisset. Nobis ita videtur, si ante commilitium factum sit testamentum, non esse peculii castrensis eam hereditatem, si postea, contra.

1. Sed si servus peculii castrensis a quocumque sit heres scriptus, iussu militis adire debebit hereditatem eaque fiet bonorum castrensis peculii.

2. Filius familias paganus de peculio castrensi fecit testamentum et, dum ignorat patri se suum heredem extitisse, decessit. Non potest videri pro castrensibus bonis testatus, pro paternis intestatus decessisse, quamvis id in milite etiamnunc rescriptum sit, quia miles ab initio pro parte testatus, pro parte intestatus potuerat mori, quod ius iste non habuerit, non magis quam sine observatione legum facere testamentum. Necessario ergo castrensis peculii heres scriptus universa bona habebit, perinde ac si pauperrimus facto testamento decessisset ignorans se locupletatum per servos alio loco agentes.

3. Pater peculii castrensis filii servum testamento liberum esse iussit: intestato defuncto filio familias, mox patre quaeritur, an libertas servo competat. Occurrebat enim non posse dominium apud duos pro solido fuisse: denique filium posse manumittere talis peculii servum Hadrianus constituit: et si testamento tam filii quam patris idem servus accepisset libertatem et utrique pariter decessissent, non dubitaretur ex testamento filii liberum eum esse. Sed in superiore casu pro libertate a patre data illa dici possunt, numquid, quoad utatur iure concesso filius in castrensi peculio, eousque ius patris cessaverit, quod si intestatus decesserit filius, postliminii cuiusdam similitudine pater antiquo iure habeat peculium retroque videatur habuisse rerum dominia.

4. Non tamen ut heres vivo filio vindictam servo imposuit, dicatur eum post mortem intestati filii ex illa manumissione liberum factum esse.

5. Quid autem, si testamentum fecerit filius et non sit eius adita hereditas? Non tam facile est dicere continuatum patri post mortem filii rerum peculii dominium, cum medium tempus, quo deliberant instituti heredes, imaginem successioni praestiterit. Alioquin et si adita sit ab instituto hereditas filii, dicetur a patre ad eum transisse proprietatem, quod absurdum est. Si in pendenti, ut in aliis, et in hac specie habeamus dominia, ut ex facto retro fuisse aut non fuisse patris credamus? Secundum quod difficile erit expedire, si, dum deliberant heredes, dies cesserit legati servo dati istius peculii testamento eius, ex quo pater nihil capere potuisset, an id ad ipsum pertineat, cum utique ad heredem filii pertineret. Facilior tamen de libertate servi deliberatio est in specie, in qua intestatus filius decessisse proponitur. Non est ergo ratio respondendi competere libertatem eo tempore datam, quo non fuit in dominio patris? Favorabilem tamen sententiam contrariam in utroque casu non negamus.

49.17.20

Paulus libro singulari ad regularum Catonianam

Sed si ponas filium testamentum fecisse et patrem heredem instituisse: cum utique pater testamento suo servo filii libertatem dedisset, qui ad eum ex testamento filii pertinere coeperit, videndum est, numquid ei comparari debeat, qui, cum manumitteretur, alienus erat, deinde postea adquisitus est. Sed favorabile est libertatem a patre relictam admittere: et ab initio patris esse eum videri ex hoc, quod postea contigit, ostenditur.

 

49.18.0. De veteranis.

 

49.18.1

Menenius libro tertio de re militari

Veteranorum privilegium inter cetera etiam in delictis habet praerogativam, ut separentur a ceteris in poenis. Nec ad bestias itaque veteranus datur nec fustibus caeditur.

49.18.2

Ulpianus libro tertio opinionum

pr. Honeste sacramento solutis data immunitas etiam in eis civitatibus, apud quas incolae sunt, valet: nec labefactatur, si quis eorum voluntate sua honorem aut munus susceperit.

1. Vectigalia et patrimoniorum onera sollemnia omnes sustinere oportet.

49.18.3

Marcianus libro secundo regularum

Veteranis et liberis veteranorum idem honor habetur, qui et decurionibus: igitur nec in metallum damnabuntur nec in opus publicum vel ad bestias, nec fustibus caeduntur.

49.18.4

Ulpianus libro quarto de officio proconsulis

pr. Viae sternendae immunitatem veteranos non habere Iulio Sossiano veterano rescriptum est. Nam nec ab intributionibus, quae possessionibus fiunt, veteranos esse excusatos palam est.

1. Sed et naves eorum angariari posse Aelio Firmo et Antonio Claro veteranis rescriptum est.

49.18.5

Paulus libro singulari de cognitionibus

pr. Veteranos divus magnus Antoninus cum patre suo rescripsit a navium fabrica excusari.

1. Sed et ab exactione tributorum habent immunitatem, hoc est ne exactores tributorum constituantur.

2. Sed veterani, qui passi sunt in ordinem legi, muneribus fungi coguntur.