Digesta vel Pandectae – Liber XXXXIX

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XXXXIX

 

49.1.0. De appellationibus et relegationibus.

49.2.0. A quibus appellari non licet.

49.3.0. Quis a quo appelletur.

49.4.0. Quando appellandum sit et intra quae tempora.

49.5.0. De appellationibus recipiendis vel non.

49.6.0. De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.

49.7.0. Nihil innovari appellatione interposita.

49.8.0. Quae sententiae sine appellatione rescindantur.

49.9.0. An per alium causae appellationum reddi possunt.

49.10.0. Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.

49.11.0. Eum qui appellaverit in provincia defendi.

49.12.0. Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.

49.13.0. Si pendente appellatione mors intervenerit.

49.14.0. De iure fisci.

49.15.0. De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.

49.16.0. De re militari.

49.17.0. De castrensi peculio.

49.18.0. De veteranis.

 

49.1.0. De appellationibus et relegationibus.

 

49.1.1

Ulpianus libro primo de appellationibus

pr. Appellandi usus quam sit frequens quamque necessarius, nemo est qui nesciat, quippe cum iniquitatem iudicantium vel imperitiam recorrigat: licet nonnumquam bene latas sententias in peius reformet, neque enim utique melius pronuntiat qui novissimus sententiam laturus est.

1. Quaesitum est, an adversus rescriptum principis provocari possit, forte si praeses provinciae vel quis alius consulerit et ad consultationem eius fuerit rescriptum: est enim quaesitum, an appellandi ius supersit. Quid enim, si in consulendo mentitus est? De qua re extat rescriptum divi Pii pros to koinon twn vrakwn, quo ostenditur provocari oportere. Verba rescripti ita se habent: “Ean episteily tis hymin ha dia kai antigrafwmen hymeis hotioun, huparcei tois boulomenois epikaleisvai pros tyn apofasin. Ei gar didacaien y qeudws y oux’ ohutws exein ta epestalmena, ouden huf’ hymwn einai docy prodiegnwsmenon, twn hws heterws exousin tois grafeisin antepestalkotwn” [id est: Si quis nobis quaedam scripserit et ad ea nos qualecumque responsum dederimus, licebit iis quis volent a responso appellare. Nam si docebunt vel falsa esse vel certe aliter se habere ea quae scripta sunt, nihil a nobis praeiudicatum esse videbitur, qui responderimus scriptis alia peoponentibus.].

2. Huic consequenter videtur rescriptum a consultatione iudicis non esse appellandum, si quis forte interlocutus fuit principem se consultaturum, cum possit post rescriptum provocare.

3. Si quis in appellatione erraverit, ut puta cum alium appellare deberet, alium appellaverit, videndum, an error ei nihil offuit. Et si quidem, cum maiorem iudicem appellare deberet, ita erravit, ut minorem appellet, error ei nocebit: si vero maiorem iudicem provocavit, error ei nihil oberit. Et ita multis constitutionibus continetur. Denique cum quidam iudicem ex rescripto principis a consulibus accepisset et praefectum urbi appellasset, errori eius subventum est rescripto divorum fratrum, cuius verba haec sunt: ” Cum per errorem factum dicas, uti a iudice, quem ex rescripto nostro ab amplissimis consulibus acceperas, ad iunium rusticum amicum nostrum praefectum urbi provocares, consules amplissimi perinde cognoscant, atque si ad ipsos facta esset provocatio”. Si quis ergo vel parem vel maiorem iudicem appellaverit, alium tamen pro alio, in ea causa est, ut error ei non noceat: sed si minorem, nocebit.

4. Libelli qui dantur appellatorii ita sunt concipiendi, ut habeant scriptum et a quo dati sint, hoc est qui appellet, et adversus quem et a qua sententia.

49.1.2

Macer libro primo de appellationibus

Sed si apud acta quis appellaverit, satis erit, si dicat “appello”.

49.1.3

Ulpianus libro primo de appellationibus

pr. Scio quaesitum, si quis non addiderit in libellis, contra quem adversarium appellet, an praescriptioni subiciatur: et puto nihil oportere praescribi.

1. Sed illud cecidit in quaestionem, si plures habuerit adversarios et quorundam nomina libellis sint complexa, quorundam non, an aeque praescribi ei possit ab his, quorum nomina comprehensa non sunt, quasi adversus ipsos adquieverit sententiae. Et cum una causa sit, arbitror non esse praescribendum.

2. Certe si plures hi sunt, adversus quos pronuntiatur, et quorundam nomina in libellis sint comprehensa, quorundam non, hi soli appellasse videbuntur, quorum nomina libellis sunt comprehensa.

3. Quid ergo, si causam appellandi certam dixerit, an liceat ei discedere ab hac et aliam causam allegare? An vero quasi forma quadam obstrictus sit? Puto tamen, cum semel provocaverit, esse ei facultatem in agendo etiam aliam causam provocationis reddere persequique provocationem suam quibuscumque modis potuerit.

49.1.4

Macer libro primo de appellationibus

pr. Ab exsecutore sententiae appellare non licet.

1. Sed ab eo, qui sententiam male interpretari dicitur, appellare licet, si tamen is interpretandi potestatem habuit, velut praeses provinciae aut procurator caesaris: ita tamen, ut in causis appellationis reddendis hoc solum quaeratur, an iure interpretatum sit: idque etiam divus Antoninus rescripsit.

2. Alio condemnato is cuius interest appellare potest. Qualis est, qui per procuratorem expertus victus est nec procurator suo nomine appellet.

3. Item si emptor de proprietate victus est, eo cessante auctor eius appellare poterit: aut si auctor egerit et victus sit, non est deneganda emptori appellandi facultas. Quid enim, si venditor, qui appellare noluit, idoneus non est? Quin etiam si auctor appellaverit, deinde in causae defensione suspectus visus sit, perinde defensio causae emptori committenda est, atque si ipse appellasset.

4. Idque ita constitutum est in persona creditoris, cum debitor victus appellasset nec ex fide causam defenderet. Quae constitutio ita accipienda est, si interveniente creditore debitor de pignore victus provocaverit: nam absenti creditori nullum praeiudicium debitor facit, idque statutum est.

5. Si procurator, qui iudicio interfuit, victus sit, an ipse quoque per procuratorem appellare possit, videamus, quia constat procuratorem alium procuratorem facere non posse. Sed meminisse oportet, quod procurator lite contestata dominus litis efficitur: et ideo et per procuratorem appellare potest.

49.1.5

Marcianus libro primo de appellationibus

pr. A sententia inter alios dicta appellari non potest nisi ex iusta causa, veluti si quis in coheredum praeiudicium se condemnari patitur vel similem huic causam (quamvis et sine appellatione tutus est coheres): item fideiussores pro eo pro quo intervenerunt. Igitur et venditoris fideiussor emptore victo appellabit, licet emptor et venditor adquiescant.

1. Si heres institutus victus fuerit ab eo, qui de inofficioso testamento agebat, legatariis et qui libertatem acceperunt permittendum est appellare, si querantur per collusionem pronuntiatum: sicut divus Pius rescripsit.

2. Idem rescripsit legatarios causam appellationis agere posse.

3. Sed et si in fraudem suam transactionem factam ab eo qui appellasset dicerent, idem dicendum est. Sed et sine appellatione si fuerit transactum, similiter rescriptum est.

4. Si quis ipso die inter acta voce appellavit, hoc ei sufficit: sin autem hoc non fecerit, ad libellos appellatorios dandos biduum vel triduum computandum est.

49.1.6

Ulpianus libro secundo de appellationibus

Non tantum ei, qui ad supplicium ducitur, provocare permittitur, verum alii quoque nomine eius, non tantum si ille mandaverit, verum quisquis alius provocare voluerit. Neque distinguitur, utrum necessarius eius sit nec ne: credo enim humanitatis ratione omnem provocantem audiri debere. Ergo et si ipse adquiescit sententiae: nec quaerimus, cuius intersit. Quid ergo, si resistat qui damnatus est adversus provocationem, nec velit admitti eius appellationem perire festinans? Adhuc putem differendum supplicium.

49.1.7

Marcianus libro primo de appellationibus

Cum quidam propter violentiam iudicis non ipsi a quo appellavit dedit libellos, sed publice proposuisset, divus Severus veniam ei dedit et permisit ei causas appellationis agere.

49.1.8

Ulpianus libro quatro de appellationibus

Illud sciendum est eum qui provocavit non debere conviciari ei a quo appellat: ceterum oportebit eum plecti. Et ita divi fratres rescripserunt.

49.1.9

Macer libro secundo de appellationibus

Illud sciendum est neque pupillum neque rem publicam, cum pro libertate iudicatur, in integrum restitui posse, sed appellationem esse necessariam. Idque ita rescriptum est.

49.1.10

Ulpianus libro octavo disputationum

pr. Si qui separatim fuerint condemnati, quamvis ex eadem causa, pluribus eis appellationibus opus est.

1. Si quis, cum una actione ageretur, quae plures species in se habeat, pluribus summis sit condemnatus, quarum singulae notionem principis non faciunt, omnes autem coniunctae faciunt: poterit ad principem appellare.

2. Sed cum adversus plures probatae essent rationes quae eis nocerent, sufficit eis una appellatio, quia uno titulo comprobatarum rationum omnes conveniebantur.

3. Quotiens autem plures in unam summam condemnantur, utrum una sententia est et quasi plures in unam summam rei sint promittendi, ut unusquisque eorum in solidum teneatur, an vero scinditur in personas sententia, quaeritur. Et Papinianus respondit scindi sententiam in personas atque ideo eos qui condemnati sunt viriles partes debere.

4. Quod est rescriptum in communi causa, quotiens alter appellat, alter non, alterius victoriam ei proficere qui non provocavit, hoc ita demum probandum est, si una eademque causa fuit defensionis: ceterum si diversae, alia causa est. Ut in duobus tutoribus procedit, si alter tutelam gesserat, alter non attigerat et is qui non gesserat provocavit: iniquum est enim, qui idcirco adgnoverat sententiam, quoniam gessisse se scit, propter appellationem eius qui non gesserat optinere.

49.1.11

Ulpianus libro tertio de omnibus tribunalibus

Cum ex causa iudicati soluta esset pecunia ex necessitate iudicis ab eo, qui appellatione interposita meruerit meliorem sententiam, recipere eum pecuniam quam solvit oportet.

49.1.12

Ulpianus libro secundo opinionum

Si constet nullo actu ex lege habito duumvirum creatum, sed tantum vocibus popularium postulatum eisque tunc proconsulem, quod facere non debuit, consensisse: appellatio in re aperta supervacua fuit.

49.1.13pr.

Ulpianus libro secundo responsorum

Appellanti nihil obesse, quod in libellis a qua parte sententiae appellaret non significavit.

1. Non solere improbari appellationem eorum, qui vel unam causam appellandi probabilem habuerunt.

49.1.14

Ulpianus libro 14 ad edictum

pr. Si perlusorio iudicio actum sit adversus testamentum, an ius faciat iudex, videndum. Et divus Pius, cum inter coniunctas personas diceretur per collusionem in necem legatariorum et libertatium actum, appellare eis permisit. Et hodie hoc iure utimur, ut possint appellare: sed et agere causam apud ipsum iudicem, qui de testamento cognoscit, si suspicantur non ex fide heredem causam agere.

1. Quotiens herede non respondente secundum adversarium sententia datur, rescriptum est nihil nocere neque legatis neque libertatibus. Et hoc divorum fratrum epistula continetur ad domitium in haec verba: “Quod absente possessore nec quoquam nomine eius respondente pronuntiatum est, non habet rei iudicatae auctoritatem nisi adversus eum solum qui adesse neglexerit. Quare his, qui testamento libertates vel legata vel fideicommissa acceperunt, salvae sunt actiones, si quas habuerunt, perinde ac si nihil esset iudicatum: et ideo adversus eum qui vicit permittimus eis agere”.

49.1.15

Marcellus libro primo digestorum

Servi appellare non possunt: sed domini eorum ad opem servo ferendam possunt uti auxilio appellationis, et alius domini nomine id facere potest. Sin vero neque dominus neque alius pro domino appellaverit, ipsi [ipso] servo, qui sententiam tristem passus est, auxilium sibi implorare non denegamus.

49.1.16

Modestinus libro sexto differentiarum

Constitutiones, quae de recipiendis nec non appellationibus loquuntur, ut nihil novi fiat, locum non habent in eorum persona, quos damnatos statim puniri publice interest: ut sunt insignes latrones vel seditionem concitatores vel duces factionum.

49.1.17

Modestinus libro octavo regularum

pr. Cum in una causa separatim duplex sententia divisa datur, veluti una sortis, alia usurarum, duplex appellatio necessaria est, ne alteram adgnovisse, de altera provocasse intellegatur.

1. Tutor pupillo datus si provocet, interim pupillo curator dabitur. Sed si tutoris auctoritas fuerit necessaria, veluti ad adeundam hereditatem, tutor ei necessario dabitur, quoniam curatoris auctoritas ad hoc inutilis est.

49.1.18

Modestinus libro 17 responsorum

Lucius Titius pro servo suo, qui ad bestias datus est, provocationem interposuit: quaero, an huiusmodi appellationis causas per procuratorem reddere possit. Modestinus respondit posse.

49.1.19

Modestinus libro singulari de enucleatis casibus

Si expressim sententia contra iuris rigorem data fuerit, valere non debet: et ideo et sine appellatione causa denuo induci potest. Non iure profertur sententia, si specialiter contra leges vel senatus consultum vel constitutionem fuerit prolata. Unde si quis ex hac sententia appellaverit et praescriptione summotus sit, minime confirmatur ex hac praescriptione sententia. Unde potest causa ab initio agitari.

49.1.20

Modestinus libro singulari de praescriptionibus

pr. Qui suspectum tutorem facit et qui de non recipienda tutela excusationem agitat, alieno nomine agere intellegendus est.

1. Is vero qui in rem suam procurator datus est, intra biduum appellare debet, quia suam causam agit.

2. Militibus appellandi tempora non remittuntur, et victi si non provocaverint et sollemnia fecerint, postea non audiuntur.

49.1.21

Papirius libro primo de constitutionis

pr. Imperatores antoninus et verus rescripserunt appellationes, quae recto ad principem factae sunt omissis his, ad quos debuerunt fieri ex imo ordine, ad praesides remitti.

1. Idem rescripserunt ab iudice, quem a praeside provinciae quis acceperat, non recte imperatorem appellatum esse ideoque reverti eum ad praesidem debere.

2. Si magistratus creatus appellaverit, collegam eius interim utriusque officium sustinere debere: si uterque appellaverit, alium interim in locum eorum creandum: et eum, qui non iuste appellaverit, damnum adgniturum, si quod res publica passa sit: si vero iusta sit appellatio et hoc pronuntietur, eos aestimaturos, cui hoc adscribendum sit. In locum autem curatoris, qui annonam administraturus est, alium interim adsumendum, quoad usque appellatio pendeat.

3. Idem rescripserunt, quamvis usitatum non sit post appellationem fructus agri, de quo disceptatio sit, deponi, tamen, cum populi traherentur ab adversario, aequum sibi videri fructus apud sequestres deponi.

49.1.22

Papinianus libro secundo responsorum

Ad principem remissa cognitio ab eo circumduci potest, qui remisit.

49.1.23

Papinianus libro 19 responsorum

pr. Ex consensu litigantium citra compromissum a praeside provinciae iudice dato victus potest provocare.

1. Cum procurator Caesaris, qui partibus praesidis non fungebatur, in lite privatorum ius dandi iudicis non habuisset, frustra provocatum ab ea sententia constitit, quae non tenebat.

2. Filium familias, cum adversus patrem eius de bonis, quae per ipsum poterant adquiri, pronuntiatum esset, respondi non nisi patris nomine potuisse provocare.

3. Eum, qui cognovit edictum peremptorium, secundum ordinis causam dati placuit non recte provocasse, cum in eius potestate fuerit ante diem praestitutum pro tribunali respondentem aut defensum edicti denuntiationem rumpere.

49.1.24

Scaevola libro quinto responsorum

pr. Negotiorum gestor vel tutor vel curator bona fide condemnati appellaverunt et diu negotium tractum est: quaesitum est appellatione eorum iniusta pronuntiata an, quia tardius iudicatum sit, usurae principalis pecuniae medii temporis debeantur. Respondit secundum ea quae proponerentur dandam utilem actionem.

1. Curator iuvenis adversus tutoris heredes iudicio expertus appellationem interposuit: cum implesset autem vicensimum quintum annum aetatis iuvenis et in militia ageret, exequi appellationem desiit. Quaero, regressus a militia utrum ipse appellationem explicare deberet an vero curatorem in eam rem conveniri oporteret. Respondit ipsum militem litem ad se pertinentem exsequi debere secundum ea quae proponerentur.

49.1.25

Paulus libro 20 responsorum

Autokratwr alecandros tw koinw twn en bivunia hellynwn. ekkaleisvai men pws an tis kwluoito hupo twn dikazontwn, oux’ horw, hopote ecestin tyn heteran hodon trepomenon tauto poiein kai vatton pros me afikneisvai. hubrei de kai bia xrysvai pros tous ekkaloumenous kai frouran stratiwtikyn periistan kai haplws eipein apofrattein autois tyn deuro anodon apagoreuomen tois epitropois kai tois hygoumenois twn evnwn. kai peisvysontai tauty mou ty prorrysei, eidotes hoti tosouton moi melei tys twn arxomenwn eleuverias, hoson kai tys eunoias autwn kai peivous. [id est: Imp. Alexander communi Graecorum in Bithynia. Appellare quomodo quis prohibeatur a iudicantibus, non perspicio; cum liceat alteram viam ingresso idem facere et ocius ad me pervenire. Iniuria autem et vi uti adversus appellantes et custodia militari eos coercere et ut brevi dicam viam iis ad nos obstruere procuratoribus praesidibusque provinciarum interdicimus, parebuntque huic meae iussioni, cum sciant tanti me facere subditorum libertatem quanti eorum benevolentiam et oboedientian].

49.1.26

Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

Ad imperatorem causam remissam partibus consentientibus praeses, si ad eius notionem pertinet, audire potest.

49.1.27

Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum

Tutor si in negotio pupilli provocaverit vel curator in adulti, heres eius, antequam reddat rationes, appellationis causam persequi debet: nam post redditas rationes nec ipse tutor nec curator appellationis merita probare cogitur.

49.1.28

Scaevola libro 25 digestorum

pr. Creditor cum fideiussoribus egerat: sed post iudicium acceptum ad agendam causam ipse non adfuit et, cum absoluti essent fideiussores, servus eius appellavit. Quaesitum est, an appellatio, quam servus interposuit nomine domini, nullius momenti esset. Respondit eiusmodi appellationem non esse observandam.

1. Iussus a iudice exhibere secundum praeceptum praesidis provinciae rationes, quas apud se esse caverat, instrumentorum gratia data dilatione nec postea exhibuit ideoque secundum constitutionem recitatam, quia per contumaciam instrumenta non exhibuerat, cum petitor quanti sua interesset exhiberi iurasset, facta erat condemnatio. Quaesitum est, an post iusiurandum appellationem interponere possit. Respondit nihil proponi, cur denegandum esset appellationis auxilium.

2. Substituti tutores in locum legitimi tutoris experti cum eo tutelae iudicio, cum arbiter inique condemnavit, quam rei aequitas exigebat, a sententia eius provocaverunt: pendente causa appellationis iuvenes adoleverunt. Quaesitum est, cum omnis exsecutio huius ad adultos pertineat et causam ad se pertinentem idonee tueri possunt, an postulatio eorum, contra quos appellatum erat, dicentium illos debuisse causas appellationis reddere, qui primi sunt experti, admittenda non sit. Respondit eos, quorum tutela gesta esset, si vellent causam exsequi, non prohibendos. Idem et in curatoribus observandum est, si interim adultus ad legitimam aetatem pervenit.

 

49.2.0. A quibus appellari non licet.

 

49.2.1

Ulpianus libro primo de appellationibus

pr. Tractandum est, a quibus appellare non liceat.

1. Et quidem stultum est illud admonere a principe appellare fas non esse, cum ipse sit qui provocatur.

2. Sciendum est appellari a senatu non posse principem, idque oratione divi Hadriani effectum.

3. Si quis ante sententiam professus fuerit se a iudice non provocaturum, indubitate provocandi auxilium perdidit.

4. Interdum imperator ita solet iudicem dare, ne liceret ab eo provocare, ut scio saepissime a divo Marco iudices datos. An et alius possit ita iudicem dare, videbimus: et puto non posse.

49.2.2

Paulus libro singulari de appellationibus

Quaesitum est, in arbitros, qui ad fideiussores probandos dantur, an appellare liceat: quamvis hoc casu et sine appellatione quidam putent ab eo, qui eum dedit, sententiam eius corrigi posse.

 

49.3.0. Quis a quo appelletur.

 

49.3.1