Digesta vel Pandectae – Liber XL

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XL

 

40.1.0. De manumissionibus.

40.2.0. De manumissis vindicta.

40.3.0. De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.

40.4.0. De manumissis testamento.

40.5.0. De fideicommissariis libertatibus.

40.6.0. De ademptione libertatis.

40.7.0. De statuliberis.

40.8.0. Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.

40.9.0. Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.

40.10.0. De iure aureorum anulorum.

40.11.0. De natalibus restituendis.

40.12.0. De liberali causa.

40.13.0. Quibus ad libertatem proclamare non licet.

40.14.0. Si ingenuus esse dicetur.

40.15.0. Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

40.16.0. De collusione detegenda.

 

40.1.0. De manumissionibus.

 

40.1.1

Ulpianus libro sexto ad Sabinum

Placuit eum, qui calendis ianuariis natus est, post sextam noctis pridie kalendas, quasi annum vicensimum compleverit, posse manumittere: non enim maiori viginti annis permitti manumittere, sed minorem manumittere vetari: iam autem minor non est, qui diem supremum agit anni vicensimi.

40.1.2

Ulpianus libro 17 ad Sabinum

Si heres deliberante legatario servum legatum manumiserit, mox legatarius repudiaverit, manumissum liberum fore placet.

40.1.3

Paulus libro 39 ad edictum

Servus pignori datus, etiamsi debitor locuples est, manumitti non potest.

40.1.4

Ulpianus libro sexto disputationum

pr. Is qui suis nummis emitur epistula divorum fratrum ad urbium maximum in eam condicionem redigitur, ut libertatem adipiscatur.

1. Et primo quidem nummis suis non proprie videtur emptus dici, cum suos nummos servus habere non possit: verum coniventibus oculis credendum est suis nummis eum redemptum, cum non nummis eius, qui eum redemit, comparatur. Proinde sive ex peculio, quod ad venditorem pertinet, sive ex adventicio lucro, sive etiam amici beneficio vel liberalitate vel prorogante eo vel repromittente vel se delegante vel in se recipiente debitum redemptus sit, credendum est suis nummis eum redemptum: satis est enim, quod is, qui emptioni suum nomen accommodaverit, nihil de suo impendit.

2. Si ab ignoto emptus sit, postea autem pretium suum optulerit, dicendum erit non esse audiendum: ab initio enim hoc agi debet, ut imaginaria fieret emptio et per fidem contractus inter emptorem et servum agatur.

3. Sive igitur non hoc ab initio esset actum, ut suis nummis redimeretur, sive hoc acto nummos servus non dedit, cessabit libertas.

4. Unde quaeri poterit, si, cum hoc ab initio esset actum, emptor festinavit et pretium numeravit, an postea ei satisfacto servus constitutione uti possit: et puto posse.

5. Proinde et si ei nummos prorogavit emptor, cum ei pariaverit, poterit ad libertatem pervenire.

6. Sive autem exprimetur in contractu (velut in emptione) hoc “ut manumittatur” sive non exprimatur, verius est libertatem competere.

7. Ergo et si forte quis sic comparaverit suis nummis, ne eum manumittat, benigna est opinio dicentium hunc ad libertatem pervenire, cum et nomen emptionis imaginarius iste emptor accommodet et praeterea nihil ei absit.

8. Nihil autem interest, a quo quis suis nummis ematur, a fisco vel civitate vel a privato, cuiusque sit sexus is qui emit. Sed et si minor sit viginti annis qui vendidit, interveniet constitutio. Nec comparantis quidem aetas spectatur: nam et si pupillus emat, aequum est eum fidem implere, cum sine damno eius hoc sit futurum. Idem et si servus est.

9. In illis sane servis non intervenit constitutio, qui in totum perduci ad libertatem non possunt, ut puta si exportandus vel hac lege venierit (vel testamento hanc condicionem acceperat), ne umquam manumitteretur.

10. Suis autem nummis redemptus etsi totum pretium non numeravit, ex operis tamen ipsius accesserit aliquid, ut repleri pretium possit, vel si quid suo merito adquisierit, dicendum est libertatem competere.

11. Quod si partem suis nummis redimeret, cum partem servi haberet, ad constitutionem non pertinebit, non magis quam qui, cum proprietatem haberet, usum fructum redemit.

12. Sed qui, cum fructuarius esset, proprietatem redemit, in ea condicione est, ut ad constitutionem pertineret.

13. Sed et si duo servum redemerint, alter propriis nummis, alter nummis servi, dicendum erit constitutionem cessare: nisi forte is qui propriis nummis redemit manumittere fuerit paratus.

14. Sed et si partem quis redemit, pars altera ex causa lucrativa accesserit, dicendum erit constitutionem locum habere.

40.1.5

Marcianus libro secundo institutionum

pr. Si quis dicat se suis nummis emptum, potest consistere cum domino suo, cuius in fidem confugit, et queri, quod ab eo non manumittatur, Romae quidem apud praefectum urbis, in provinciis vero apud praesides ex sacris constitutionibus divorum fratrum, sub ea tamen denuntiatione, ut is servus, qui hoc intenderit nec impleverit, in opus metalli detur, nisi forte dominus reddi eum sibi maluerit, utique non maiorem ex ea causa poenam constituturus.

1. Sed et si rationibus redditis liber esse iussus fuerit, arbiter inter servum et dominum, id est heredem, datur de rationibus excutiendis.

40.1.6

Alfenus libro quatro digestorum

Servus pecuniam ob libertatem pactus erat et eam domino dederat: dominus prius quam eum manumitteret, mortuus erat testamentoque liberum esse iusserat et ei peculium suum legaverat. Consulebat, quam pecuniam domino dedisset ob libertatem, an eam sibi heredes patroni reddere deberent necne. Respondit, si eam pecuniam dominus, posteaquam accepisset, in suae pecuniae rationem habuisset, statim desisse eius peculii esse: sed si interea, dum eum manumitteret, accetum servo rettulisset, videri peculii fuisse et debere heredes eam pecuniam manumisso reddere.

40.1.7

Alfenus libro septimo digestorum

Duo filii familias peculiares servos separatim uterque habebant: ex his alter servulum suum peculiarem vivo patre manumisit: pater utrique testamento peculium praelegaverat. Quaerebatur, servus iste utrum amborum, an eius a quo manumissus erat libertus esset. Respondit, si prius testamentum pater fecisset, quam filius eum liberum esse iussisset, unius esse libertum, ideo quod eum quoque in peculio legasse videretur: sed si postea testamentum pater fecisset, non videri eam mentem eius fuisse, ut eum, qui manumissus esset, legaret eumque servum, quoniam praelegatus non esset, mortuo patre amborum servum fuisse.

40.1.8

Marcianus libro 13 institutionum

pr. Qui poenae servi efficiuntur, indubitate manumittere non possunt, quia et ipsi servi sunt.

1. Sed nec rei capitalium criminum manumittere servos suos possunt, ut et senatus censuit.

2. Divus quoque Pius Calpurnio rescripsit libertates ab eo, qui iam lege Cornelia damnatus esset vel, cum futurum prospiceret ut damnaretur, servis datas non competere.

3. Sed ne quidem illos ad iustam libertatem pervenire divus Hadrianus rescripsit, qui ideo manumissi sunt, ut crimini subtraherentur.

40.1.9

Paulus libro singulari regularum

Servus hac lege venditus, ne manumittatur, vel testamento prohibitus manumitti, vel a praefecto vel a praeside prohibitus ob aliquod delictum manumitti ad libertatem perduci non potest.

40.1.10

Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex libro secundo

Aelianus debitor fiscalis euemeriam ancillam ante annos multos emerat hac lege, ut manumitteret, eamque manumiserat: procurator cum bona debitoris non sufficientia quaereret, etiam euemeriae status quaestionem faciebat. Placuit non esse iuri fiscali locum, quo omnia bona debitorum iure pignoris tenerentur, quia ea lege empta est, et, si non manumitteretur, ex constitutione divi Marci ad libertatem perveniret.

40.1.11

Paulus libro 64 ad edictum

Servum, qui sub condicione legatus est, interim heres manumittendo liberum non facit.

40.1.12

Paulus libro 50 ad edictum

Lege Fabia prohibetur servus, qui plagium admisit, pro quo dominus poenam intulit, intra decem annos manumitti. In hoc tamen non testamenti facti tempus, sed mortis intuebimur.

40.1.13

Pomponius libro primo ex Plautio

Servus furiosi ab adgnato curatore manumitti non potest, quia in administratione patrimonii manumissio non est. Si autem ex fideicommissi causa deberet libertatem furiosus, dubitationis tollendae causa ab adgnato tradendum servum, ut ab eo cui traditus esset manumittatur, Octavenus ait.

40.1.14pr.

Paulus libro 16 ad Plautium

Apud eum, cui par imperium est, manumittere non possumus: sed praetor apud consulem manumittere potest.

1. Imperator cum servum manumittit, non vindictam imponit, sed cum voluit, fit liber is qui manumittitur ex lege Augusti.

40.1.15

Marcellus libro 23 digestorum

Mortis causa servum manumitti posse non est dubitandum. Quod non ita tibi intellegendum est, ut ita liber esse iubeatur, ut, si convaluerit dominus, non fiat liber, sed quemadmodum si vindicta eum liberaret absolute, scilicet quia moriturum se putet, mors eius exspectabitur, similiter et in hac specie in extremum tempus manumissoris vitae confertur libertas, durante scilicet propter mortis causae tacitam condicionem) voluntate manumissoris: quemadmodum cum rem ita tradiderit, ut moriente eo fieret accipientis, quae ita demum alienatur, si donator in eadem permanserit voluntate.

40.1.16

Modestinus libro primo regularum

Si consentiente patre filius minor annis viginti servum eius manumiserit, patris faciet libertum et vacat causae probatio ob patris consensum.

40.1.17

Modestinus libro sexto regularum

Servi, quos filius familias in castris quaesiit, non in patris familia computabuntur: nec enim pater tales filii servos manumittere poterit.

40.1.18

Gaius libro 12 ad legem Iuliam et Papiam

Eum qui venierit venditor et promissor quem promiserit manumittere possunt.

40.1.19

Papinianus libro 30 quaestionum

Si quis ab alio nummos acceperit, ut servum suum manumittat, etiam ab invito libertas extorqueri potest, licet plerumque pecunia eius numerata sit, maxime si frater vel pater naturalis pecuniam dedit: videbitur enim similis ei qui suis nummis redemptus est.

40.1.20

Papinianus libro decimo responsorum

pr. Causam minor viginti annis, qui servum donatum manumittendi gratia accepit, ex abundanti probat post divi Marci litteras ad Aufidium Victorinum: etenim, si non manumiserit, ad libertatem servus perveniet.

1. Non idem in fideicommissaria libertate iuris est, cuius causam minor debet probare: nam libertas nisi ita manumisso non competit.

2. Puellam ea lege vendidit, ut post annum ab emptore manumitteretur: quod si non manumisisset, convenit, uti manum iniceret aut decem aureos emptor daret. Non servata fide nihilo minus liberam ex sententia constitutionis fieri respondit, quoniam manus iniectio plerumque auxilii ferendi causa intervenit: itaque nec pecunia petetur, cum emolumentum legis voluntatem venditoris secutum sit.

3. Tempore alienationis convenit, ut homo libertatis causa traditus post quintum annum impletum manumitteretur et ut certam mercedem interea menstruam praeberet. Condicionem libertati mercedes non facere, sed obsequio temporariae servitutis modum praestitutum esse respondi: neque enim in omnibus libertatis causa traditum comparari statulibero.

40.1.21

Papinianus libro 13 responsorum

Servum dotalem vir qui solvendo est constante matrimonio manumittere potest: si autem solvendo non est, licet alios creditores non habeat, libertas servi impedietur, ut constante matrimonio deberi dos intellegatur.

40.1.22

Papinianus libro secundo definitionum

Nepos ex filio voluntate avi ut filius voluntate patris potest manumittere, sed manumissus patris vel avi libertus est.

40.1.23

Paulus libro 15 responsorum

Gaius Seius Pamphilam hac lege emit, ut intra annum manumitteretur: deinde intra annum Seius servus pronuntiatus est: quaero, an ex lege venditionis finito anno Ppamphila libertatem consecuta sit. Paulus respondit, cum ea condicione ancillam emptam domino adquisitam, cum qua condicione venisse proponeretur.

40.1.24

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

pr. Lege iunia petronia, si dissonantes pares iudicum existant sententiae, pro libertate pronuntiari iussum.

1. Sed et si testes non dispari numero tam pro libertate quam contra libertatem dixerint, pro libertate pronuntiandum esse saepe constitutum est.

40.1.25

Gaius libro primo de manumissionibus

Iuris ratio efficit, ut infantibus quoque competat libertas.

40.1.26

Iavolenus libro quatro ex posterioribus Labeonis

Servum furiosum omni genere manumissum ad libertatem perduci putat posse labeo.

 

40.2.0. De manumissis vindicta.

 

40.2.1

Pomponius libro primo ad Sabinum

Apud praetorem eundemque tutorem posse pupillum ipso auctore manumittere constat.

40.2.2

Ulpianus libro 18 ad Sabinum

Si minor sit annis viginti fructuarius, an consentire libertati possit? Et puto consentiendo posse ad libertatem perducere.

40.2.3

Ulpianus libro quatro disputationum

Si heres servum legatum manumittat, mox repudiet legatarius, retro competit libertas. Iidemque est et si duobus pure servus legetur et post alterius manumissionem alter repudiaverit: nam et hic retro libertas competit.

40.2.4

Iulianus libro 42 digestorum

pr. Si pater filio permiserit servum manumittere et interim decesserit intestato, deinde filius ignorans patrem suum mortuum libertatem imposuerit, libertas servo favore libertatis contingit, cum non appareat mutata esse domini voluntas. Sin autem ignorante filio vetuisset pater per nuntium et antequam filius certior fieret, servum manumisisset, liber non fit. Nam ut filio manumittente servus ad libertatem perveniat, durare oportet patris voluntatem: nam si mutata fuerit, non erit verum volente patre filium manumisisse.

1. Quotiens dominus servum manumittat, quamvis existimet alienum esse eum, nihilo minus verum est voluntate domini servum manumissum et ideo liber erit. Et ex contrario si se Stichus non putaret manumittentis esse, nihilo minus libertatem contingere. Plus enim in re est, quam in existimatione et utroque casu verum est Stichum voluntate domini manumissum esse. Idemque iuris est et si dominus et servus in eo errore essent, ut neque ille se dominum nec hic se servum eius putaret.

2. Minor viginti annis dominus nec communem quidem servum sine consilio recte manumittit. Paulus notat: sed si pignori obligatum sibi minor viginti annis manumitti patiatur, recte manumittitur, quia non tam manumittere is quam non impedire manumittentem intellegitur.