Digesta vel Pandectae – Liber XXXXIX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Ulpianus libro primo de appellationibus

pr. Quod dicitur eum appellari, qui dedit iudicem, sic accipiendum est, ut et successor eius possit appellari. Proinde et si praefectus urbi iudicem dederit vel praetorio, ipse erit provocandus, qui eum dederit iudicem.

1. Ab eo, cui quis mandavit iurisdictionem, non ipse provocabitur: nam generaliter is erit provocandus ab eo cui mandata est iurisdictio, qui provocaretur ab eo qui mandavit iurisdictionem.

49.3.2

Venonius libro secundo de officio proconsulis

Appellari a legatis proconsul potest, et, si multam dixerit, potest de iniquitate eius proconsul cognoscere et quod optimum putaverit statuere.

49.3.3

Modestinus libro octavo regularum

Dato iudice a magistratibus populi Romani cuiuscumque ordinis, etiamsi ex auctoritate principis licet nominatim iudicem declarantis dederint, ipsi tamen magistratus appellabuntur.

 

49.4.0. Quando appellandum sit et intra quae tempora.

 

49.4.1

Ulpianus libro primo de appellationibus

pr. Si quidem in insulam deportandum adnotaverit praeses provinciae et imperatori scripserit, ut deportetur, videamus, quando sit provocandum, utrum cum imperator scripserit an cum ei scribitur? Et putem tunc esse appellandum, cum recipi eum praeses iubet sententia prolata imperatori scribendum, ut deportetur. Ceterum verendum est, ne sero sit, ut tunc provocetur, cum imperator insulam ei adsignaverit: comprobata enim sententia praesidis tunc solet insulam adsignare. Rursus illud verendum est, si mendaciis apud principem oneravit eum, quem deportandum laborabat, intercludi illi viam provocandi. Quid ergo est? Recte dicetur humanitate suggerente, ut et hoc et illo tempore non frustra provocaretur, quia non adversus principem, sed adversus iudicis calliditatem provocavit. Simili modo et in decurione erit probandum, quem punire sibi praeses permittere non debet, sed recipere eum in carcerem et principi scribere de poena eius.

1. Si quis tutor datus fuerit vel testamento vel a quo alio, qui ius dandi habet, non oportet eum provocare (hoc enim divus Marcus effecit), sed intra tempora praestituta excusationem allegandam habet et, si fuerit repulsa, tunc demum appellare debebit: ceterum ante frustra appellatur.

2. Alia causa est eorum, qui ad aliquod munus vel honorem vocantur, cum dicant se habere excusationem: nam non aliter allegare possunt causas immunitatis suae, quam si appellationem interposuerint.

3. Solent plerumque praesides remittere ad ordinem nominatum ut gaium seium creent magistratum vel alius quis honor vel munus in eum conferatur. Utrum igitur tunc appellandum est, cum ordo decretum interposuerit, an vero a remissione, quam praeses fecerit, appellatio sit interponenda? Et magis est, ut tunc sit appellandum, cum ordo decreverit: magis enim consilium dedisse praeses videtur, quis sit creandus, quam ipse constituisse: denique ipse erit appellandus, non ab eo provocandum.

4. Sed et si praeses in ordine fuerit (ut fieri adsolet), cum ab ordine crearetur quis, ipse erit provocandus, quasi ab ordine, non ab ipso fiat appellatio.

5. Biduum vel triduum appellationis ex die sententiae latae computandum erit. Quid ergo, si sententia fuerit sub condicione dicta? Utrum ex die sententiae tempus computamus ad appellandum an vero ex die, quo condicio sententiae extitit? Sane quidem non est sub condicione sententia dicenda: sed si fuerit dicta, quid fiet? Et est utile statim tempora ad appellandum computari debere.

6. Quod in sententiis praeceptum est, ut vel altera die vel tertia provocetur, hoc etiam in ceteris observandum, ex quibus sententia quidem non profertur, appellari tamen oportere et posse supra relatum est.

7. Dies autem istos, quibus appellandum est, ad aliquid utiles esse oratio divi Marci voluit, si forte eius, a quo provocatur, copia non fuerit, ut ei libelli dentur: ait enim: “Is dies servabitur, quo primo adeundi facultas erit”. Quare si forte post sententiam statim ictam copiam sui non fecerit is qui pronuntiavit (ut fieri adsolet), dicendum est nihil nocere appellatori: nam ubi primum copiam eius habuerit, poterit provocare. Ergo si statim se subduxit, similiter subveniendum est.

8. Quid igitur, si condicio horae effecit, ut se reciperet? Si forte dicta sit sententia iam suprema hora? Utique non videbitur se subtraxisse.

9. Adeundi autem facultatem semper accipimus, si in publico sui copiam fecit: ceterum si non fecit, an imputetur alicui, quod ad domum eius non venerit quodque in hortos non accesserit, et ulterius quod ad villam suburbanam? Magisque est, ut non debeat imputari. Quare si in publico eius adeundi facultas non fuit, melius dicetur facultatem non fuisse adeundi.

10. Si quis ipsius quidem, a quo appellabit, adeundi facultatem non habuit, eius autem, quem appellabit, habeat copiam: videndum est, an ei praescribi possit, quod eum non adierit. Et hoc iure utimur, ut, si alterutrius adeundi fuit copia, praescriptio locum habeat.

11. In propria causa biduum accipitur. Propriam causam ab aliena quemadmodum discernimus? Et palam est eam esse propriam causam, cuius emolumentum vel damnum ad aliquem suo nomine pertinet.

12. Quare procurator, nisi in suam rem datus est, tertium diem habebit: in suam autem rem datus magis est ut alteram diem observet. At si in partem proprio nomine, in partem pro alieno litigat, ambigi potest, utrum biduum an triduum observetur. Et magis est, ut suo nomine biduum, alieno triduum observetur.

13. Tutores, item defensores rerum publicarum et curatores adulescentium vel furiosi, tertium diem habere debent, idcirco quia alieno nomine appellant. Ex hoc apparet tertio die provocandum defensori, si modo quasi defensor causam egit, non suo nomine, cum optentu alieni nominis suam causam agens tertio die appellare possit.

14. Si quis suspectum tutorem faciens non optinuerit, appellare eum intra triduum debere iulianus libro quadragensimo digestorum scripsit, profecto quasi pupilli defensorem.

15. Si adversus absentem fuerit pronuntiatum, biduum vel triduum ex quo quis scit computandum est, non ex quo pronuntiatum est. Quod autem dicitur absentem posse provocare ex quo scit, sic accipimus, si non in causa per procuratorem defensus est: nam si ille non provocavit, difficile est, ut hic audiatur.

49.4.2

Macer libro primo de appellationibus

pr. Si procuratorio nomine egeris et victus appellaveris, deinde iniusta appellatio tua fuerit pronuntiata, potest dubitari, num secundo die appellare debeas, quia, cum de tua appellatione iniusta pronuntiatum sit, tua interfuisse videtur. Sed rectius dicetur tertia die appellare te posse, quia nihilo minus alienam causam defenderis.

1. Sed si alius, quam qui iudicio expertus est, appellet, qualis est cuius interest, an etiam tertia die appellare possit, videamus. Sed dicendum est secunda die appellare eum debere, quia verum est eum suam causam defendere. Contrarium ei est. Si dicat idcirco sibi licere intra triduum appellare, quia videtur quasi alieno nomine appellare, quando, si velit causam suam alienam videri, semet ipsum excludit, quia in aliena causa ei, qui iudicio expertus non est, appellare non liceat.

2. Si is, qui ex libertinitate in ingenuitatem se defendebat, victus appellare omiserit, an pater eius appellare possit, maxime si dicat eum in potestate sua esse, quaeritur. Sed si potest, quod magis probatur, secunda die, ut propria causa, appellare debet.

3. Si pro eo, qui capite puniri iussus est, necessaria persona appellet, an tertia die audiri possit, Paulus dubitat. Sed dicendum est hanc quoque personam ut in propria causa secunda die appellare debere, quia qui sua interesse dicit, propriam causam defendit.

49.4.3

Macer libro secundo de appellationibus

Illud videamus, si, cum imperatori scriberetur, exemplum litterarum litigatori editum sit neque is appellaverit et postea contra eum rescriptum sit, an appellare a litteris pridem sibi editis possit? Quia qui tunc non appellavit, vera esse quae scripta sunt consensisse videtur: nec audiendus est, si dicat eventum rescripti sacri se sustinuisse.

 

49.5.0. De appellationibus recipiendis vel non.

 

49.5.1

Ulpianus libro 29 ad edictum

pr. Non solent audiri appellantes nisi hi, quorum interest vel quibus mandatum est vel qui negotium alienum gerunt, quod mox ratum habetur.

1. Sed et cum mater filii rem sententia eversam animadverteret, provocaverit, pietati dandum est et hanc audiri debere: et si litem praeparandam curare maluerit, intercedere non videtur, licet ab initio defendere non potest.

49.5.2

Scaevola libro quatro regularum

Ante sententiam appellari potest, si quaestionem in civili negotio habendam iudex interlocutus sit, vel in criminali, si contra leges hoc faciat.

49.5.3

Paulus libro singulari regularum

Intra triduum appellare licet ei, qui de suspecto tutore egit victusque appellat.

49.5.4

Macer libro primo de appellationibus

Eius, qui ideo causam agere frustratur, quod dicit se libellum principi dedisse et sacrum rescriptum expectare, audiri desiderium prohibetur: et si ob eam causam provocaverit, appellatio eius recipi sacris constitutionibus vetatur.

49.5.5

Ulpianus libro quatro de appellationibus

pr. Ei, cuius appellatio non recipitur, sufficit, si possit dicere appellationem suam non esse receptam: quod quaqua ratione doceat, admittetur eius appellatio.

1. Non recepta autem appellatione, si quidem principem appellari oportuit, principi erit supplicandum: sin vero alius appellabatur quam princeps, ille erit adeundus.

2. Sed et si quid aliud post receptam appellationem impedimento factum fuerit, eum adire oportet, quem appellare quis debet.

3. Plane si appellatione non recepta non ipsum adierit, quem debuit, sed principem, pro eo habebitur, atque si is aditus est, qui adiri debuit: idque rescriptis imperatoris nostri Antonini declaratur.

4. Plane si alium pro alio adiit non principem, nihil ei hic error proderit, licet non videatur cessasse.

5. Intra constituta autem appellatoria tempora debet is, cuius appellatio non est recepta, vel competentem iudicem vel principem adire.

49.5.6

Macer libro secundo de appellationibus

Sciendum est, cum appellatio non recipitur, praecipi sacris constitutionibus omnia in eodem statu esse nec quicquam novari, etiamsi contra fiscum appellatum sit: eumque, qui appellationem non receperit, opinionem suam confestim per relationem manifestare et causam, pro qua non recepit appellationem, eiusque exemplum litigatori edere debere mandatis cavetur.

49.5.7

Paulus libro singulari de appellationibus

pr. Si res dilationem non recipiat, non permittitur appellare, velut ne testamentum aperiatur (ut divus Hadrianus constituit), ne frumentum in usum militum, in annonae subsidia contrahatur, neve scriptus heres in possessionem inducatur.

1. Item si ex perpetuo edicto aliquid decernatur, id quo minus fiat, non permittitur appellare.

2. Item quo minus pignus vendere liceat, appellari non potest.

 

49.6.0. De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.

 

49.6.1

Marcianus libro secundo de appellationibus

pr. Post appellationem interpositam litterae dandae sunt ab eo, a quo appellatum est, ad eum, qui de appellatione cogniturus est, sive principem sive quem alium, quas litteras dimissorias sive apostolos appellant.

1. Sensus autem litterarum talis est: appellasse puta Lucium Titium a sententia illius, quae inter illos dicta est.

2. Sufficit autem petisse intra tempus dimissorias instanter et saepius, ut et si non accipiat, id ipsum contestetur: nam instantiam petentis dimissorias constitutiones desiderant. Aaequum est igitur, si per eum steterit, qui debebat dare litteras, quo minus det, ne hoc accipienti noceat.

 

49.7.0. Nihil innovari appellatione interposita.

 

49.7.1

Ulpianus libro quatro de appellationibus

pr. Appellatione interposita, sive ea recepta sit sive non, medio tempore nihil novari oportet: si quidem fuerit recepta appellatio, quia recepta est: si vero non est recepta, ne praeiudicium fiat, quoad deliberetur, utrum recipienda sit appellatio an non sit.

1. Recepta autem appellatione tamdiu nihil erit innovandum, quamdiu de appellatione fuerit pronuntiatum.

2. Si quis ergo forte relegatus fuit et appellaverit, non arcebitur neque in italia neque in provincia, qua relegatus est.

3. Propter eandem rationem et si quis deportatus fuit ab eo, cui deportandi ius est, vel adnotatus, neque vincula patietur neque ullam aliam iniuriam, quam patitur, qui sententiae non adquieverat: integer enim status esse videtur provocatione interposita.

4. Ergo et si abstinere ordine iussus sit et provocaverit, eadem ratione potest coetum participare, cum hoc sit constitutum et sit iuris, ne quid pendente appellatione novetur.

5. Si quis ex pluribus facinoribus condemnatus propter quaedam appellavit, propter quaedam non: utrum differenda poena eius sit an non, quaeritur. Et si quidem graviora sint crimina, ob quae appellatio interposita est, levius autem id, propter quod non appellavit, recipienda est omnimodo appellatio et differenda poena: si vero graviorem sententiam meruit ex ea specie, ex qua non est appellatum, omnimodo poena imponenda est.

 

49.8.0. Quae sententiae sine appellatione rescindantur.

 

49.8.1

Macer libro secundo de appellationibus

pr. Illud meminerimus: si quaeratur, iudicatum sit nec ne, et huius quaestionis iudex non esse iudicatum pronuntiaverit: licet fuerit iudicatum, rescinditur, si provocatum non fuerit.

1. Item si calculi error in sententia esse dicatur, appellare necesse non est: veluti si iudex ita pronuntiaverit: “Cum constet Titium Seio ex illa specie quinquaginta, item ex illa specie viginti quinque debere, idcirco Lucium Titium Seio centum condemno”: nam quoniam error computationis est, nec appellare necesse est et citra provocationem corrigitur. Sed et si huius quaestionis iudex sententiam centum confirmaverit, si quidem ideo, quod quinquaginta et viginti quinque fieri centum putaverit, adhuc idem error computationis est nec appellare necesse est: si vero ideo, quoniam et alias species viginti quinque fuisse dixerit, appellationi locus est.

2. Item cum contra sacras constitutiones iudicatur, appellationis necessitas remittitur. Contra constitutiones autem iudicatur, cum de iure constitutionis, non de iure litigatoris pronuntiatur. Nam si iudex volenti se ex cura muneris vel tutelae beneficio liberorum vel aetatis aut privilegii excusare, dixerit neque filios neque aetatem aut ullum privilegium ad muneris vel tutelae excusationem prodesse, de iure constituto pronuntiasse intellegitur: quod si de iure suo probantem admiserit, sed idcirco contra eum sententiam dixerit, quod negaverit eum de aetate sua aut de numero liberorum probasse, de iure litigatoris pronuntiasse intellegitur: quo casu appellatio necessaria est.

3. Item cum ex edicto peremptorio, quod neque propositum est neque in notitiam pervenit absentis, condemnatio fit, nullius momenti esse sententiam constitutiones demonstrant.

4. Si apud eundem iudicem invicem petamus, si et mea et tua petitio sine usuris fuit et iudex me priorem tibi condemnavit, quo magis tu prior me condemnatum habeas: non est mihi necesse pro hac causa appellare, quando secundum sacras constitutiones iudicatum a me petere non possis, priusquam de mea quoque petitione iudicetur. Sed magis est, ut appellatio interponatur.

49.8.2

Paulus libro tertio responsorum

pr. Paulus respondit eum, qui in rebus humanis non fuit sententiae dictae tempore, inefficaciter condemnatum videri.

1. Idem respondit adversus eum, qui in rebus humanis non esset, cum iudex datus est, neque iudicis dationem valuisse neque sententiam adversus eum dictam vires habere.

49.8.3

Paulus libro 16 responsorum

pr. Paulus respondit impossibile praeceptum iudicis nullius esse momenti.

1. Idem respondit ab ea sententia, cui pareri rerum natura non potuit, sine causa appellari.

 

49.9.0. An per alium causae appellationum reddi possunt.

 

49.9.1

Ulpianus libro quatro de appellationibus

Quaeri solet, an per alium causae appellationis reddi possunt: quae res in rebus pecuniariis et in criminibus agitari consuevit. Et in rebus pecuniariis sunt rescripta posse agi. Verba rescripti ita se habent: “Divi fratres Longino. Ssi tibi qui appellavit mandavit, ut eum de appellatione, quam pollia ad eum fecit, defenderes, et res pecuniaria est: nihil prohibet nomine eius te respondere. Sin autem non sit pecuniaria causa, sed capitalis, per procuratorem agi non licet. Sed et si ea causa sit, ex qua sequi solet poena usque ad relegationem, non oportet per alium causas agi, sed ipsum adesse auditorio debere sciendum est”. Plane si pecuniaria causa est, ex qua ignominia sequitur, potest et per procuratorem hoc agi. Idque erit probandum et in ipso accusatore, si appellaverit vel si adversus eum sit appellatum. Et generaliter quae causa per alium agi non potest, eius nec appellationem per alium agi oportet.

49.9.2

Macer libro secundo de appellationibus

Si procurator absentis appellaverit, deinde rationes reddiderit, nihilo minus ipse respondere debet. Sed an eo cessante dominus litis respondere possit exemplo adulescentis, videamus: magis tamen observatur, ut audiri debeat in causis appellationis reddendis is, cuius absentis procurator appellavit.

 

49.10.0. Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.

 

49.10.1

Ulpianus libro tertio de officio consulis

Si qui ad munera publica nominati appellaverint nec causas probaverint, scient ad periculum suum pertinere, si quid damni per moram appellationis rei publicae acciderit. Qquod si apparuerit eos necessario provocasse, cui adscribendum sit id damnum, praeses vel princeps aestimabit.

49.10.2

Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum

Tutor vel curator retentus si provocaverit et ante causam actam moriatur, propter periculum medii temporis successores eius causas appellationis necesse habent reddere.

 

49.11.0. Eum qui appellaverit in provincia defendi.

 

49.11.1

Ulpianus libro quatro de appellationibus

Eum, qui appellavit, oportere in provincia defendi in aliis suis causis, etiamsi appellationis causa peregrinetur, divi fratres decimo Philoni rescripserunt.

49.11.2

Marcianus libro secundo de appellationibus

Hoc enim illis praestatur, ne necesse habeant se defendere, qui rei publicae causa absunt.

 

49.12.0. Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.

 

49.12.1

Ulpianus libro quatro de appellationibus

Si quis ex alia causa appellaverit a iudice, an in alia causa eundem iudicem habere necesse habeat, videamus. Et hodie hoc iure utimur, et, tametsi appellatio interposita sit, tamen apud eundem iudicem, a quo quis provocavit, compelletur alias causas si quas habet agere: nec utetur hoc praetextu, quasi ad offensum iudicem non debeat experiri, cum possit denuo provocare.

 

49.13.0. Si pendente appellatione mors intervenerit.

 

49.13.1

Macer libro secundo de appellationibus

pr. Appellatore defuncto, si quidem sine herede, cuiuscumque generis appellatio fuit, evanescit. Quod si appellatori heres extiterit, si quidem nullius alterius interest causas appellationis reddi, cogendus non est peragere appellationem: si vero fisci vel alterius, contra quem appellatum est, interest, heres causas appellationis reddere necesse habet. Nullius autem interest, veluti cum sine ademptione bonorum relegatus est. Nam si ademptis bonis relegatus vel in insulam deportatus vel in metallum datus provocatione interposita decesserit, imperator noster Alexander Plaetorio militi ita rescripsit: “Quamvis pendente appellatione morte rei crimen extinctum sit, data tamen etiam de parte bonorum eius sententia proponitur, adversus quam non aliter is, qui emolumentum successionis habet, optinere potest, quam si in reddendis causis appellationis iniquitatem sententiae detexerit”.

1. Tutor quoque in negotio pupilli appellatione interposita si decesserit, heredem eius causas appellationis reddere necesse est, etiamsi rationes tutelae heres reddiderit, quia sufficit mortis tempore ad causas appellationis reddendas obligatum fuisse. Sed divi Severus et Antoninus rescripserunt non cogendum tutorem post rationes redditas causas appellationum reddere.

 

49.14.0. De iure fisci.

 

49.14.1

Callistratus libro primo de iure fisci

pr. Variae causae sunt, ex quibus nuntiatio ad fiscum fieri solet. Aut enim se quis, quod tacite relictum est, profitetur capere non posse vel ab alio praeventus defertur: vel quod mors ab heredibus non vindicatur: vel quod indignus quis heres nuntiatur: vel quod princeps heres institutus et testamentum sive codicilli subrepti esse nuntiantur: vel quod dicatur quis thensaurum invenisse: vel magni pretii rem minoris ex fisco comparasse: vel praevaricatione fiscum victum esse: vel eum decessisse, qui in capitali crimine esset: vel etiam post mortem aliquem reum esse: vel domum destructam esse: vel ab accusatione recessum: vel rem litigiosam venumdari: vel poenam fisco ex contractu privato deberi: vel adversus leges commissum factum esse.

1. An bona, quae solvendo non sint, ipso iure ad fiscum pertineant, quaesitum est. Labeo scribit etiam ea, quae solvendo non sint, ipso iure ad fiscum pertinere. Sed contra sententiam eius edictum perpetuum scriptum est, quod ita bona veneunt, si ex his fisco adquiri nihil possit.

2. Divus Pius Coelio Amaranto ita rescripsit vacantium bonorum nuntiationem quadriennio finiri idque tempus ex die, quo certum esse coepit neque heredem neque bonorum possessorem exstare, computari oportere.

3. Praescriptio autem viginti annorum, quae etiam circa requirendorum adnotatorum bona observatur, ex constitutione divi Titi solet ex eo numerari, ex quo quid ad fiscum pertinere potuit.

4. Causae autem, quae statim motae sunt et tractae ultra vicensimum annum, differri possunt etiam post vicensimum annum.

5. Illae quoque causae, quae a priore nuntiatore proditae dicantur, etiam post annos, quibus praescribi diximus, fisco nuntiari possunt.

49.14.2

Callistratus libro secundo de iure fisci

pr. Ex quibusdam causis delatione suscipientium fama non laeditur, veluti eorum, qui non praemii consequendi, item eorum, qui ulciscendi gratia adversarium suum deferunt, vel quod nomine rei publicae suae quis exsequitur causam: et haec ita observari plurifariam principalibus constitutionibus praecipitur.

1. Divus Hadrianus Flavio Arriano in haec verba rescripsit: “Quin ei, qui instrumenta ad causam fisci pertinentia, cum possit exhibere, non exhibet, nocere debeat, si verum aliter non invenitur, ea subtracta esse credantur, quae nocitura causae eius fuerint, dubitatum non est. Sed nec alias dubitari oportet, quin non in aliam rem nocere debeant, quam in eam qua desiderata sunt”.

2. Item divi fratres ad libellum Cornelii Rufi rescripserunt totiens edenda esse instrumenta, quotiens de iure capiendi vel de iure dominii vel de aliqua causa simili re nummaria quaeratur, non si de capitali causa agatur.

3. Senatus censuit, ut, si neque delator neque possessor tribus edictis evocati adfuerint, delatoris quidem fideiussores teneantur et ei postea publicam causam deferendi ius adimatur, possessoris autem ius idem esset, quod si delatus omnino non esset.

4. Quotiens tamen delator adesse iussus cessat nec hoc fraude possessoris factum esse probabitur, divus Hadrianus rescripsit secundum possessorem pronuntiari oportere, ita ut sententia comprehendatur etiam delatores edicto id comprehendisse.

5. Divus Pius Caecilio Maximo rescripsit constitutionem patris sui, qua compelleretur delator edere mandatorem ac, nisi edidisset, ut in vincula deduceretur, eo pertinere, non ut delator poena subduceretur, si mandatorem haberet, sed ut mandator quoque perinde atque si ipse detulisset puniretur.

6. Imperator noster Severus Augustus constituit, ne servi delatores dominorum audiantur, sed ut poena coerceantur: libertos quoque causae mandatores contra patronos a praesidibus provinciarum poenae plectendos.

7. Complura sunt rescripta principalia, quibus cavetur non obesse errorem cuiquam, quod ignotus iuris sui ipse se detulerit. Sed extat eorundem principum rescriptum, ex quo videtur posse defendi ita demum non nocere cuiquam se detulisse, si ea persona sit, quae ignorare propter rusticitatem vel propter sexum femininum ius suum possit.

49.14.3

Callistratus libro tertio de iure fisci

pr. Non intellegitur fraudem legi fecisse, qui rogatus est palam restituere. Sed cum quidam testamento suo ita scripsisset: “Vos rogo, ut in eo, quod a vobis peti, fidem praestetis: perque deum, ut faciatis, rogo” et quaereretur, an id palam datum intellegeretur: Iulianus respondit non quidem apparere, quid ab heredibus ex huiusmodi verbis petitum est. Quaeri autem solere, quando intellegatur quis in fraudem legis fidem suam accommodare: et fere eo iam decursum, ut fraus legi fieri videatur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica cautione et chirographo obligaret se ad praestandum ei qui capere non potest: ideoque dici posse ex supra dictis verbis non esse legi fraudem factam.

1. Si quis palam rogatus et tacite esset, agitabatur, quid magis praevaleret: utrum id ipsum noceret, quod tacite rogatus esset, an prodesset, quod palam petitum esset. Et divus Hadrianus rescripsit in eo, quod cuiusque fidei palam commissum est, non esse existimandum fidem suam in fraudem legis accommodasse.

2. Quando autem fraus interposita videatur, agendum est, id est utrum exitus spectari deberet an consilium: forte si tunc, cum tacite fideicommittebatur, non capiebat is, cui restitui iubebatur, mortis vero tempore capere poterat, vel contra. Et placuit exitum esse spectandum.

3. Tacita autem fideicommissa frequenter sic deteguntur, si proferatur chirographum, quo se cavisset cuius fides eligitur, quod ad eum ex bonis defuncti pervenerit, restituturum. Sed et ex aliis probationibus manifestissimis idem fit.

4. Cum ex causa taciti fideicommissi bona ad fiscum pertinent, omnia, quae in testamento utiliter data sunt, valent: et ita divus Pius rescripsit.

5. Divi fratres rescripserunt in venditionibus fiscalibus fidem et diligentiam a procuratore exigendam et iusta pretia non ex praeterita emptione, sed ex praesenti aestimatione constitui: sicut enim diligenti cultura pretia praediorum ampliantur, ita, si neglegentius habita sint, minui ea necesse est.

6. Cum quinquennium, in quo quis pro publico conductore se obligavit, excessit, sequentis temporis nomine non tenetur: idque principalibus rescriptis exprimitur. Divus etiam Hadrianus in haec verba rescripsit: “Valde inhumanus mos est iste, quo retinentur conductores vectigalium publicorum et agrorum, si tantidem locari non possint. Nam et facilius invenientur conductores, si scierint fore ut, si peracto lustro discedere voluerint, non teneantur”.

7. Si posteriori creditori fiscus successerit, eo iure utitur, quo is usurus erat, cui successit.

8. Multa principalia sunt rescripta, quibus cavetur non aliter fiscum debitorum suorum debitores convenire, nisi principales debitores defecerint, vel ex ratione fisci nomina facta liquido probentur, vel ex contractu fiscali debitores conveniantur.

9. Divus Hadrianus Flavio Proculo rescripsit, cum in libertatem proclamat qui ex bonis ad fiscum pertinentibus esse dicitur, iudicium dari praesentibus et agentibus etiam his, qui negotiis fisci solent intervenire: et huiusmodi liberales causae, si non interveniente fisci advocato decisae sint, in integrum restituuntur.

10. Si in locis fiscalibus vel publicis religiosisve aut in monumentis thensauri reperti fuerint, divi fratres constituerunt, ut dimidia pars ex his fisco vindicaretur. Item si in Caesaris possessione repertus fuerit, dimidiam aeque partem fisco vindicari.

11. Deferre autem se nemo cogitur, quod thensaurum invenerit, nisi ex eo thensauro pars fisco debeatur. Qui autem, cum in loco fisci thensaurum invenerit, partem ad fiscum pertinentem suppresserit, totum cum altero tanto cogitur solvere.

49.14.4

Ulpianus libro sexto ad edictum

In fisci causis pacti cum delatoribus pro confessis habentur, si modo pretium vel modicum dederunt.

49.14.5

Ulpianus libro 16 ad edictum

pr. Si curator caesaris rem aliquam vendiderit, quamvis duplum vel triplum pro evictione promiserit, tamen fiscus simplum praestabit.

1. Si ab eo, cui ius distrahendi res fisci datum est, fuerit distractum quid fisci, statim fit emptoris, pretio tamen soluto.

49.14.6

Ulpianus libro 63 ad edictum

pr. Fiscus cum in privati ius succedit, privati iure pro anterioribus suae successionis temporibus utitur: ceterum posteaquam successit, habebit privilegium suum. Sed utrum statim atque coepit ad eum pertinere nomen, an vero posteaquam convenit debitorem, an posteaquam relatum est inter nomina debitorum, quaeritur. Et quidem usuras exinde petit fiscales, etsi breviores debeantur, ex quo convenit certum debitorem et confitentem. At in privilegio varie rescriptum est: puto tamen exinde privilegio esse locum, ex quo inter nomina debitorum relatum nomen est.

1. Quodcumque privilegii fisco competit, hoc idem et Caesaris ratio et Augustae habere solet.

49.14.7

Ulpianus libro 54 ad edictum

Si fiscus alicui status controversiam faciat, fisci advocatus adesse debet. Quare si sine fisci advocato pronuntiatum sit, divus Marcus rescripsit nihil esse actum et ideo ex integro cognosci oportere.

49.14.8

Modestinus libro quinto regularum

Bonorum fisco vindicatorum actores venundari a procuratoribus non possunt, et, si distrahantur, irritam fieri venditionem rescriptum est.

49.14.9

Modestinus libro 17 responsorum

Lucius Titius fecit heredes sororem suam ex dodrante, uxorem Maeviam et socerum ex reliquis portionibus: eius testamentum postumo nato ruptum est, qui postumus brevi et ipse decessit, atque ita omnis hereditas ad matrem postumi devoluta est. Soror testatoris Maeviam veneficii in Lucium Titium accusavit: cum non optinuisset, provocavit: interea decessit rea: nihilo minus tamen apostoli redditi sunt. Quaero, an putes extincta rea cognitionem appellationis inducendam propter hereditatem quaesitam. Modestinus respondit morte reae crimine extincto persecutionem eorum, quae scelere adquisita probari possunt, fisco competere posse.

49.14.10

Modestinus libro singulari de praescriptionibus

Non puto delinquere eum, qui in dubiis quaestionibus contra fiscum facile responderit.

49.14.11

Iavolenus libro nono epistularum

Non possunt ulla bona ad fiscum pertinere, nisi quae creditoribus superfutura sunt: id enim bonorum cuiusque esse intellegitur, quod aeri alieno superest.

49.14.12

Callistratus libro sexto de cognitionibus

In metallum damnatis libertas adimitur, cum etiam verberibus servilibus coercentur. Sane per huiusmodi personam fisco nihil adquiri divus Pius rescripsit: et ideo quod legatum erat ei, qui postea in metallum damnatus erat, ad fiscum non pertinere rescripsit magisque ait poenae eos quam fisci servos esse.

49.14.13

Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam

pr. Edicto divi Traiani, quod proposui, significatur, ut, si quis, antequam causa eius ad aerarium deferatur, professus esset eam rem quam possideret capere sibi non licere, ex ea partem fisco inferret, partem ipse retineret.

1. Idem postea edicto significavit, ut, quaecumque professa esset vel palam vel tacite relictum sibi quod capere non posset et probasset iam id ad fiscum pertinere: etiamsi id non possideret, ex eo, quod redactum esset a praefectis aerario, partem dimidiam ferat.

2. Nihil autem interest, quae causa impediat ius capiendi.

3. Id autem deferri debet, quod latet, non id quod fisci est.

4. Ad heredes eius, qui se detulerat, non videbatur praemium transire: sed divus Hadrianus rescripsit, ut, licet ante decessisset is qui se detulerat, antequam id quod detulerat fisco addiceretur, heredi eius praemium daretur.

5. Exstat eiusdem Hadriani epistula, ut, si is qui se deferre poterat morte praeventus fuerit, heres eius, si detulerit, praemium consequatur: “Si tamen”, inquit, “liquebit defunctum eius animi fuisse, ut se vellet deferre”: si vero idcirco dissimulaverit, dum rem occultari sperat, heredem eius ultra vulgare praemium nihil consecuturum.

6. Item divi fratres rescripserunt heredes eorum, quibus tacitum fideicommissum relictum est, ita demum ex beneficio Traiani deferre se posse, si is, cui datum fuerat, morte praeventus esset et ideo per angustias temporis deferre se non potuerit.

7. Cum ante apertum testamentum tacitum fideicommissum nuntiatum esset ab his, qui fidem tacitam susceperunt, deinde post apertas a fideicommissario delatum esset, divus Antoninus recipi professionem eius iussit: neque enim dignam esse praemio tam praecipitem festinationem prioris, et cum quis se nuntiet non capere, potius confiteri de suo iure quam aliud deferre videtur.

8. Ad eos beneficium Traiani pertinet, qui ex defuncti voluntate relictum sibi capere non possunt. Ergo nec illud, quod servo meo relictum est, deferre potero.

9. Eos, qui quasi indigni repelluntur, summovendos esse ab eiusmodi praemio: id est eos, qui de inofficioso egerunt vel falsum dixerunt testamentum, qui usque ad finem litis obpugnaverunt testamentum.

10. Ei, qui per errorem se detulit, cum capere solidum posset, non nocere hoc divus Hadrianus et divus Pius et fratres rescripserunt.

49.14.14

Gaius libro 11 ad legem Iuliam et Papiam

Dicitur, ex asse hereditates ex Silaniano cum fiscus vindicasset, ut nec libertates nec legata tueatur. Qquod aperte nullam habet rationem, cum ex quibuslibet aliis causis fisco vindicatis hereditatibus et libertates et legata maneant.

49.14.15

Mauricius libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

pr. Senatus censuit, si delator abolitionem petat, quod errasse se dicat, ut idem iudex cognoscat, an iusta causa abolitionis sit, et si errasse videbitur, det imprudentiae veniam, si autem calumniae, hoc ipsum iudicet eaque causa accusatori perinde cedat, ac si causam egisset et prodidisset.

1. Si quis delatorem subiecerit, tantum in aerarium deferat, quantum praemii nomine delator consecuturus fuisset, si vincisset.

2. Divus Hadrianus rescripsit eandem poenam delatorem ferre debere, si citatus ad edictum non responderit, qua teneretur, si causam non probasset.

3. Senatus Hadriani temporibus censuit, cum quis se ad aerarium detulerit, quod capere non potuerit, ut totum in aerarium colligatur et ex eo pars dimidia sibi secundum beneficium divi Traiani restituatur.

4. Quod si tribus edictis a praefecto aerario adesse delator iussus venire noluerit, secundum possessorem sit pronuntiandum: sed ab eo, qui ita adesse iussus respondente possessore non adfuerit, tantum exigendum, quantum apud aerarium ex ea causa quam detulerit remaneret, si professionem eam implesset.

5. Senatus censuit, ut perinde rationes ad aerarium deferat is, a quo tota hereditas fisco evicta est vel universa legata, atque is deferre deberet, a quo pars hereditatis vel legati evicta sit.

6. Si quis arguetur falsas rationes detulisse, de eo praefectus aerarii cognoscat, quantam fraudem invenerit, ut tantam pecuniam in aerario iubeat inferri.

49.14.16

Ulpianus libro 18 ad legem Iuliam et Papiam

Ait divus Traianus: “Quicumque professus fuerit”. “Quicumque” accipere debemus tam masculum quam feminam: nam feminis quoque, quamvis delationibus prohibentur, tamen ex beneficio Traiani deferre se permissum est. Nec non illud aeque non intererit, cuius aetatis sit is qui se defert, utrum iustae an pupillaris: nam pupillis etiam permittitur deferre se, ex quibus non capiunt.

49.14.17

Modestinus libro secundo de poenis

In summa sciendum est omnium fiscalium poenarum petitionem creditoribus postponi.

49.14.18

Marcianus libro singulari de delatoribus

pr. Deferre non possunt mulieres propter sexus infirmitatem, et ita sacris constitutionibus cautum est.

1. Item clarissimi viri deferre non possunt.

2. Item damnati deferre non possunt, ut divi fratres de eo rescripserunt, qui fustibus caesus in opus publicum erat datus.

3. Item constitutionibus principum prohibentur deferre illi, qui in metallum dati sunt. hoc ideo, ne desperati ad delationem facile possint sine causa confugere.

4. Sed eas causas, quas ante damnationem coeperunt deferre, posse eos etiam post damnationem exequi rescriptum est.

5. Veterani quoque sacris constitutionibus delatores esse prohibentur propter honorem utique et merita militiae.

6. Item milites propter honorem stipendiorum quae merent deferre prohibentur.

7. Sed communem causam sibi cum fisco quivis deferre potest, hoc est vindicare, nec per hoc famosus est, licet in causa sua non optinuerit.

8. Item eos, qui tutores vel curatores fuerunt, non oportere deferre causas pupillorum vel adulescentium suorum divi Severus et Antoninus rescripserunt. Quod consequens est observari et in eo, qui quasi procurator negotia gessit: et ita idem principes rescripserunt. Idem decreverunt nulla constitutione prohibitum esse procuratorem interrogari, sed accusare eum, cuius negotia gessit. Et tutorem, qui aut detulit aut mandavit, severissime puniendum rescripserunt.

9. Sed ne quidem is, qui aliquam vendidit rem, eandem deferre debet vel per se vel per subiectam personam, ne alioquin poenam patiatur dignam suae personae, ut et constitutum esse refertur.

10. Papinianus tam libro sexto quam undecimo responsorum scribit ita demum publicam auferri pecuniam ei, qui, cum erat creditor, in solutum pecuniam accepit, si aut sciebat, cum accipiebat, publicum quoque esse debitorem, aut postea cognovit, antequam consumeret pecuniam. Sed placet omnimodo ei pecuniam auferendam esse, etiamsi ignoravit, cum consumeret: et postea quidam principes directam actionem competere ablata pecunia rescripserunt, ut et Marcellus libro septimo digestorum scribit.

49.14.19

Papinianus libro decimo responsorum

Denique non esse praestandas usuras, cum pecunia revocatur, convenit, quoniam res, non persona convenitur.

49.14.20

Papinianus libro 11 responsorum

Sed revocata pecunia in fideiussorem liberatum utilis actio dabitur.

49.14.21

Paulus libro tertio quaestionum

Titius, qui mihi sub pignoribus pecuniam debebat, cum esset fisci debitor, solvit mihi quae debebat: postea fiscus iure suo usus abstulit mihi pecuniam. Quaerebatur, an liberata essent pignora. Marcellus recte existimabat, si id quod mihi solutum est fiscus abstulit, non competere pignorum liberationem. Neque differentiam admittendam esse existimo interesse putantium, id ipsum quod solutum est an tantundem repetatur.

49.14.22

Marcianus libro singulari de delatoribus

pr. Res, quae in controversia sunt, non debent a procuratore Caesaris distrahi, sed differenda est eorum venditio, ut divus quoque Severus et Antoninus rescripserunt, et defuncto maiestatis reo, parato herede purgare innocentiam mortui, distractionem bonorum suspendi iusserunt, et generaliter prohibuerunt rem distrahi a procuratore, quae esset in controversia.

1. Res autem nexas pignori distrahere procuratores possunt. Sed si ante alii res obligatae sunt iure pignoris, non debet procurator ius creditorum laedere: sed si quidem superfluum est in re, permittitur procuratori vendere ea lege, ut imprimis creditoribus praecedentibus satisfiat et si quid superfluum est, fisco inferatur, aut, si acceperit totum fiscus, solvat ipse: vel simpliciter si vendidit procurator, iubebit pecuniam, quam deberi creditori privato fuerit probatum, exsolvi ei. Et ita divus Severus et Antoninus rescripserunt.

2. Lites donatas se non suscipere divus Pius rescripsit, licet bona relicturum se quis profiteatur: vel partem bonorum donatam non suscipere. Et adiecit et illum dignum fuisse puniri pro tam turpi tamque invidioso commento, et nisi durum esse videbatur in ultro venientem poenam statuere.

3. Sicut nuntiare causam nemo cogitur, ita liberum arbitrium desistendi ei non datur qui detulit: et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt: et idem esse, licet alieno mandato detulisset. Plane rescripserunt delatorem audiendum volentem a lite desistere, si sibi mandatorem subtractum queratur.

49.14.23

Callistratus libro secundo de iure fisci

De eo delatore, qui causam solus agere instituerat non habita mentione mandatoris, si postea desistat, praetendens mandatorem causae decessisse, puniendum divi fratres rescripserunt.

49.14.24

Marcianus libro singulari de delatoribus

Non tantum delator punitur, si non probaverit, sed et mandator: quem exhibere debet delator.

49.14.25

Ulpianus libro 19 ad Sabinum

Est et decretum ab imperatore Severo et constitutum nullo modo exigendum quem probare, unde habeat, circa delationes fiscales, sed delatorem probare debere quod intendit.

49.14.26

Ulpianus libro 31 ad Sabinum

Cum quidam capitis reus emancipasset filium, ut hereditatem adiret, rescriptum est non videri in fraudem fisci factum, quod adquisitum non est.

49.14.27

Ulpianus libro 34 ad edictum

Cum mortem maritus uxoris necatae non defendit, divus Severus rescripsit dotem fisco vindicandam, prout ad maritum pertineat.

49.14.28

Ulpianus libro tertio disputationum

Si qui mihi obligaverat quae habet habiturusque esset cum fisco contraxerit, sciendum est in re postea adquisita fiscum potiorem esse debere Papinianum respondisse: quod et constitutum est. Praevenit enim causam pignoris fiscus.

49.14.29

Ulpianus libro octavo disputationum

pr. Eius, qui delatorem corrupit, ea condicio est, ut pro victo habeatur: nam in fiscalibus causis id constitutum est. Sed enim haec poena magis est ut adversus ipsum locum habeat, qui delatorem redemit: ceteroquin adversus heredem eius transire non debet. Nec enim exinde perit causa, ex quo redempta est, vel actio peremitur vel condemnatio facta videtur, verum oportet constare prius et de crimine pronuntiare. Plane si forte de retractanda causa agatur, quae semel iudicata est, per delatoris corruptelam, mortuus corruptor non efficiet, quo minus agi possit atque retractari causa: hic enim non poenae, sed causae restitutio est.

1. Eum, qui falsum testamentum dixit, posse adire hereditatem constat: sed denegatis ei actionibus fisco locus erit.

2. Et obligationes, quas adeundo confudit, non restituuntur: nam et in eo, qui post aditam hereditatem defuncti mortem non defendit, imperator noster cum patre rescripsit obligationes confusas non resuscitari.

49.14.30

Marcianus libro tertio institutionum

Ne procuratores Caesaris bonorum actores, quae ad fiscum devoluta sunt, alienent, imperatores Severus et Antoninus rescripserunt: et, si manumissi fuerint, revocantur ad servitutem.

49.14.31

Marcianus libro quatro institutionum

Divus Commodus rescripsit obsidum bona sicut captivorum omnimodo in fiscum esse cogenda:

49.14.32

Marcianus libro 14 institutionum

Sed si accepto usu togae Romanae ut cives Romani semper egerint, divi fratres procuratoribus hereditatium rescripserunt sine dubitatione ius eorum ab obsidis condicione separatum esse beneficio principali, ideoque idem ius eis servandum, quod habent, si a legitimis civibus Romanis heredes instituti fuissententiarum

49.14.33

Ulpianus libro primo responsorum

Eum, qui debitoris fisci adiit hereditatem, privilegiis fisci coepisse esse subiectum.

49.14.34

Macer libro secundo publicorum

Imperatores Severus et Antoninus Asclepiadi ita rescripserunt: “Tu, qui defensione omissa redimere sententiam maluisti, cum tibi crimen obiceretur, non immerito quingentos solidos inferre fisco iussus es: omissa enim ipsius causae inquisitione ipse te huic poenae subdidisti. Optinendum est enim, ut hi, quibus negotia fiscalia moventur, ad defensiones causae bona fide veniant, non adversarios aut iudices redimere temptent”.

49.14.35

Pomponius libro 11 epistularum

Apud Iulianum scriptum est: si privatus ad se pertinere hereditatem lucii titii dicat, altero eandem hereditatem fisco vindicante: quaeritur, utrum ius fisci ante excutiendum sit et sustinendae actiones ceterorum, an nihilo minus inhibendae petitiones creditorum singulorum, ne publicae causae praeiudicetur. Idque senatus consultis expressum est.

49.14.36