Digesta vel Pandectae – Liber XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

40.12.14

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Rectissime praetor calliditati eorum, qui, cum se liberos scirent, dolo malo passi sunt se pro servis venum dari, occurrit.

1. Dedit enim in eos actionem, quae actio totiens locum habet, quotiens non est in ea causa is qui se venire passus est, ut ei ad libertatem proclamatio denegetur.

2. Dolo autem non eum fecisse accipimus, qui non ultro instruxit emptorem, sed qui decepit:

40.12.15

Paulus libro 51 ad edictum

(id est sive virilis sexus sive feminini sit, dummodo eius aetatis sit, ut dolum capiat):

40.12.16

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Immo eum, qui finxit se servum et sic veniit decipiendi emptoris causa.

1. Si tamen vi metuque compulsus fuit hic qui distractus est, dicemus eum dolo carere.

2. Tunc habet emptor hanc actionem, cum liberum esse nesciret: nam si scit liberum et sic emit, ipse se circumvenit.

3. Quare si filius familias emit, si quidem ipse scit, pater ignoravit, non adquisiit patri actionem: hoc si peculiari nomine egerit. Ceterum si patre mandante, hic quaeritur, an filii scientia noceat: et puto adhuc nocere, quemadmodum procuratoris nocet.

4. Plane si filius ignoravit, pater scit, adhuc dico repellendum patrem, etiamsi peculiari nomine filius emit, si modo pater praesens fuit potuitque filium emere prohibere.

40.12.17

Paulus libro 51 ad edictum

In servo et in eo, qui mandato nostro emit, tale est, ut, si certum hominem mandavero emi sciens liberum esse, licet is cui mandatum est, ignoret, idem sit: et non competet ei actio. Contra autem, si ego ignoravi, procurator scit, non est mihi deneganda.

40.12.18

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. In tantum ergo tenetur, quantum dedit vel in quantum obligatus est, scilicet in duplum.

1. Sed utrum pretium tantum an etiam id quod pretio accessit duplicetur, videamus. et putem omne omnino, quod propter emptionem vel dedit.

40.12.19

Paulus libro 51 ad edictum

Vel permutavit vel compensavit eo nomine (nam et is dedisse intellegendus est)

40.12.20

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Vel obligatus est, duplari debere.

1. Proinde si quid cuidam ob hanc actionem licito iure dedit, dicendum est in hoc edictum cadere duplarive.

2. Obligatum vel ipsi venditori accipere debemus vel alii obligatum: nam quod dedit, sive ipsi venditori sive alii ex iussu eius sive ipse sive alius dederit, aeque continebitur.

3. Obligatum accipere debemus, si exceptione se tueri non potest: ceterum si potest, dicendum non esse obligatum.

4. Interdum evenit, ut is qui comparavit habeat in quadruplum actionem: nam in ipsum quidem, qui sciens pro servo veniit, hinc habet in duplum actionem et praeterea in venditorem vel eum, qui duplam promisit, in duplum actio est,

40.12.21

Modestinus libro primo de poenis

pr. Utique eius duplum, quod propter emptionem vel dedit vel obligatus est. Secundum quae id, quod alter eorum solverit, nihil ad exonerandum alterum pertinebit, quia placuit hanc actionem poenalem esse. Et ideo post annum non datur nec cum successoribus, cum sit poenalis, agetur.

1. Actionem, quae ex hoc edicto oritur, manumissione non extingui rectissime dicetur, quia verum est auctorem conveniri non posse, post quem ad eum, qui ad libertatem proclamavit, perveniebatur.

40.12.22

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Non solus autem emptor, sed et successores eius hac in factum actione agere poterunt.

1. Emere sic accipiemus, etiamsi per alium quis emerit, ut puta procuratorem.

2. Sed et si plures emerint, omnes habebunt hanc actionem, sic tamen, ut, si quidem pro partibus emerint, pro parte pretii habeant actionem: enimvero si unusquisque in solidum, quisque in solidum habeat actionem. Nec alterius scientia alteri nocebit, vel ignorantia proderit.

3. Si eum liberum esse emptor nesciit, postea autem scire coepit, hoc ei non nocebit, quia tunc ignoravit. Sed si tunc sciit, postea dubitare coepit, nihilum proderit.

4. Heredi et ceteris successoribus scientia sua nihil nocet, ignorantia nihil prodest.

5. Sed si per procuratorem scientem quis emerit, ei nocet, sicuti tutoris quoque nocere Labeo putat.

6. Haec actio post annum non datur, cum sit honoraria: est autem et poenalis.

40.12.23

Paulus libro 50 ad edictum

pr. Si usum fructum tibi vendidero liberi hominis et cessero, servum effici eum dicebat Quintus Mucius [meus], sed dominium ita demum fieri meum, si bona fide vendidissem, alioquin sine domino fore.

1. In summa sciendum est, quae de venditis servis, quibus denegatur ad libertatem proclamatio, dicta sunt, etiam ad donatos et in dotem datos referri posse, item ad eos, qui pignori se dari passi sunt.

2. Si mater et filius de libertate litigant, aut coniungenda sunt utrorumque iudicia aut differenda est causa filii, donec de matre constet, sicut divus quoque Hadrianus decrevit. Nam cum apud alium iudicem mater litigabat, apud alium autem filius, Augustus dixit ante de matre constare oportere, sic dein de filio cognosci.

40.12.24

Paulus libro 51 ad edictum

pr. Ordinata liberali causa liberi loco habetur is, qui de statu suo litigat, ita ut adversus eum quoque, qui se dominum esse dicit, actiones ei non denegentur, quascumque intendere velit: quid enim si quae tales sint, ut tempore aut morte intereant? Quare non concedatur ei litem contestando in tutum eas redigere?

1. Quin etiam servius ait in actionibus annuis ex eo tempore annum cedere, ex quo lis ordinata sit.

2. Sed si cum aliis experiri velit, non est quaerendum, an lis ordinata sit, ne inveniatur ratio, quemadmodum subiecto aliquo, qui libertati controversiam moveat, interim actiones excludantur: aeque enim ex eventu iudicii liberalis aut utilis aut inanis actio eius efficietur.

3. Sed si quas actiones inferat dominus, quaeritur, an compellendus sit suscipere iudicium. Et plerique existimant, si in personam agat, suscipere ipsum ad litis contestationem, sed sustinendum iudicium, donec de libertate iudicetur: nec videri praeiudicium libertati fieri aut voluntate domini in libertate eum morari: nam ordinato liberali iudicio interim pro libero habetur, et sicut ipse agere, ita cum ipso quoque agi potest. Ceterum ex eventu aut utile iudicium erit aut nullum, si contra libertatem pronuntiatum fuerit.

4. Si is, qui in libertatem proclamat, furti aut damni iniuria ab aliquo arguatur, Mela ait interim eum cavere debere iudicio se sisti, ne melioris condicionis sit qui dubiae libertatis est, quam qui certae: sed sustinendum iudicium, ne praeiudicium libertati fiat. Aeque si cum possessore hominis furti agi coeperit, deinde is, cuius nomine agebatur, in libertatem proclamaverit, sustinendum iudicium, ut, si liber iudicatus sit, in ipsum transferatur iudicium: et, si damnatio facta sit, iudicati actionem potius in eum dandam.

40.12.25

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

pr. Si cui de libertate sua litiganti optio legata sit, quaecumque hereditate ei relicta dicuntur, eadem et de optione tractari possunt.

1. Interdum ex integro datur ad libertatem proclamatio, veluti eius, qui adfirmat ideo se primo iudicio victum, quod statuta libertas nondum ei optigerat, quam nunc dicit sibi optigisse.

2. Licet vulgo dicatur post ordinatum liberale iudicium hominem, cuius de statu controversia est, liberi loco esse, tamen, si servus sit, certum est nihilo minus eum, quod ei tradatur vel stipuletur, perinde domino adquirere atque si non de libertate eius quaerebatur. Tantum de possessione videbimus, cum ipsum post litem ordinatam desinat dominus possidere: sed magis est, ut adquirat, licet ab eo non possideatur. Et cum placuit per fugitivum quoque nos possessionem adquirere posse, quid mirum etiam per hunc, de quo quaeramus adquiri?

40.12.26

Gaius libro 20 ad edictum provinciale

Qui ex libertate in servitutem petit, si iudicii de evictione servandi causa contra libertatem agit, iniuriarum actione non convenitur.

40.12.27

Ulpianus libro secundo de officio consulis

pr. Divi fratres Proculo et Munatio rescripserunt: “Cum Romulus, de cuius statu quaeritur, pupillaris aetatis sit, an exigente varia hedone matre et consentiente vario hermete tutore ad tempus pubertatis causa differenda sit, vestrae gravitatis est ex fide personarum quod utile est pupillo, constituere”.

1. Si ea persona desit cognitioni, quae alicui status controversiam faciebat, in eadem causa est qui de libertate sua litigat, qua fuit, priusquam de libertate controversiam patiatur: sane hoc lucratur, quod is qui eam status controversiam faciebat amittit suam causam. Nec ea res ingenuum facit eum qui non fuit: nec enim penuria adversarii ingenuitatem solet tribuere. Recte atque ordine iudices puto facturos, si hanc formam fuerint consecuti, ut, ubi deest is qui in servitutem petit, electionem adversario deferant, utrum malit cognitionem circumduci an audita causa sententiam proferri. Et si cognoverint, pronuntiare debebunt servum illius non videri: neque haec res captionem ullam habet, cum non ingenuus pronuntietur, sed servus non videri. Quod si ex servitute in ingenuitatem se allegat, melius fecerint, si cognitionem circumduxerint, ne sine adversario pronuntient ingenuum videri, nisi magna causa suadeat et evidentes probationes suggerant secundum libertatem pronuntiandum: ut etiam rescripto Hadriani continetur.

2. Quod si is, qui pro sua libertate litigat, desit, contradictor vero praesens sit, melius erit inaugeri causam eius sententiamque proferri: si enim liquebit, contra libertatem dabit: evenire autem potest, ut etiam absens vincat: nam potest sententia etiam secundum libertatem ferri.

40.12.28

Pomponius libro 12 ad Quintum Mucium

Non videtur domini voluntate servus in libertate esse, quem dominus ignorasset suum esse: et est hoc verum: is enim demum voluntate domini in libertate est, qui possessionem libertatis ex voluntate domini consequitur.

40.12.29

Arrius Menander libro primo de re militari

pr. Qui de libertate sua litigans necdum sententia data militiae se dedit, in pari causa ceteris servis habendus est nec exonerat eum, quod pro libero habeatur in quibusdam. Et licet liber apparuerit, exauctoratus, id est militia remotus castris reicietur, utique qui ex servitute in libertatem petitus sit vel qui non sine dolo malo in libertate moratus est: qui vero per calumniam petitus in servitutem est, in militia retinebitur.

1. Qui ingenuus pronuntiatus est, si se militiae dedit, intra quinquennium retractata sententia novo domino reddendus est.

40.12.30

Iulianus libro quinto ex Minicio

Duobus petentibus hominem in servitutem pro parte dimidia separatim, si uno iudicio liber, altero servus iudicatus est, commodissimum est eo usque cogi iudices, donec consentiant: si id non continget, Sabinum refertur existimasse duci servum debere ab eo qui vicisset: cuius sententiae Cassius quoque est et ego sum. Et sane ridiculum est arbitrari eum pro parte dimidia duci, pro parte libertatem eius tueri. Commodius autem est favore libertatis liberum quidem eum esse, compelli autem pretii sui partem viri boni arbitratu victori suo praestare.

40.12.31

Ulpianus libro primo responsorum

Filium ob hoc, quod patri heres extitit, prohiberi a patre suum servum manumissum in servitutem petere.

40.12.32

Paulus libro sexto regularum

De bonis eorum, qui ex servitute aut libertate in ingenuitatem vindicati sunt, senatus consultum factum est, quo cavetur de his quidem, qui ex servitute defensi essent, ut id dumtaxat ferrent, quod in domo cuiusque intulissent: in eorum autem bonis, qui post manumissionem repetere originem suam voluissent, hoc amplius, ut, quod post manumissionem quoque adquisissent non ex re manumissoris, secum ferant, cetera bona relinquerent illi, ex cuius familia exissententiarum

40.12.33

Paulus libro singulari de liberali causa

Qui sciens liberum emit, quamvis et ille se pateretur venire, tamen non potest contradicere ei qui ad libertatem proclamat: sed si alii eum ignoranti vendiderit, denegabitur et proclamatio.

40.12.34

Ulpianus libro singulari pandectarum

Imperator Antoninus constituit non alias ad libertatem proclamationem cuiquam permittendam, nisi prius administrationum rationes reddiderit, quas cum in servitute esset gessisset.

40.12.35

Papinianus libro nono responsorum

Servos ad templi custodiam, quod aedificari Titia voluit, destinatos neque manumissos heredis esse constitit.

40.12.36

Papinianus libro 12 responsorum

Dominus qui optinuit, si velit servum suum abducere, litis aestimationem pro eo accipere non cogetur.

40.12.37

Callistratus libro secundo quaestionum

Conventio privata neque servum quemquam neque libertum alicuius facere potest.

40.12.38

Paulus libro 15 responsorum

pr. Paulus respondit, si, ut proponitur, post perfectam sine ulla condicione emptionem postea emptor ex voluntate sua litteras emisit, quibus profiteretur se post certum tempus manumissurum eum quem emerat, non videri eas litteras ad constitutionem divi Marci pertinere.

1. Idem respondit constitutionem quidem divi Marci ad libertatem eorum mancipiorum pertinere, quae hac lege venierint, ut post tempus manumitterentur: sed eundem favorem libertatis consequendae causa etiam eam mereri, pro qua dominus pretium accepit, ut ancillam suam manumitteret, cum idem etiam libertam habiturus sit.

2. Quaesitum est, an emptor servo recte libertatem dederit nondum pretio soluto. Paulus respondit servum, quem venditor emptori tradidit, si ei pro pretio satisfactum est, et nondum pretio soluto in bonis emptoris esse coepisse.

3. Gaius seius Stichum servum Lucio Titio vendidit ita, ut Titius Stichum post triennium manumitteret, si continuo triennio servisset: sed nondum exacto tempore trienni Stichus fugit et post aliquantum temporis defuncto Titio revertit: quaero, an obstet Sticho ad consequendam ex venditione libertatem, quod ante triennium discesserit. Paulus respondit secundum ea quae proponuntur expleto tempore, post quod Stichus manumitti debuit, libertatem ei competisse.

40.12.39

Paulus libro quinto sententiarum

pr. Cui necessitas probandi de ingenuitate sua non incumbit, ultro si ipse probare desideret, audiendus est.

1. Qui de ingenuitate cognoscunt, de calumnia eius, qui temere controversiam movit, ad modum exilii possunt ferre sententiam.

2. Tutores vel curatores pupillorum, quorum tutelam et res administraverunt, postea status quaestionem facere non possunt.

3. Maritus uxori eidemque libertae status quaestionem inferre non prohibetur.

40.12.40

Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum

Cum pacto partitionis pretii maior viginti annis venalem se praebuit, nec post manumissionem ad libertatem proclamare potest.

40.12.41

Paulus libro singulari de articulis liberalis causae

pr. Si in obscuro sit, in quo fuerit statu is, qui pro libertate sua litigat, prior audiendus est probare volens se ipsum in libertatis esse possessionem.

1. Iudex autem, qui de libertate cognoscit, etiam de rebus amotis damnove facto cognoscere debet: fieri enim potest, ut fiducia libertatis et subripere quaedam et corrumpere atque consumere ex bonis, quibus serviebat, ausus sit.

40.12.42

Labeo libro quatro posteriorum

Si servus quem emeras ad libertatem proclamavit et ab iudice perperam pro eo iudicatum est et dominus eius servi post rem contra te iudicatam te heredem fecit aut alio quo nomine is tuus esse coepisset, petere eum tuum esse poteris nec tibi obstabit rei iudicatae praescriptio. Iavolenus: haec vera sunt.

40.12.43

Pomponius libro tertio senatus consultorum

De his, qui bona eorum quibus serviebant intercepissent, deinde ad libertatem proclamabant, Hadrianus imperator rescripsit, cuius rescripti verba haec sunt: “Sicut non est aequum fiducia libertatis, quae ex fideicommissi causa praestanda est, intercipere hereditariam pecuniam, ita nec libertati praestandae moram quaeri oportet. Quam primum ergo arbitrum dare debeat, apud quem constaret, quid servari potest heredi, antequam ad servum manumittendum compelleretur”.

40.12.44

Venonius libro septimo actionum

pr. Licet dubitatum antea fuit, utrum servus dumtaxat an libertus iurando patrono obligaretur in his quae libertatis causa imponuntur, tamen verius est non aliter quam liberum obligari. Ideo autem solet iusiurandum a servis exigere, ut hi religione adstricti, posteaquam suae potestatis esse coepissent, iurandi necessitatem haberent, dummodo in continenti, cum manumissus est, aut iuret aut promittat.

1. Licet autem circa donum munus operas etiam uxorum personas inserere.

2. In eum, qui impubes iuraverit, scilicet qui et iurare potuerit, danda est utilis actio operarum nomine, cum pubes tamen factus erit. Potest tamen et impubes operas dare, veluti si nomenculator sit vel histrio.

 

40.13.0. Quibus ad libertatem proclamare non licet.

 

40.13.1

Ulpianus libro secundo de officio proconsulis

pr. Maiores viginti annis ita demum ad libertatem proclamare non possunt, si pretium ad ipsum qui veniit pervenerit: ex ceteris autem causis, quamvis maior viginti annis se venum dari passus sit, ad libertatem ei proclamare licet.

1. Minori autem viginti annis ne quidem ex causa supra scripta debet denegari libertatis proclamatio, nisi maior annis viginti factus duravit in servitute: tunc enim si pretium partitus sit, dicendum erit denegari ei debere libertatis proclamationem.

40.13.2

Marcellus libro 24 digestorum

Servum quis per vim a Titio accepit et testamento liberum esse iussit: quamquam solvendo decesserit, non erit ille liber: alioquin fraudabitur Titius, qui non procedente quidem libertate cum herede eius agere potest, at si ad libertatem servus pervenerit, nullam actionem habiturus est, quia nihil videbitur heres ex defuncti dolo consecutus.

40.13.3

Pomponius libro 11 epistularum et variarum lectionum

Eis, qui se passi sint venire, ad libertatem proclamandi licentiam denegari. Quaero, an et ad eos, qui ex mulieribus, quae se passae sint venire, nascuntur, ita senatus consulta pertinent? Dubitari non potest, quin ei quoque, quae maior annis viginti venire se passa est, ad libertatem proclamandi licentia fuerit deneganda. His quoque danda non est, qui ex ea nati tempore servitutis eius erunt.

40.13.4

Paulus libro 12 quaestionum

Licinnius Rufinus Iulio Paulo. Is cui fideicommissa libertas debebatur post vicensimum annum veniri se passus est: quaero, denegandum sit ei ad libertatem proclamare. Movet me exemplum cuiusvis liberi hominis: nam et si consecutus esset libertatem, si [] se vendidisset, denegaretur ei ad libertatem proclamare, nec debet meliori loco intellegi, quod in servitute constitutus passus est se venum dari, quam si esset libertatem consecutus. Sed e contrario movet me, quod in hoc, de quo quaeritur, venditio constitit et est qui veneat, in libero autem homine neque venditio constitit et nihil est quod veneat. Peto itaque plenissime instruas. Respondit: venditio quidem tam servi quam liberi contrahi potest et stipulatio de evictione contrahitur: non enim de eo loquimur, qui sciens liberum emit: nam adversus hunc nec ad libertatem proclamatio denegatur. Sed is, qui adhuc servus est, etiam invitus veniri potest, quamvis et ipse in eo malus sit, quod de condicione sua dissimulat, cum in sua potestate habeat, ut statim ad libertatem perveniat. Quod quidem non potest ei imputari, cui nondum libertas debetur. Pone statuliberum passum se venum dari: nemo dicturus est superveniente condicione, quae non fuit in eius potestate, libertatis petitionem ei denegandam. Idem puto, etiamsi in ipsius potestate fuit condicio. Sed in proposito magis probandum est, ut denegetur ei libertatis petitio, qui potuit petere libertatem et maluit se venum dari, quia indignus est auxilio praetoris fideicommissarii.

40.13.5

Paulus libro singulari ad senatus consultum Claudianum

Si duo liberum hominem maiorem annis viginti emerimus, unus sciens eius condicionem, alter ignorans, non propter eum qui scit ad libertatem ei proclamare permittitur, sed propter eum qui ignorat servus efficietur, sed non etiam eius qui scit, sed tantum alterius.

 

40.14.0. Si ingenuus esse dicetur.

 

40.14.1

Marcellus libro septimo digestorum

Si libertus alterius alio agente ingenuus pronuntiatus esse dicetur, sine ulla exceptione temporis patronus eius cognitionem solet exercere.

40.14.2

Saturninus libro primo de officio proconsulis

pr. Qui se venire passus esset maiorem, scilicet ut pretium ad ipsum perveniret, prohibendum de libertate contendere divus Hadrianus constituit: sed interdum ita contendendum permisit, si pretium suum reddidisset.

1. Qui se ex libertinitate ingenuitati adserant, non ultra quinquennium, quam manumissi fuissent, audientur.

2. Qui post quinquennium repperisse instrumenta ingenuitatis suae adseverant, de ea re ipsos principes adire oportere cognituros.

40.14.3

Pomponius libro quinto senatus consultorum

pr. Hoc sermone “adgnitis natalibus” de nullis aliis intellegendum est senatum sensisse quam ingenuis.

1. Verbo autem “relinquerent” etiam hoc intellegendum est, ut quaecumque ex re eius, a quo manumissi erant, adquisita habeant, restituant. Sed id quemadmodum accipiendum sit, videndum est, utrumne quae ignorantibus dominis abstulissent, item quod ex his adquisitum, reddere debeant, an vero etiam concessa et donata a manumissoribus amplexi sint: quod magis est.

40.14.4

Papinianus libro 22 quaestionum

Oratio, quae prohibet apud consules aut praesides provinciarum post quinquennium a die manumissionis in ingenuitatem proclamare, nullam causam aut personam excipit.

40.14.5

Papinianus libro decimo responsorum

Patronum post quinquennium sententiae pro ingenuitate dictae, quo ignorante res iudicata est, non esse praescriptione temporis summovendum respondi.

40.14.6

Ulpianus libro 38 ad edictum

Quotiens de hoc contenditur, an quis libertus sit, sive operae petantur sive obsequium desideretur sive etiam famosa actio intendatur sive in ius vocetur qui se patronum dicit sive nulla causa interveniat, redditur praeiudicium. Sed et quotiens quis libertinum quidem se confitetur, libertum autem Gaii Seii se negat, idem praeiudicium datur. Redditur autem alterutro desiderante: sed actoris partibus semper qui se patronum dicit fungitur probareque libertum suum necesse habet aut, si non probet, vincitur.

 

40.15.0. Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

 

40.15.1

Marcianus libro singulari de delatoribus

pr. De statu defunctorum post quinquennium quaerere non licet neque privatim neque fisci nomine.

1. Sed nec eius status retractandus est, qui intra quinquennium decessit, si per huius quaestionem praeiudicium futurum est ante quinquennium mortuo.

2. Immo nec de vivi statu quaerendum est, si quaestio huius praeiudicium facit ei, qui ante quinquennium decessit: et ita divus Hadrianus constituit.

3. Sed interdum et intra quinquennium non licet de statu defuncti dicere: nam oratione divi Marci cavetur, ut, si quis ingenuus pronuntiatus fuerit, liceat ingenuitatis sententiam retractare, sed vivo eo qui ingenuus pronuntiatus est, non etiam post mortem, in tantum, ut etiam, si coepta quaestio fuit retractationis, morte eius extinguatur, ut eadem oratione cavetur.

4. Si quidem in deteriorem condicionem quis statum retractaret, secundum ea quae dixi praescribendum est. Quid ergo si in meliorem? Veluti pro servo libertus dicitur: quare non admittatur? Quid enim si servus quis dicatur quasi ex ancilla natus, quae ante quinquennium mortua est? Quare non liceat probare liberam fuisse? Hoc enim et pro mortua est. Et Marcellus libro quinto de officio consulis scripsit posse: ego quoque in auditorio publico idem secutus sum.

40.15.2

Papinianus libro 14 responsorum

pr. Non esse libertatis quaestionem filiis inferendam propter matris vel patris memoriam [memeriam] post quinquennium a morte non retractatam convenit.

1. Nec in ea re, quae publicam tutelam meruit, pupillis agentibus restitutionis auxilium tribuendum est, quod quinque annorum tempus, cum tutores non haberent, excesserit.

2. Praescriptio quinque annorum, quae statum defunctorum tuetur, specie litis ante mortem illatae non fit irrita, si veterem causam desistente qui movit longo silentio finitam probetur.

40.15.3

Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum

Ante quinquennium defuncto status honestior, quam mortis tempore fuisse existimabatur, vindicari non prohibetur. Idcirco et si quis in servitute moriatur, post quinquennium liber decessisse probari potest.

40.15.4

Callistratus libro primo de iure fisci

Primus omnium divus Nerva edicto vetuit post quinquennium mortis cuiusque de statu quaeri, sed et divus Claudius Claudiano rescripsit, si per quaestionem nummariam praeiudicium statui videbitur fieri, cessare quaestionem.

 

40.16.0. De collusione detegenda.

 

40.16.1

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

Ne quorundam dominorum erga servos nimia indulgentia inquinaret amplissimum ordinem eo, quod paterentur servos suos in ingenuitatem proclamare liberosque iudicari, senatus consultum factum est domitiani temporibus, quo cautum est, ut, si quis probasset per collusionem quicquam factum, si iste homo servus sit, fieret eius servus qui detexisset collusionem.

40.16.2

Ulpianus libro secundo de officio consulis

pr. Collusionem detegere ingenuitatis post sententiam intra quinquennium posse divus Marcus constitit.

1. Quinquennium autem continuum utique accipiemus.

2. Sicubi plane aetas eius, cuius retractatur collusio, differendam retractationem in tempus pubertatis vel alterius rei suadeat, quinquennium non currere dicendum est.

3. Quinquennium autem non ad perficiendam retractationem, sed ad inchoandam puto praefinitum: aliter atque circa eum, qui ex libertinitate se in ingenuitatem petit.

4. Oratione divi Marci cavetur, ut etiam extraneis, qui pro altero postulandi ius haberent, liceret detegere collusionem.

40.16.3

Callistratus libro quatro de cognitionibus

Cum non iusto contradictore quis ingenuus pronuntiatus est, perinde inefficax est decretum, atque si nulla iudicata res intervenisset: idque principalibus constitutionibus cavetur.

40.16.4

Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam

Si libertinus per collusionem fuerit pronuntiatus ingenuus, collusione detecta in quibus causis quasi libertinus incipit esse. Medio tamen tempore, antequam collusio detegatur et post sententiam de ingenuitate latam, utique quasi ingenuus accipitur.

40.16.5

Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum

pr. Sententiam pro ingenuitate dictam collusionis praetextu semel retractare permittitur.

1. Si plures ad collusionem detegendam pariter accedant, causa cognita quis debeat admitti, comparatis omnium moribus et aetatibus et cuius magis interest, statui oportet.