(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Papinianus libro tertio responsorum

Praediis a fisco distractis praeteriti temporis tributum eorundem praediorum onus emptorem spectare placuit.

49.14.37

Papinianus libro decimo responsorum

Quod placuit fisco non esse poenam petendam, nisi creditores suum reciperaverint, eo pertinet, ut privilegium in poena contra creditores non exerceatur, non ut ius commune privatorum fiscus amittat.

49.14.38

Papinianus libro 13 responsorum

pr. Fiscus in quaestione falsi testamenti non optinuit: priusquam autem ea quaestio decideretur, alio nuntiante bona postea vacare constitit. Fructus post primam litem absumi non oportuisse respondi: neque enim ad senatus consulti beneficium scriptum heredem pertinere controversia mota.

1. Delatoris opera non esse functum respondi, qui fisci pecuniam, quam alius tenebat, ad sui temporis administrationem pertinere, quamvis probare non potuisset, contendit, quoniam propriam causam egerat.

49.14.39

Pagine: 1 2 3 4 5 6