Digesta vel Pandectae – Liber XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

40.9.0. Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.

 

40.9.1

Ulpianus libro primo ad Sabinum

Celsus libro duodecimo digestorum utilitatis gratia motus surdum ita natum manumittere posse ait.

40.9.2

Ulpianus libro tertio ad Sabinum

Servo competere libertas non potest, si relegatus moratus sit in urbe.

40.9.3

Gaius libro secundo de legatis ad edictum urbicum

Si optio hominis data sit vel indistincte homo legatus sit, non potest heres quosdam servos vel omnes manumittendo aut evertere aut minuere ius electionis: nam optione sive electione servi data quodammodo singuli sub condicione legati videntur.

40.9.4

Ulpianus libro tertio disputationum

Servum pignori datum manumittere non possumus.

40.9.5

Iulianus libro 64 digestorum

pr. Cum hereditas solvendo non est, quamvis heres locuples existat, libertas ex testamento competit.

1. Si autem is qui solvendo non est hoc modo libertatem dederit “si creditoribus meis solidum solutum fuerit, Stichus liber esto”, non potest videri fraudandorum creditorum liberos esse iussisse.

2. Si Titius nihil amplius in bonis quam Stichum et Pamphilum habeat eosque stipulanti Maevio ita promiserit “Stichum aut Pamphilum dare spondes?”, deinde, cum alium creditorem non haberet, Stichum manumiserit: libertas per legem Aeliam Sentiam rescinditur. Quamvis enim fuit in potestate Titii, ut Pamphilum daret, tamen quamdiu eum non dederit, quia interim mori possit, non sine fraude stipulatoris Stichum manumisit. Quod si solum Pamphilum dari promisisset, non dubitarem, quin Stichus ad libertatem perveniret, quamvis similiter Pamphilus mori possit: multum enim interest, contineatur ipsa stipulatione is qui manumittitur an extra obligationem sit. Nam et qui ob aureos quinque Stichum et Pamphilum pignori dederit, cum uterque eorum quinum aureorum sit, neuter manumitti potest: at si Stichum solum pignori dederit, Pamphilum non videtur in fraudem creditoris manumittere.

40.9.6

Scaevola libro 16 quaestionum

Iulianus de eo loquitur, qui in substantia nihil aliud habeat: nam si habeat, quare non dicetur unum posse manumitti? Quia et uno mortuo solvendo est, et uno manumisso solvendo est, nec adventicii casus computandi sint: alioquin et qui unum incertum ex servis suis promisit, neminem manumittet.

40.9.7

Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

pr. Si quis integris facultatibus codicillos confirmavit, deinde, cum consilium creditorum fraudandorum cepisset, libertates codicillis dederit, optineri non potest, quo minus lege libertates interpellarentur: nam consilium testatoris fraudulentum non eo tempore observatur, quo codicilli confirmantur, sed quo libertas codicillis datur.

1. Minor annis viginti cum servum manumittere vellet nec iustam causam ad consilium manumittendi haberet, tibi eum ut manumitteres dedit: negavit eum Proculus liberum esse, quoniam fraus legi facta esset.

40.9.8

Africanus libro tertio quaestionum

pr. Cum is, qui sub condicione debet, manumittat fideicommissi causa, lex Aelia Sentia locum habet.

1. Si miles iure militari testamento facto libertates dederit in fraudem creditorum et non solvendo moriatur, impediuntur libertates.

40.9.9

Marcianus libro primo institutionum

pr. Ille servus liber non erit, qui vi coegerit, ut eum dominus manumittat, et ille perterritus scripsit liberum eum esse.

1. Item nec ille liber fieri potest, qui a domino non est defensus in capitali crimine posteaque absolutus est.

2. Qui hac lege venierint, ne manumittantur, vel qui testamento prohibiti sint manumitti vel iussu praesidis provinciae, licet manumittantur, tamen ad libertatem non perveniunt.

40.9.10

Gaius libro primo rerum cottidianarum sive aureorum

In fraudem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore, quo manumittit, solvendo non est vel datis libertatibus desiturus est solvendo esse. Saepe enim de facultatibus suis amplius, quam in his est, sperant homines. Quod frequenter accidit his, qui transmarinas negotiationes et aliis regionibus, quam in quibus ipsi morantur, per servos atque libertos exercent: quod saepe, adtritis istis negotiationibus longo tempore, id ignorant et manumittendo sine fraudis consilio indulgent servis suis libertatem.

40.9.11

Marcianus libro 13 institutionum

pr. In fraudem civitatium manumissi ad libertatem non veniunt, ut senatus censuit.

1. Sed nec in fraudem fisci datas libertates procedere principalibus constitutionibus cavetur. Sed divi fratres rescripserunt, non utique, si debitor fisci manumiserit, libertates impediuntur, sed ita, si, cum non erat solvendo, in fraudem manumisit.

40.9.12

Ulpianus libro quatro de adulteriis

pr. Prospexit legis lator, ne mancipia per manumissionem quaestioni subducantur, idcircoque prohibuit ea manumitti certumque diem praestituit, intra quem manumittere non liceat.

1. Ipsa igitur quae divertit omnes omnimodo servos suos manumittere vel alienare prohibetur, quia ita verba faciunt, ut ne eum quidem servum, qui extra ministerium eius mulieris fuit vel in agro vel in provincia, possit manumittere vel alienare: quod quidem perquam durum est, sed ita lex scripta est.

2. Sed et si post divortium servum mulier paravit aut alia ratione adquisiit, aeque, quod ad verba attinet, manumittere non poterit: et ita Sextus quoque Caecilius adnotat.

3. Pater vero in cuius potestate filia fuerit, ea tantum mancipia prohibetur manumittere alienareve, quae in usu filiae fuerunt tributa.

4. Matrem quoque prohibuit manumittere alienareve ea mancipia, quae in ministerium filiae concesserat.

5. Sed et avum et aviam prohibuit manumittere, cum horum quoque mancipia quaestione postulari posse lex voluerit.

6. Sextus Caecilius recte ait angustissimum tempus legem praestitisse alienandis manumittendisve servis. Finge, inquit, ream adulterii intra sexagesimum diem postulatam: quae cognitio tam facile expediri potuit adulterii, ut intra sexagesimum diem finiatur? Et tamen licere mulieri quamvis postulatae adulterii servum suspectum in adulterio vel quaestioni necessarium, quod ad verba legis attinet, manumittere. Sane in hunc casum subveniendum est, ut destinati servi quasi conscii vel quasi nocentes non debeant manumitti ante finitam cognitionem.

7. Pater mulieris vel mater, si intra sexagesimum diem decedant, ex his servis, quos in ministerium filiae dederint, neque manumittere neque alienare poterunt.

40.9.13

Paulus libro tertio de adulteriis

Quod si intra diem sexagesimum manumiserint, erit servus statuliber.

40.9.14

Ulpianus libro quatro de adulteriis

pr. Sed si maritus intra sexagesimum diem decesserit, an manumittere vel alienare iam possit supra scriptas personas, videamus. Et non puto posse, quamvis accusatore mulier deficiatur marito, cum pater accusare possit.

1. Et simpliciter quidem lex mulierem prohibuit intra sexagesimum diem divortii manumittere:

2. Sive autem divertit sive repudio dimissa sit, manumissio impedietur.

3. Sed si morte mariti solutum sit matrimonium vel aliqua poena eius, manumissio non impedietur.

4. Sed et si bona gratia finierit matrimonium, dicetur manumissionem vel alienationem non impediri.

5. Sed et si constante matrimonio mulier, dum divortium cogitat, manumittat vel alienet et hoc dilucidis probationibus fuerit adprobatum: quasi in fraudem legis hoc factum sit, non debet alienatio valere vel manumissio.

6. Alienationem omnem omnino accipere debemus.

40.9.15

Paulus libro primo ad legem Iuliam

pr. Quaesitum est, an is, qui maiestatis crimine reus factus sit, manumittere possit, quoniam ante damnationem dominus est. Et imperator Antoninus Calpurnio Critoni rescripsit ex eo tempore, quo quis propter facinorum suorum cogitationem iam de poena sua certus esse poterat, multo prius conscientia delictorum, quam damnatione ius dandae libertatis eum amisisse.

1. Iulianus ait, si postea, quam filio permisit pater manumittere, filius ignorans patrem decessisse manumisit vindicta, non fieri eum liberum. Sed et si vivit pater et voluntas mutata erit, non videri volente patre filium manumisisse.

40.9.16

Paulus libro tertio ad legem Aeliam Sentiam

pr. Si, cum fideicommissa libertas debeatur, minor viginti annis servum vendat, ut manumittatur, vel quia hac lege emerat, non impedietur alienatio.

1. Si partem, quam in communi servo habet minor viginti annis, manumittendi causa tradat, nihil aget: sed si, cum ipse causam probare posset, tradiderit, nulla fraus intellegetur.

2. Ne quis creditorum fraudandorum causa servum manumittat, hac lege cavetur: creditores autem appellantur, quibus quacumque ex causa actio cum fraudatore competat.

3. Aristo respondit a debitore fisci, qui solvendo non erat, manumissum ita revocari in servitutem debere, si non diu in libertate fuisset, id est non minus decennio: plane ea, quae in fraudem fisci in sinus eius collata sunt, revocanda.

4. Si sub condicione alicui pecunia debeatur, quasi statuliber erit a debitore manumissus, ut pendeat libertas ex condicione.

5. Si voluntate patris filius manumiserit, sive pater sive filius sciat solvendo patrem non esse, libertas impedietur.

40.9.17

Paulus libro singulari de libertatibus

pr. Si privatus coactus a populo manumiserit, quamvis voluntatem accommodaverit, tamen non erit liber: nam et divus Marcus prohibuit ex adclamatione populi manumittere.

1. Item non fit liber, si mentitus dominus, ne a magistratibus castigaretur, dixit esse liberum, si non fuit voluntatis manumittendi.

2. In his, quos intra certa tempora non licet manumittere, si testamento acceperint libertatem, non testamenti facti, sed competentis libertatis tempus inspiciendum est.

40.9.18

Paulus libro 16 ad Plautium

pr. Si mortis tempore solvendo sit hereditas, si tamen cum aditur desierit esse solvendo, libertas a testatore in fraudem creditorum relicta non competet: nam sicut aucta hereditas prodest libertatibus, ita nocet deminuta.

1. Si is, cui libertas relicta est, iussus sit heredi dare tantum, quanti est, et liber esse, videamus, an adhuc fraus sit creditorum, quia heres mortis causa accepturus est, an vero, si alius pro eo vel ipse non de peculio det, nulla sit fraus. Sed si heres locuples non proficit ad libertatem, nec qui dat pecuniam prodesse potest.

40.9.19

Modestinus libro primo regularum

Nulla competit libertas data ab eo, qui postea servus ipse pronuntiatus est.

40.9.20

Modestinus libro singulari de enucleatis casibus

Si servo alieno libertas non consentiente domino data est, valere ex auctoritate iuris non potest, quamvis postea manumissor domino heres extitit, nam licet eius iure cognationis qui manumisit heres extitit, non ideo aditione hereditatis libertatis datio confirmatur.

40.9.21

Modestinus libro primo pandectarum

Matrimonii causa manumitti ancilla a nullo alio potest quam qui eam uxorem ducturus est. Quod si alter manumiserit matrimonii causa, alter eam uxorem ducat, non erit libera, adeo ut nec si intra sex quidem menses eam repudiatam postea manumissor uxorem duxerit, liberam eam fieri Iulianus respondit, quasi de his nuptiis senatus senserit, quae post manumissionem nullis aliis interpositis secutae fuerunt.

40.9.22

Pomponius libro 25 ad Quintum Mucium

Curator furiosi servum eius manumittere non potest.

40.9.23

Pomponius libro quatro ex variis lectionibus

Semper in fraudem creditorum libertas datur ab eo, qui sciret se solvendo non esse, quamvis bene dedisset merenti hoc.

40.9.24

Clementius libro nono ad legem Iuliam et Papiam

Si quis, habens creditores, plures manumiserit, non omnium libertas impedietur, sed qui primi sunt, liberi erunt, donec creditoribus suum solvatur. Quam rationem Iulianus solet dicere velut duobus manumissis, si unius libertate fraudentur, non utriusque, sed alterutrius impediri libertatem et plerumque postea scripti, nisi si quando maioris pretii sit is qui ante nominatus sit nec sufficiat posteriorem retrahi in servitutem, prior sufficiat: nam hoc casu [causa] sequenti loco scriptum solum ad libertatem perventurum.

40.9.25

Papinianus libro quinto responsorum

In fraudem creditorum testamento datae libertates prioribus creditoribus dimissis propter novos creditores irritae sunt.

40.9.26

Scaevola libro quatro responsorum

Pignori obligatum servum debitoris heres manumisit: quaesitum est, an liber esset. Respondit secundum ea quae proponerentur, si pecunia etiam nunc deberetur, non esse manumissione liberum factum. Paulus: soluta ergo pecunia ex illa voluntate liber fit.

40.9.27

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

pr. In fraudem creditorum manumittitur liberque esse prohibetur, sive dies solvendae pecuniae iam cessit, sive in diem vel sub condicione sit debitum. Diversa causa est legati sub condicione relicti: nam antequam condicio extiterit, inter creditores legatarius iste non habetur. Ex omni autem causa creditoribus in hac parte lex Aelia Sentia prospexit, inter quos fideicommissarium etiam esse placuit.

1. Pignori datus servus, antequam debiti nomine fiat satis, sine consensu creditorum manumitti non potest. Sed pupilli creditoris citra tutoris auctoritatem consensus nihil libertati prodest, sicuti non prodest, si fructuarius pupillus manumissioni similiter consentiat.

40.9.28

Paulus libro tertio sententiarum

Heres servum proprium, quem testator legaverat, manumittendo nihil agit, quia scientiae vel ignorantiae eius nullam placuit admitti rationem.

40.9.29

Gaius libro primo de manumissionibus

pr. Generaliter pignori datus servus sine dubio pleno iure debitoris est et iustam libertatem ab eo consequi potest, si lex Aelia Sentia non impediat libertatem, id est si solvendo sit nec ob id creditores videantur fraudari.

1. Sub condicione servus legatus pendente condicione pleno iure heredis est, sed nullam libertatem ab eo consequi potest, ne legatario iniuria fieret.

40.9.30

Ulpianus libro quatro ad legem Aeliam Sentiam

pr. Si quis hac lege servum emerit, ut manumittat, et non manumittente eo servus ad libertatem pervenerit ex constitutione divi Marci, an possit ut ingratum accusare, videamus. Et dici potest, cum non sit manumissor, hoc ius eum non habere.

1. Si filius meus ex voluntate mea manumiserit, an ut ingratum eum accusandi ius habeam, dubitari poterit idcirco, quia non manumisi: sed pro eo habendus sum, ac si manumisissem.

2. Sed si castrensem servum filius meus manumittat, dubio procul hoc ius non habebo, quia non ipse manumisi: ipse plane filius accusare poterit.

3. Tamdiu autem accusare quis poterit, quamdiu perseverat patronus.

4. Quotiens autem patroni libertum volunt accusare, utrum omnium consensus necessarius sit an vero et unus possit, videamus. Et est verius, si saltem in unum hoc commiserit, eum ut ingratum accusari, sed omnium consensum necessarium, si sint eiusdem gradus.

5. Si pater libertum uni ex filiis adsignaverit, solum eum accusare posse Iulianus scripsit: solum enim patronum esse.

40.9.31

Terentius Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

Quaesitum est, si libertam patronus iureiurando adegisset, ne ea liberos impuberes habens nuberet, quid iuris esset. Iulianus dicit non videri contra legem Aeliam Sentiam fecisse eum, qui non perpetuam viduitatem libertae iniunxisset.

40.9.32

Terentius Clemens libro octavo ad legem Iuliam et Papiam

pr. Si non voluntate patroni is, qui in eius potestate sit, iusiurandum adegerit vel stipulatus fuerit, ne nubat, nisi id patronus remittat aut liberabit libertam, incidet in legem: videbitur enim id ipsum dolo malo facere.

1. Non prohibentur lege Aelia Sentia patroni a libertis mercedes capere, sed obligare eos: itaque si sponte sua libertus mercedem patrono praestiterit, nullum huius legis praemium consequetur.

2. Is, qui operas aut in singulas eas certam summam promisit, ad hanc legem non pertinet, quoniam operas praestando potest liberari. Idem Octavenus probat et adicit: obligare sibi libertum, ut mercedem operarum capiat, is intellegitur, qui hoc solum agit, ut utique mercedem capiat, etiamsi sub titulo operarum eam stipulatus fuerit.

 

40.10.0. De iure aureorum anulorum.

 

40.10.1

Papinianus libro primo responsorum

pr. Inter ceteros alimenta liberto relicta non idcirco non debentur, quia ius aureorum anulorum ab imperatore libertus acceperit.

1. Diversum in eo probatur, qui iudicatus ingenuus collusione per alium patronum detecta condicioni suae redditus alimenta sibi, quae tertius patronus reliquerat, praeberi desiderat. Hunc enim etiam beneficium anulorum amittere placuit.

40.10.2

Papinianus libro 15 responsorum

Intra quinque annos pro ingenuitate sententia dicta rescissa fuerat: victum anulorum aureorum beneficium, quod ante sententiam pro ingenuitate dictam acceperit ac deposuit, non retinuisse respondi.

40.10.3

Marcianus libro primo institutionum

Divus commodus et ius anulorum datum ademit illis, qui invitis aut ignorantibus patronis acceperant.

40.10.4

Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

Etiam feminae ius anulorum aureorum impetrare et natalibus restitui poterunt.

40.10.5

Paulus libro nono ad legem Iuliam et Papiam

Is, qui ius anulorum impetravit, ut ingenuus habetur, quamvis in hereditate eius patronus non excludatur.

40.10.6

Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam

Libertinus si ius anulorum impetraverit, quamvis iura ingenuitatis salvo iure patroni nactus sit, tamen ingenuus intellegitur: et hoc divus Hadrianus rescripsit.

 

40.11.0. De natalibus restituendis.

 

40.11.1

Ulpianus libro secundo responsorum

A principe natalibus suis restitutum eum, qui se ingenuum natum principi adfirmavit, si ex ancilla natus est, nihil videri impetrasse.

40.11.2

Marcianus libro primo institutionum

Interdum et servi nati ex post facto iuris interventu ingenui fiunt, ut ecce si libertinus a principe natalibus suis restitutus fuerit. Illis enim utique natalibus restituitur, in quibus initio omnes homines fuerunt, non in quibus ipse nascitur, cum servus natus esset. Hic enim, quantum ad totum ius pertinet, perinde habetur, atque si ingenuus natus esset, nec patronus eius potest ad successionem venire. Ideoque imperatores non facile solent quemquam natalibus restituere nisi consentiente patrono.

40.11.3

Scaevola libro sexto responsorum

Respondit: quaeris, an ingenuitatis iure utatur is, quem sanctissimus et nobilissimus imperator natalibus suis restituit. Sed ea res nec dubitationem habet nec umquam habuit, quin exploratum sit ad omnem ingenuitatis statum restitui eum, qui isto beneficio principis utatur.

40.11.4

Paulus libro quatro sententiarum

Nec filio patroni invito libertus natalibus suis restitui potest: quid enim interest, ipsi patrono an filiis eius fiat iniuria?

40.11.5

Modestinus libro septimo regularum

pr. Patrono consentiente debet libertus ab imperatore natalibus restitui: ius enim patroni hoc impetrato amittitur.

1. Libertinus, qui natalibus restitutus est, perinde habetur, atque si ingenuus factus medio tempore maculam servitutis non sustinuisset.

 

40.12.0. De liberali causa.

 

40.12.1

Ulpianus libro 54 ad edictum

pr. Si quando is, qui in possessione servitutis constitutus est, litigare de condicione sua non patitur, quod forte sibi suoque generi vellet aliquam iniuriam inferre, in hoc casu aequum est quibusdam personis dari licentiam pro eo litigare: ut puta parenti, qui dicat filium in sua potestate esse: nam etiamsi nolit filius, pro eo litigabit. Sed et si in potestate non sit, parenti dabitur hoc ius, quia semper parentis interest filium servitutem non subire.

1. Versa etiam vice dicemus liberis parentium etiam invitorum eandem facultatem dari: neque enim modica filii ignominia est, si parentem servum habeat.

2. Idcirco visum est cognatis etiam hoc dari debere,

40.12.2

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

Quoniam servitus eorum ad dolorem nostrum iniuriamque nostram porrigitur.

40.12.3

Ulpianus libro 54 ad edictum

pr. Amplius puto naturalibus quoque hoc idem praestandum, ut parens filium in servitute quaesitum et manumissum possit in libertatem vindicare.

1. Militi etiam pro necessariis sibi personis de libertate litigare permittitur.

2. Cum vero talis nemo alius est, qui pro eo litiget, tunc necessarium est dari facultatem etiam matri vel filiabus vel sororibus eius ceterisque mulieribus quae de cognatione sunt vel etiam uxori adire praetorem et hoc indicare, ut causa cognita et invito ei succurratur.

3. Sed et si libertum meum vel libertam dicam, idem erit dicendum.

40.12.4

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

Sed tunc patrono conceditur pro libertate liberti litigare, si eo ignorante libertus venire se passus est.

40.12.5

Ulpianus libro 54 ad edictum

pr. Interest enim nostra libertos libertasque habere.

1. Quod si plures ex memoratis personis existant, qui velint pro his litigare, praetoris partes interponendae sunt, ut eligat, quem potissimum in hoc esse existimat. quod et in pluribus patronis observari debet.

40.12.6

Gaius ad edictum praetoris urbani

Benignius autem hoc persequendum est, ut, si furiosus et infans est qui in servitutem trahitur, non solum necessariis personis, sed etiam extraneis hoc permittatur.

40.12.7

Ulpianus libro 54 ad edictum

pr. Liberis etiam hominibus, maxime si maiores viginti annis venum se dari passi sunt vel in servitutem quaqua ratione deduci, nihil obest, quo minus possint in libertatem proclamare, nisi forte se venum dari passi sunt, ut participaverint pretium.

1. Si quis minor viginti annis ad partiendum pretium venum se dari passus est, nihil ei hoc post viginti annos nocebit. Sed si ante quidem se venum dedit, post vicensimum autem annum pretium partitus est, poterit ei libertas denegari.

2. Si quis sciens liberum emerit, non denegatur vendito in libertatem proclamatio adversus eum qui eum comparavit, cuiusque sit aetatis qui emptus est, idcirco quia non est venia dignus qui emit, etiamsi scientem prudentemque se liberum emerit. Sed enim si postea alius eum emerit ob hoc, qui scivit, ignorans, deneganda est ei libertas.

3. Si duo simul emerint partes, alter sciens, alter ignorans, videndum erit, numquid is qui scit non debeat nocere ignoranti: quod quidem magis est. Sed enim illa erit quaestio, partem solam habebit is qui ignoravit an totum? Et quid dicemus de alia parte? An ad eum qui scit pertineat? Sed ille indignus est quid habere, quia sciens emerit. Rursum qui ignoravit, non potest maiorem partem dominii habere quam emit: evenit igitur, ut ei prosit qui eum comparavit sciens, quod alius ignoravit.

4. Sunt et aliae causae, ex quibus in libertatem proclamatio denegatur, veluti si quis ex eo testamento liber esse dicatur, quod testamentum aperiri praetor vetat, quia testator a familia Necatus esse dicatur: cum enim in eo sit iste, ut supplicio forte sit adficiendus, non debet liberale iudicium ei concedi. Sed et si data fuerit, quia dubitatur, utrum nocens sit an innocens, differtur liberale iudicium, donec constet de morte eius, qui necatus est: apparebit enim, utrum supplicio adficiendus sit an non.

5. Si quis ex servitute in libertatem proclamat, petitoris partes sustinet: si vero ex libertate in servitutem petatur, is partes actoris sustinet qui servum suum dicit. Igitur cum de hoc incertum est, ut possit iudicium ordinem accipere, hoc ante apud eum, qui de libertate cogniturus est, disceptatur, utrum ex libertate in servitutem aut contra agatur. Et si forte apparuerit eum, qui de libertate sua litigat, in libertate sine dolo malo fuisse, is qui se dominum dicit actoris partes sustinebit et necesse habebit servum suum probare: quod si pronuntiatum fuerit eo tempore, quo lis praeparabatur, in libertate eum non fuisse aut dolo malo fuisse, ipse qui de sua libertate litigat debet se liberum probare.

40.12.8

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Cognitio de liberali causa usufructuario datur, etiamsi dominus quoque velit, hoc est qui se dominum dicit, movere status controversiam.

1. Si plures sibi dominium servi vindicant dicentes esse communem, ad eundem iudicem mittendi erunt: et ita senatus censuit. Ceterum si unusquisque suum esse in solidum, non in partem dicat, cessat senatus consultum: neque enim timor est, ne varie iudicetur, cum unusquisque solidum dominium sibi vindicet.

2. Sed et si alter usum fructum totum, alter proprietatem servi vindicet, item si alter dominium, alter pigneratum sibi dicat, idem iudex erit: et parvi refert, ab eodem an ab alio ei pigneri datus sit.

40.12.9

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

pr. Si pariter adversus eum, qui de libertate litigat, consistant fructuarius et proprietarius, fieri potest, ut alteruter absit: quo casu an praesenti soli permissurus sit praetor adversus eum agere, dubitari potest, quia non debet alterius collusione aut inertia alteri ius corrumpi. Sed rectius dicitur etiam alterutri eorum permittendum agere, ut alterius ius incorruptum maneat. Quod si adhuc nondum finito iudicio supervenerit, ad eundem iudicem mittetur, nisi si iustam causam adferat, quare ad eum mitti non debeat, forte si eum iudicem inimicum sibi esse adfirmet.

1. Idem dicemus et si duo pluresve domini esse dicantur et quidam praesto sint, quidam aberint.

2. Unde in utroque casu dispiciamus, an, si is qui prior egerit victus sit, prosit ei, quod posterior vicerit, vel contra, id est ut, cum omnino alteruter vicerit, prosit etiam alteri, sicut prodest heredi liberti, quod in fraudem patroni servi manumissi sint. Si cui placeat prodesse, consequens est, ut, cum idem petat, exceptioni rei iudicatae obiciatur replicatio: si cui vero placeat non prodesse, is habebit sequentem dubitationem, utrum id, in quo quis victus est, nullius erit an eius esse debeat, cum quo actum sit, an potius eius qui vicerit? Scilicet ut utilis actio detur ei qui vicerit, minime autem praetor pati debeat, ut pro parte quis servus sit.

40.12.10

Ulpianus libro 55 ad edictum

Quod autem diximus “in libertate fuisse” sic est accipiendum non ut se liberum doceat is, qui liberale iudicium patitur, sed in possessione libertatis sine dolo malo fuisse. Quid sit autem “sine dolo malo fuisse”, videamus. Nam Iulianus ait omnes, qui se liberos putant, sine dolo malo in libertate fuisse, si modo se pro liberis gerant, quamvis servi sint. Varus autem scribit eum, qui se liberum sciat, dum in fuga sit, non videri sine dolo malo in libertate esse: sed simul atque desierit quasi fugitivus se celare et pro libero agere, tunc incipere sine dolo malo in libertate esse: etenim ait eum, qui scit se liberum, deinde pro fugitivo agit, hoc ipso, quod in fuga sit, pro servo agere,

40.12.11

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

Licet fugae tempore pro libero se gesserit: dicemus enim eum in eadem causa esse.

40.12.12

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Igitur sciendum est et liberum posse dolo malo in libertate esse et servum posse sine dolo malo in libertate esse.

1. Infans subreptus bona fide in servitute fuit, cum liber esset, deinde, cum de statu ignarus esset, recessit et clam in libertate morari coepit: hic non sine dolo malo in libertate moratur.

2. Potest et servus sine dolo malo in libertate morari, ut puta testamento accepit libertatem, quod nullius momenti esse ignorat, vel vindicta ei imposita est ab eo, quem dominum esse putavit, cum non esset, vel educatus est quasi liber, cum servus esset.

3. Et generaliter dicendum est, quotiens quis iustis rationibus ductus vel non iustis, sine calliditate tamen putavit se liberum et in libertate moratus est, dicendum est hunc in ea causa esse, ut sine dolo malo in libertate fuerit atque ideo possessoris commodo fruatur.

4. Probatio autem ad id tempus referetur, cum sine dolo malo in libertate fuerit, quo primum in ius aditum est.

5. Si operae alicui debeantur, is quoque liberali iudicio experiri potest.

6. Si quod damnum mihi dederit, qui ad libertatem proclamat, illo tempore, quo bona fide mihi serviebat, veluti si ego bona fide dominus noxali iudicio conventus et condemnatus litis aestimationem pro eo optuli: in id mihi condemnabitur.

40.12.13

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

pr. Illud certum est damnum hoc solum in hac in factum actione deduci, quod dolo, non etiam quod culpa factum sit. Ideoque licet absolutus hoc iudicio fuerit, adhuc tamen postea cum eo poterit lege Aquilia agi, cum ea lege etiam culpa teneatur.

1. Item certum est tam res nostras quam res alienas, quae tamen periculo nostro sunt, in hanc actionem deduci, veluti commodatas et locatas: certe depositae apud nos res, quia nostro periculo non sunt, ad hanc actionem non pertinent.