Digesta vel Pandectae – Liber XXXXIX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Labeo libro quatro pithanon a Paulo epitomarum

Si quid bello captum est, in praeda est, non postliminio redit. Paulus. Immo si in bello captus pace facta domum refugit, deinde renovato bello capitur, postliminio redit ad eum, a quo priore bello captus erat, si modo non convenerit in pace, ut captivi redderentur.

49.15.29

Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomarum

Si postliminio redisti, nihil, dum in hostium potestate fuisti, usucapere potuisti. Paulus. Immo si quid servus tuus peculii nomine, dum in eo statu esses, possederit, id eo quoque tempore usucapere poteris, quoniam eas res etiam inscientes usucapere solemus et eo modo etiam hereditas nondum nato postumo aut nondum adita augeri per servum hereditarium solet.

49.15.30

Labeo libro octavo pithanon a Paulo epitomarum

Si id, quod nostrum hostes ceperunt, eius generis est, ut postliminio redire possit: simul atque ad nos redeundi causa profugit ab hostibus et intra fines imperii nostri esse coepit, postliminio redisse existimandum est. Paulus. Immo cum servus civis nostri ab hostibus captus inde aufugit et vel in urbe Roma ita est, ut neque in domini sui potestate sit neque ulli serviat, nondum postliminio redisse existimandum est.

 

49.16.0. De re militari.

 

49.16.1

Ulpianus libro sexto ad edictum

Miles, qui in commeatu agit, non videtur rei publicae causa abesse.

49.16.2

Menenius libro primo de re militari

pr. Militum delicta sive admissa aut propria sunt aut cum ceteris communia: unde et persecutio aut propria aut communis est. Proprium militare est delictum, quod quis uti miles admittit.

1. Dare se militem, cui non licet, grave crimen habetur: et augetur, ut in ceteris delictis, dignitate gradu specie militiae.

49.16.3

Modestinus libro quatro de poenis

pr. Desertorum auditum ad suum ducem cum elogio praeses mittet, praeterquam si quid gravius ille desertor in ea provincia, in qua repertus est, admiserit: ibi enim eum plecti poena debere, ubi facinus admissum est, divi Severus et Antoninus rescripserunt.

1. Poenae militum huiuscemodi sunt: castigatio, pecuniaria multa, munerum indictio, militiae mutatio, gradus deiectio, ignominiosa missio. Nam in metallum aut in opus metalli non dabuntur nec torquentur.

2. Emansor est, qui diu vagatus ad castra regreditur.

3. Desertor est, qui per prolixum tempus vagatus reducitur.

4. Is, qui exploratione emanet hostibus insistentibus aut qui a fossato recedit, capite puniendus est.

5. Qui stationis munus relinquit, plus quam emansor est: itaque pro modo delicti aut castigatur aut gradu militiae deicitur.

6. Si praesidis vel cuiusvis praepositi ab excubatione quis desistat, peccatum desertionis subibit.

7. Si ad diem commeatus quis non veniat, perinde in eum statuendum est, ac si emansisset vel deseruisset, pro numero temporis, facta prius copia docendi, num forte casibus quibusdam detentus sit, propter quos venia dignus videatur.

8. Qui militiae tempus in desertione implevit, emerito privatur.

9. Si plures simul primo deseruerint, deinde intra certum tempus reversi sint, gradu pulsi in diversa loca distribuendi sunt. Sed tironibus parcendum est: qui si iterato hoc admiserint, poena competenti adficiuntur.

10. Is, qui ad hostem confugit et rediit, torquebitur ad bestiasque vel in furcam damnabitur, quamvis milites nihil eorum patiantur.

11. Et is, qui volens transfugere adprehensus est, capite punitur.

12. Sed si ex improviso, dum iter quis facit, capitur ab hostibus, inspecto vitae eius praecedentis actu venia ei dabitur, et, si expleto tempore militiae redeat, ut veteranus restituetur et emerita accipiet.

13. Miles, qui in bello arma amisit vel alienavit, capite punitur: humane militiam mutat.

14. Qui aliena arma subripuit, gradu militiae pellendus est.

15. In bello qui rem a duce prohibitam fecit aut mandata non servavit, capite punitur, etiamsi res bene gesserit.

16. Sed qui agmen excessit, ex causa vel fustibus caeditur vel mutare militiam solet.

17. Nec non et si vallum quis transcendat aut per murum castra ingrediatur, capite punitur.

18. Si vero quis fossam transiluit, militia reicitur.

19. Qui seditionem atrocem militum concitavit, capite punitur:

20. Si intra vociferationem aut levem querellam seditio mota est, tunc gradu militiae deicitur.

21. Et cum multi milites in aliquod flagitium conspirent vel si legio deficiat, avocari militia solent.

22. Qui praepositum suum protegere noluerunt vel deseruerunt, occiso eo capite puniuntur.

49.16.4

Menenius libro primo de re militari

pr. Qui cum uno testiculo natus est quive amisit, iure militabit secundum divi Traiani rescriptum: nam et duces Sulla et Cotta memorantur eo habitu fuisse naturae.

1. Ad bestias datus si profugit et militiae se dedit, quandoque inventus capite puniendus est: idemque observandum est in eo, qui legi se passus est.

2. In insulam deportatus si effugiens militiae se dedit lectusve dissimulavit, capite puniendus est.

3. Temporarium exilium voluntario militi insulae relegationem adsignat, dissimulatio perpetuum exilium.

4. Ad tempus relegatus si expleto spatio fugae militem se dedit, causa damnationis quaerenda est, ut, si contineat infamiam perpetuam, idem observetur, si transactum de futuro sit et in ordinem redire potest et honores petere, militiae non prohibetur.

5. Reus capitalis criminis voluntarius miles secundum divi Traiani rescriptum capite puniendus est, nec remittendus est eo, ubi reus postulatus est, sed, ut accedente causa militiae, audiendus:

6. si dicta causa sit vel requirendus adnotatus, ignominia missus ad iudicem suum remittendus est nec recipiendus postea volens militare, licet fuerit absolutus.

7. Adulterii vel aliquo iudicio publico damnati inter milites non sunt recipiendi.

8. Non omnis, qui litem habuit et ideo militaverit, exauctorari iubetur, sed qui eo animo militiae se dedit, ut sub optentu militiae pretiosiorem se adversario faceret. Nec tamen facile indulgendum, iudicationis qui negotium antehabuerunt: sed si in transactione reccidit, indulgendum est. Exauctoratus eo nomine non utique infamis erit nec prohibendus lite finita militiae eiusdem ordinis se dare: alioquin et si relinquat litem vel transigat, retinendus est.

9. Qui post desertionem in aliam militiam nomen dederunt legive passi sunt, imperator noster rescripsit et hos militariter puniendos.

10. Gravius autem delictum est detrectare munus militiae quam adpetere: nam et qui ad dilectum olim non respondebant, ut proditores libertatis in servitutem redigebantur. Sed mutato statu militiae recessum a capitis poena est, quia plerumque voluntario milite numeri supplentur.

11. Qui filium suum subtrahit militiae belli tempore, exilio et bonorum parte multandus est: si in pace, fustibus caedi iubetur et requisitus iuvenis vel a patre postea exhibitus in deteriorem militiam dandus est: qui enim se sollicitavit ab alio, veniam non meretur.

12. Eum, qui filium debilitavit dilectu per bellum indicto, ut inhabilis militiae sit, praeceptum divi Traiani deportavit.

13. Edicta Germanici Caesaris militem desertorem faciebant, qui diu afuisset, ut is inter emansores haberetur. Sed sive redeat quis et offerat se, sive deprehensus offeratur, poenam desertionis evitat: nec interest, cui se offerat vel a quo deprehendatur.

14. Levius itaque delictum emansionis habetur, ut erronis in servis, desertionis gravius, ut in fugitivis.

15. Examinantur autem causae semper emansionis et cur et ubi fuerit et quid egerit: et datur venia valetudini, affectioni parentium et adfinium, et si servum fugientem persecutus est vel si qua huiusmodi causa sit. Sed et ignoranti adhuc disciplinam tironi ignoscitur.

49.16.5

Menenius libro secundo de re militari

pr. Non omnes desertores similiter puniendi sunt, sed habetur et ordinis stipendiorum ratio, gradus militiae vel loci, muneris deserti et anteactae vitae: sed et numerus, si solus vel cum altero vel cum pluribus deseruit, aliudve quid crimen desertioni adiunxerit: item temporis, quo in desertione fuerit: et eorum, quae postea gesta fuerint. Sed et si fuerit ultro reversus, non cum necessitudine, non erit eiusdem sortis.

1. Qui in pace deseruit, eques gradu pellendus est, pedes militiam mutat. In bello idem admissum capite puniendum est.

2. Qui desertioni aliud crimen adiungit, gravius puniendus est: et si furtum factum sit, veluti alia desertio habebitur: ut si plagium factum vel adgressura abigeatus vel quid simile accesserit.

3. Desertor si in urbe inveniatur, capite puniri solet: alibi adprehensus ex prima desertione restitui potest, iterum deserendo capite puniendus est.

4. Qui in desertione fuit, si se optulerit, ex indulgentia imperatoris nostri in insulam deportatus est.

5. Qui captus, cum poterat redire, non rediit, pro transfuga habetur. Item eum, qui in praesidio captus est, in eadem condicione esse certum est: si tamen ex improviso, dum iter facit aut epistulam fert, capiatur quis, veniam meretur.

6. A barbaris remissos milites ita restitui oportere Hadrianus rescripsit, si probabunt se captos evasisse, non transfugisse. Sed hoc licet liquido constare non possit, argumentis tamen cognoscendum est. Et si bonus miles antea aestimatus fuit, prope est, ut adfirmationi eius credatur: si remansor aut neglegens suorum aut segnis aut extra contubernium agens, non credetur ei.

7. Si post multum temporis redit qui ab hostibus captus est et captum eum, non transfugisse constiterit: ut veteranus erit restituendus et praemia et emeritum capit.

8. Qui transfugit et postea multos latrones adprehendit et transfugas demonstravit, posse ei parci divus Hadrianus rescripsit: ei tamen pollicenti ea nihil permitti oportere.

49.16.6

Menenius libro tertio de re militari

pr. Omne delictum est militis, quod aliter, quam disciplina communis exigit, committitur: veluti segnitiae crimen vel contumaciae vel desidiae.

1. Qui manus intulit praeposito, capite puniendus est. Augetur autem petulantiae crimen dignitate praepositi.

2. Contumacia omnis adversus ducem vel praesidem militis capite punienda est.

3. Qui in acie prior fugam fecit, spectantibus militibus propter exemplum capite puniendus est.

4. Exploratores, qui secreta nuntiaverunt hostibus, proditores sunt et capitis poenas luunt.

5. Sed et caligatus, qui metu hostium languorem simulavit, in pari causa eis [eius] est.

6. Si quis commilitonem vulneravit, si quidem lapide, militia reicitur, si gladio, capital admittit.

7. Qui se vulneravit vel alias mortem sibi conscivit, imperator Hadrianus rescripsit, ut modus eius rei statutus sit, ut, si impatientia doloris aut taedio vitae aut morbo aut furore aut pudore mori maluit, non animadvertatur in eum, sed ignominia mittatur, si nihil tale praetendat, capite puniatur. Per vinum aut lasciviam lapsis capitalis poena remittenda est et militiae mutatio irroganda.

8. Qui praepositum suum non protexit, cum posset, in pari causa factori habendus est: si resistere non potuit, parcendum ei.

9. Sed et in eos, qui praefectum centuriae a latronibus circumventum deseruerunt, animadverti placuit.

49.16.7

Tarruntius libro secundo de re militari

Proditores transfugae plerumque capite puniuntur et exauctorati torquentur: nam pro hoste, non pro milite habentur.

49.16.8

Ulpianus libro octavo disputationum

Qui status controversiam patiuntur, licet re vera liberi sunt, non debent per id tempus nomen militiae dare, maxime lite ordinata, sive ex libertate in servitutem sive contra petantur. Nec hi quidem, qui ingenui bona fide serviunt: sed nec qui ab hostibus redempti sunt, priusquam se luant.

49.16.9

Marcianus libro tertio institutionum

pr. Milites prohibentur praedia comparare in his provinciis, in quibus militant, praeterquam si paterna eorum fiscus distrahat: nam hanc speciem Severus et Antoninus remiserunt. Sed et stipendiis impletis emere permittuntur. Fisco autem vindicatur praedium illicite comparatum, si delatus fuerit. Sed et si nondum delata causa stipendia impleta sint vel missio contigerit, delationi locus non est.

1. Milites si heredes extiterint, possidere ibi praedia non prohibentur.

49.16.10

Paulus libro singulari regularum

pr. Qui excubias palatii deseruerit, capite punitur.

1. Sed ex causa desertionis restitutus in militiam non aliter medii temporis stipendium et donativa accipit, nisi hoc liberalitas principalis ei specialiter indulserit.

49.16.11

Marcianus libro secundo regularum

Ab omni militia servi prohibentur: alioquin capite puniuntur.

49.16.12

Macer libro primo de re militari

pr. Officium regentis exercitum non tantum in danda, sed etiam in observanda disciplina constitit.

1. Paternus quoque scripsit debere eum, qui se meminerit armato praeesse, parcissime commeatum dare, equum militarem extra provinciam duci non permittere, ad opus privatum piscatum venatum militem non mittere. Nam in disciplina Augusti ita cavetur: “Etsi scio fabrilibus operibus exerceri milites non esse alienum, vereor tamen, si quicquam permisero, quod in usum meum aut tuum fiat, ne modus in ea re non adhibeatur, qui mihi sit tolerandus”.

2. Officium tribunorum est vel eorum, qui exercitui praesunt, milites in castris continere, ad exercitationem producere, claves portarum suscipere, vigilias interdum circumire, frumentationibus commilitonum interesse, frumentum probare, mensorum fraudem coercere, delicta secundum suae auctoritatis modum castigare, principiis frequenter interesse, querellas commilitonum audire, valetudinarios inspicere.

49.16.13

Macer libro secundo de re militari

pr. Milites agrum comparare prohibentur in ea provincia, in qua bellica opera peragunt, scilicet ne studio culturae militia sua avocentur. Et ideo domum comparare non prohibentur. Sed et agros in alia provincia comparare possunt. Ceterum in ea provincia, in quam propter proelii causam venerunt, ne sub alieno quidem nomine eis agrum comparare licet: alioquin fisco vindicabitur.

1. Is autem, qui contra disciplinam agrum comparaverit, si nulla de ea re quaestione mota missionem acceperit, inquietari prohibetur.

2. Illud constat huius praescriptionis commodum ad eos, qui ignominiae causa missi sunt, non pertinere, quod praemii loco veteranis concessum intellegitur: et ideo et ad eum, qui causaria missus est, potest dici pertinere, cum huic quoque praemium praestatur.

3. Missionum generales causae sunt tres: honesta causaria ignominiosa. Honesta est, quae tempore militiae impleto datur: causaria, cum quis vitio animi vel corporis minus idoneus militiae renuntiatur: ignominiosa causa est, cum quis propter delictum sacramento solvitur. Et is, qui ignominia missus est, neque Romae neque in sacro comitatu agere potest. Et si sine ignominiae mentione missi sunt, nihilo minus ignominia missi intelleguntur.

4. Inreverens miles non tantum a tribuno vel centurione, sed etiam a principali coercendus est. Nam eum, qui centurioni castigare se volenti restiterit, veteres notaverunt: si vitem tenuit, militiam mutat: si ex industria fregit vel manum centurioni intulit, capite punitur.

5. Eius fugam, qui, cum sub custodia vel in carcere esset discesserit, in numero desertorum non computandam menander scripsit, quia custodiae refuga, non militiae desertor est. Eum tamen, qui carcere effracto fugerit, etiamsi ante non deseruerit, capite puniendum Paulus scripsit.

6. Desertorem, qui a patre suo fuerat oblatus, in deteriorem militiam divus pius dari iussit, ne videatur, inquit, pater ad supplicium filium optulisse. Item divus Severus et Antoninus eum, qui post quinquennium desertionis se optulit, deportari iusserunt. Quod exemplum et in ceteris sequi nos debere Menander scripsit.

49.16.14

Paulus libro singulari de poenis militum

pr. Qui commeatus spatium excessit, emansoris vel desertoris loco habendus est. Habetur tamen ratio dierum, quibus tardius reversus est: item temporis navigationis vel itineris. Et si se probet valetudine impeditum vel a latronibus detentum similive casu moram passum, dum non tardius a loco profectum se probet, quam ut occurrere posset intra commeatum, restituendus est.

1. Arma alienasse grave crimen est et ea culpa desertioni exaequatur, utique si tota alienavit: sed et si partem eorum, nisi quod interest. Nam si tibiale vel umerale alienavit, castigari verberibus debet, si vero loricam scutum galeam gladium, desertori similis est. Tironi in hoc crimine facilius parcetur armorumque custodi plerumque ea culpa imputatur, si arma militi commisit non suo tempore.

49.16.15

Papinianus libro 19 responsorum

Ex causa desertionis notatus ac restitutus temporis, quod in desertione fuerit, impendiis expungitur. Quod si ratio constiterit neque desertorem fuisse apparuerit, omnia stipendia citra temporis finem redduntur.

49.16.16

Paulus libro quinto sententiarum

pr. Qui metu criminis, in quo iam reus fuerat postulatus, nomen militiae dedit, statim sacramento solvendus est.

1. Miles turbator pacis capite punitur.

 

49.17.0. De castrensi peculio.

 

49.17.1

Ulpianus libro 14 ad edictum

Filii familias militis si peculium apud patrem remansit sine testamento filio defuncto, pater ipsi heres non fit, sed tamen heres is fiet, quibus filius fuit.

49.17.2

Ulpianus libro 67 ad edictum

Si filius familias miles decesserit, si quidem intestatus, bona eius non quasi hereditas, sed quasi peculium patri deferuntur: si autem testamento facto, hic pro hereditate habetur castrense peculium.

49.17.3

Ulpianus libro octavo ad legem Iuliam et Papiam

Si mulier filio viri militi ad castrenses vel militares forte res comparandas reliquerit pecuniam, utique castrense peculio ea quae comparantur adnumerari incipiunt.

49.17.4

Tertullianus libro singulari de castrensi peculio

pr. Miles praecipua habere debet, quae tulit secum in castra concedente patre.

1. Actionem persecutionemque castrensium rerum semper filius etiam invito patre habet.

2. Si pater familias militiae tempore vel post missionem adrogandum se praebuerit, videndum erit, ne huic quoque permissa intellegatur earum rerum administratio, quas ante adrogationem in castris adquisierit, quamvis constitutiones principales de his loquantur, qui ab initio cum essent filii familias militaverint. Quod admittendum est.

49.17.5

Ulpianus libro sexto ad Sabinum

Miles filius familias a commilitone vel ab eo, quem per militiam cognovit, heres institutus et citra iussum patris suo arbitrio recte pro herede geret.

49.17.6

Ulpianus libro 32 ad Sabinum

Si militi filio familias uxor servum manumittendi causa donaverit, an suum libertum fecerit, videamus, quia peculiares et servos et libertos potuit habere. Et magis est, ut hoc castrensi peculio non adnumeretur, quia uxor ei non propter militiam nota esset. Plane si mihi proponas ad castra eunti marito uxorem servos donasse, ut manumittat et habiles ad militiam libertos habeat, potest dici sua voluntate sine patris permissu manumittentem ad libertatem perducere.

49.17.7

Ulpianus libro 33 ad edictum

Si castrense peculium maritus habeat, in quantum facere potest condemnabitur, quia etiam non castrensibus creditoribus ex eo peculio magis est eum cogi respondere.

49.17.8

Ulpianus libro 45 ad edictum

Si forte uxor vel cognatus vel quis alius non ex castris notus filio familias donaverit quid vel legaverit et expresserit nominatim, ut in castrensi peculio habeat: an possit castrensi peculio adgregari? Et non puto: veritatem enim spectamus, an vero castrensis notitia vel affectio fuit, non quod quis finxit.

49.17.9

Ulpianus libro quarto disputationum

Proponebatur filius familias miles testamento facto extraneum heredem scripsisse, patre deinde superstite decessisse, pater deliberante herede instituto et ipse diem functus, deinde heres institutus repudiasse hereditatem. Quaerebatur, ad quem castrense peculium pertineret. Dicebam castrense peculium filii familias, si quidem testatus decessit, quasi hereditatem deferri heredi scripto, sive extraneum scripsit heredem sive patrem. Sed cum nihil de peculio decernit filius, non nunc obvenisse patri, sed non esse ab eo profectum creditur. Denique si servo filii castrensi libertatem pater adscripserit moxque filius vivo patre defunctus sit, non impeditur libertas, cum, si filius patri supervixerit, impediatur libertas. Unde Marcellus putat necessarium quoque heredem servum filii peculiarem patri existere posse, si filio pater supervixerit. Idem referebam et si rem peculiarem filii pater legaverit: nam eodem casu, quo libertatem competere diximus, legatum quoque vel debebitur vel impedietur. Quibus ita praemissis et in proposito dicebam, cum heres non adiit hereditatem, retro peculium patris bonis accessisse: unde posse dici etiam aucta patris bona per hanc repudiationem. Nec est novum, ut ex postfacto aliquis successorem habuisse videatur. Nam et si filius eius, qui ab hostibus captus est, decesserit patre captivo vivo, si quidem pater regrederetur, quasi filius familias peculium haberet: enimvero si ibidem pater decesserit, quasi pater familias legitimum habebit successorem, et retro habuisse creditor eius successor ea quoque, quae medio tempore filius iste quaesiit, nec heredi patris, sed ipsi filio quaesita videbuntur.

49.17.10

Pomponius libro singulari regularum ex nota Marcelli

Constat nec patribus aliquid ex castrensibus bonis filiorum deberi.

49.17.11

Macer libro secundo de re militari

Castrense peculium est, quod a parentibus vel cognatis in militia agenti donatum est vel quod ipse filius familias in militia adquisiit, quod, nisi militaret, adquisiturus non fuisset. Nam quod erat et sine militia adquisiturus, id peculium eius castrense non est.

49.17.12

Papinianus libro 14 quaestionum

Pater, qui dat in adoptionem filium militem, peculium ei auferre non potest, quod semel iure militiae filius tenuit. Qua ratione nec emancipando filium peculium ei aufert, quod nec in familia retento potest auferre.

49.17.13

Papinianus libro 16 quaestionum

Divus Hadrianus rescripsit in eo, quem militantem uxor heredem instituerat filium, extitisse heredem et ab eo servos hereditarios manumissos proprios eius libertos fieri.

49.17.14

Papinianus libro 27 quaestionum

pr. Filius familias miles si captus apud hostes vita fungatur, lex Cornelia subveniet scriptis heredibus: quibus cessantibus iure pristino peculium pater habebit.

1. Proxima species videtur, ut scriptis heredibus deliberantibus, quod servus interim stipulatus est vel ab alio sibi traditum accepit, quod quidem ad patris personam attinet, si forte peculium apud eum resederit, nullius momenti videatur, cum in illo tempore non fuerit servus patris: quod autem ad scriptos heredes, in suspenso fuisse traditio itemque stipulatio intellegatur: ut enim hereditarius fuisse credatur, post aditam fit hereditatem. Sed paterna verecundia nos movet, quatenus et in illa specie, ubi iure pristino apud patrem peculium remanet, etiam adquisitio stipulationis vel rei traditae per servum fiat.

2. Legatum, quod ei servo relictum est, quamvis tunc propter incertum nulli sit adquisitum, omisso testamento patri tunc primum per servum adquiretur, cum, si fuisset exemplo hereditatis peculio adquisitum, ius patris hodie non consideraretur.

49.17.15

Papinianus libro 35 quaestionum

pr. Pater militi filio reverso quod donat, castrensis peculii non facit, sed alterius peculii, perinde ac si filius numquam militasset.

1. Si stipulanti filio spondeat, si quidem ex causa peculii castrensis, tenebit stipulatio: ceterum ex qualibet alia causa non tenebit.

2. Si pater a filio stipulatur, eadem distinctio servabitur.

3. Servus peculii, quod ad filium spectat, ab extero si stipuletur aut per traditionem accipiat, sine distinctione causarum res ad filium pertinebit: non enim ut filius duplex ius sustinet patris et filii familias, ita servus, qui peculii castrensis est quique nullo iure, quamdiu filius vivit, patri subiectus est, aliquid adquirere simpliciter stipulando vel accipiendo patri potest. Quae ratio suadet, ut, si ab ipso patre servus, qui ad filium pertinet, stipuletur ex quacumque causa vel traditum accipiat, sic adquiratur filio res et stipulatio, quemadmodum si exter promisisset, quoniam persona stipulantis et accipientis ea est, ut sine differentia causarum quod per eum agitur emolumentum filii spectet.

4. Si servi pater usum fructum amiserit, cuius proprietatem in castrensi peculio filius habebat, plenam proprietatem habebit filius.

49.17.16

Papinianus libro 19 responsorum

pr. Dotem filio familias datam vel promissam in peculio castrensi non esse respondi. Nec ea res contraria videbitur ei, quod divi Hadriani temporibus filium familias militem uxori heredem extitisse placuit et hereditatem in castrense peculium habuisse. Nam hereditas adventicio iure quaeritur, dos autem matrimonio cohaerens oneribus eius ac liberis communibus, qui sunt in avi familia, confertur.

1. Hereditatem castrensi peculio non videri quaesitam respondi, quam frater patruelis in alia provincia stipendia merens fratri patrueli, cum quo numquam militavit, reliquit: sanguinis etenim ratio, non militiae causa meritum hereditatis accipiendae praebuerat.

49.17.17

Papinianus libro secundo definitionum

pr. Pater, qui castrense peculium intestati filii retinebit, aes alienum intra modum eius et annum utilem iure praetorio solvere cogitur: idem, si testamento scriptus heres extiterit, perpetuo civiliter ut heres convenietur.

1. Pater a filio milite vel qui militavit heres institutus testamenti causam omisit et castrense peculium possidet: legitimi heredis exemplo cogetur ad finem peculii perpetuo legata praestare. Quod si filius post annum quam militare desierat iure communi testamento facto vita decessit, ratione Falcidiae retinebitur quarta. Ceterum si testamenti causam pater omisit, cum peculium creditoribus solvendo non esset, nihil dolo videbitur fecisse, quamvis temporis incurrat compendium.

49.17.18

Maecianus libro primo fideicommissorum

pr. Ex castrensi peculio servus a patre heres institui potest et filium necessarium heredem patri facit.

1. Et in summa ea res hi actus patris, qui ad praesens alienationem alicuius iuris de castrensi peculio praestant, impediuntur: hi vero, qui non statim quidem, sed postea efficere solent, eo tempore animadvertentur, quo habere effectum consuerunt, ut, si sit filius, cui auferatur, nihil agatur, si ante decesserit, actus patris non impediatur.

2. Itaque negabimus patrem filio salvo communi dividundo agentem proprietatem alienaturum, exemplo dotalis praedii. Sed nec si socius ultro cum eo agat, quicquam agetur, veluti si cum eo ageret, cui bonis interdictum est.

3. Servos ex eo peculio usu fructu, item praedia tam usu fructu quam ceteris servitutibus pater liberare poterit: sed et servitutes his adquirere. Id enim et eum, cui bonis interdictum est, verum est consequi posse. Neque autem servis ex eo peculio neque praediis usum fructum vel servitutem imponere pater potest.

4. Si quando ex eo peculio filius rem alienam bona fide tenebit, an pater eius in rem vel ad exhibendum actionem pati debeat, ut ceterorum nomine, quaeritur. Sed verius est, cum hoc peculium a patris bonis separetur, defensionis necessitatem patri non imponendam.

5. Sed nec cogendus est pater aes alienum, quod filius peculii nomine, quod in castris adquisiit, fecisse dicetur, de peculio actionem pati: et, si sponte patiatur, ut quilibet defensor satisdato filium in solidum, non peculio tenus defendere debet. Sed et eius filii nomine non aliter movere actiones potest, quam si satis dederit eum ratam rem habiturum.

49.17.19