Digesta vel Pandectae – Liber XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

40.5.55

Marcianus libro quatro regularum

pr. Sed et si non data opera tardius adierit, sed dum de adeunda hereditate deliberat, idem dictum est. Et si postea cognovit se heredem institutum, quam ancilla peperit, placet hoc quoque casu subveniendum esse: hoc tamen casu ipse manumittere debebit, non matri tradere.

1. Sed si directo libertas data fuerit ancillae et horum aliquid evenerit, quemadmodum natis subvenietur? Nam ibi quidem petitur fideicommissa libertas et praetor parvulis subvenit: cum vero directo libertas datur, non petitur. Sed etiam hoc casu puto nato subveniendum esse, ut aditus praetor in rem matri decernat actionem exemplo fideicommissariae libertatis. Sic denique et Marcellus libro sexto decimo digestorum scripsit et ante aditam hereditatem usucaptis, qui testamento manumissi sunt, subveniendum esse, ut eis libertas conservetur utique per praetorem, quamvis his et imputari possit, quare usucapti sunt: in parvulis autem nulla deprehenditur culpa.

40.5.56

Marcellus libro singulari responsorum

Lucius Titius testamento ita cavit: “Si quos codicillos reliquero, valere volo. Si quis mihi ex paula, quae uxor mea fuit, intra decem menses natus natave erit, ex semisse heredes sunto. Gaius Seius ex semisse heres esto. Stichum et Pamphilum servos meos et Erotem et Diphilum peto et fidei heredum committo, ut, cum ad pubertatem liberi mei pervenerint, manumittant”. Deinde novissima parte ita cavit: “Quod si mihi liberi nati non erunt aut intra pubertatem decesserint, tunc heredes ex paribus partibus sunto Mucius et Maevius. Legata, quae priore testamento, quo filios et Seium, reliqui, praestari volo, hoc est et a sequentibus heredibus”. Deinde codicillis ita cavit: “Lucius Titius heredibus primis et substitutis salutem. Peto, ut ea quae testamento cavi legavi et ea quae codicillis cavero legavero, praestetis”. Quaero, cum liberi Lucio Titio nati non sint, an Sticho et Pamphilo et Eroti et Diphilo servis confestim fideicommissa libertas praestari debeat. Marcellus respondit condicionem, quae libertati eorum, de quibus quaereretur, si filii heredes exstitissent, adposita esset, repetitam non videri ideoque confestim libertatem praestandam esse et a primis et a substitutis heredibus: nam ut supra scriptum est, petit, ut quae testamento cavisset praestarentur, cavit autem de libertate eorum servorum. Atquin sub condicione cavit et, si alterius generis condicio esset, exspectanda esset: sed non est verisimile, ut hoc in ista condicione cogitaverit, cum fidei substitutorum committeret, qui admitti ad hereditatem non possent, si impleretur condicio.

 

40.6.0. De ademptione libertatis.

 

40.6.1

Terentius Clemens libro 18 ad legem Iuliam et Papiam

Cum libertas lege adimatur, aut pro non data haberi debet aut certe perinde observari, ac si a testatore adempta esset.

 

40.7.0. De statuliberis.

 

40.7.1

Paulus libro quinto ad Sabinum

pr. Statuliber est, qui statutam et destinatam in tempus vel condicionem libertatem habet.

1. Fiunt autem statuliberi vel condicione expressa vel vi ipsa. Condicione expressa quid est, manifestum est. Vi ipsa, cum creditoris fraudandi causa manumittuntur: nam dum incertum est, an creditor iure suo utatur, interim statuliberi sunt, quoniam fraus cum effectu in lege Aelia Sentia accipitur.

40.7.2

Ulpianus libro quatro ad Sabinum

pr. Qui statuliberi causam adprehendit, in ea condicione est, ut, sive tradatur, salva spe libertatis alienetur, sive usucapiatur, cum sua causa usucapiatur, sive manumittatur, non perdat spem Orcini liberti. Sed statuliberi causam non prius servus nanciscitur nisi adita vel ab uno ex institutis hereditate: ceterum ante aditionem sive tradetur sive usucapietur sive manumittetur, spes statutae libertatis intercidit.

1. Sed si impuberis tabulis libertas servo sit adscripta, an vivo pupillo, post aditionem videlicet hereditatis patris, statuliber sit? Cassius negat: Iulianus contra existimat, quae sententia verior habetur.

2. Plus scripsit Iulianus et si legatus sit servus ab herede patris, liber esse iussus in pupillaribus tabulis, praevalere libertatis dationem.

3. Si primis tabulis sub condicione servus cum libertate ex parte dimidia heres sit institutus, an statuliberi causam optineat, ut adeunte coherede cum sua causa usucapiatur? Cum a Semetipso acceperit libertatem, non potest statuliberi causam optinere. Plane si condicio hereditatis deficiat, quo casu secundum Iulianum vel libertatem apiscitur, dicendum est statuliberi causam optinere, eo quod non a Semetipso, sed a coherede accepisse libertatem creditur.

4. Quocumque gradu pupillo servus cum libertate substitutus sit, necessarii causam optinet: quae sententia utilitatis causa recepta est et a nobis probatur. Celsus quoque putat libro quinto decimo cum libertate substitutum statuliberi causam optinere.

40.7.3

Ulpianus libro 27 ad Sabinum

pr. Statuliberos condicioni parere oportet, si nemo eos impediat et sit condicio possibilis.

1. Sed si in heredis persona iussus sit parere condicioni, quid dici debeat? Si quidem paruit condicioni, statim liber est etiam invito herede. Quod si non patitur heres pareri (puta offert decem, quae dare iussus erat), procul dubio liber est, quia per heredem stare videtur, quo minus condicionem impleat. Et parvi refert, de peculio ei offerat an ab alio accepta: receptum est enim, ut servus peculiares quoque nummos dando perveniat ad libertatem, sive ipsi heredi sive alii dare iussus est.

2. Inde quaeritur, si forte debeatur pecunia huic servo vel ab herede, quod in domini rationem plus erogaverat, vel ab extraneo, nec velit heres debitorem convenire vel statulibero solvere pecuniam: an debeat ad libertatem pervenire, quasi moram per heredem patiatur. Et aut legatum huic statulibero fuit peculium aut non: si legatum peculium fuit, servius scribit moram eum libertatis passum ob hoc ipsum, quod ei aliquid ex ratione dominica deberetur nec ei ab herede praestaretur: quam sententiam et labeo probat. Idem servius probat et si in eo moram faciat heres, quod nolit exigere a debitoribus: nam perventurum ad libertatem ait. Mihi quoque videtur verum quod servius ait. Cum igitur veram putemus sententiam servi, videamus, an et si non fuerit praelegatum peculium servo, idem debeat dici: constat enim statuliberum de peculio posse dare vel ipsi heredi iussum vel alii: et si eum dare impediat, perveniet statuliber ad libertatem. Denique etiam remedii loco hoc monstratur domino statuliberi, ut eum extraneo iussum dare prohibeat, ne et nummos perdat cum statulibero. Proinde defendi potest et si non vult exigere vel ipse solvere, ut hic habeat, unde condicioni pareat, libertatem competere: et ita Cassius quoque scribit.

3. Non solum autem si dare iussum dare prohibeat, statuliber ad libertatem pervenit, verum etiam si ascendere Capitolium iussum ascendere vetet, item si Capuae dare iussum Capuam ire prohibeat: nam qui prohibet servum proficisci, intellegendus est impedire magis velle libertatem quam operis servi uti.

4. Sed et si iussum coheredi dare non patiatur unus ex heredibus dare, aeque liber erit: sed is, cui iussus erat dare et liber esse, familiae erciscundae iudicio ab eo qui impedit consequetur, quod sua intererat prohibitum statuliberum non esse.

5. Si decem iussus dare et liber esse quinque det, non pervenit ad libertatem, nisi totum det: interim igitur vindicare quinque nummos dominus eorum potest. Sed si residuum fuerit solutum, tunc etiam id alienatum, cuius ante dominium non erat translatum. Ita pendebit praecedentis summae alienatio, sic tamen, ut non retro nummi fiant accipientis, sed tunc, cum residua summa fuerit exsoluta.

6. Si plus quam iussus erat dederit statuliber, puta decem iussus dare viginti dedit, sive numeravit sive in sacculo dedit, pervenit ad libertatem et superfluum potest repetere.

7. Si quis servum iussum decem dare et liberum esse vendiderit sine peculio, utrum statim liber sit (quasi prohibitus videatur de peculio dare hoc ipso, quod sine peculio distractus est) an vero cum fuerit prohibitus peculium tangere? Et puto tunc demum liberum fore, cum volens dare prohibeatur, non statim ubi veniit.

8. Si quis servum iussum decem dare et liberum esse operari prohibeat, vel si, quod ex operis suis meret, abstulerit ei heres, vel si, quod ex mercedibus suis coegit, heredi dederit, an ad libertatem perveniat? Et puto, si quidem ex operis dederit vel undecumque dederit, ad libertatem perventurum: quod si prohibeatur operari, non fore liberum, quia operari domino debet. Plane si ei ablata fuerit pecunia ex operis collecta, liberum fore arbitror, quia de peculio dare prohibetur. Sane si testator vel ex operis ut det iussit, prohibitum operari ad libertatem perventurum non dubito.

9. Sed et si argento subtracto vel rebus aliis distractis nummos corrasos dederit, perveniet ad libertatem, quamvis, si nummos subtractos dedisset, ad libertatem non perveniret: nec enim videtur dedisse, sed magis reddidisse. Sed nec si aliis subripuerit nummos et heredi dederit, ad libertatem perveniet, quia avelli nummi ei qui accepit possunt. Plane si sic consumpti fuerint, ut nullo casu avelli possint, competet libertas.

10. Non solum autem si heres moram facit libertati, sed et si tutor vel curator vel procurator vel alius quivis, in cuius persona condicioni parendum est, libertatem competere dicemus. Et sane hoc iure utimur in statulibero, ut sufficiat per eum non stare, quo minus condicioni pareat.

11. Si quis heredi in diebus triginta proximis mortis testatoris dare iussus fuerit, deinde heres tardius adierit, Trebatius et Labeo, si sine dolo malo tardius adierit, dantem eum intra dies triginta aditae hereditatis ad libertatem pervenire: quae sententia vera est. Sed quid si data opera traxit? An ob id statim, ut adita est hereditas, ad libertatem perveniat? Quid enim si tunc habuit, post aditam habere desiit? Sed et hic expleta videtur condicio, quoniam per eum non steterit, quo minus impleatur.

12. Si quis sic acceperit libertatem “cum decem dare poterit, liber esto”, Trebatius ait, licet habuerit decem vel idoneus fuerit ad adquirendum et conservandum peculium, tamen non alias ad libertatem perventurum, nisi dederit aut per eum non steterit, quo minus det: quae sententia vera est.

13. Stichus annua bima trima die denos aureos heredi si dederit, liber esse iussus est. Si prima pensione stetit per heredem, quo minus acciperet decem, exspectandam esse trimam pensionem placet, quia et tempus adiectum est et adhuc supersunt duae pensiones. Sed si eadem decem sola habeat, quae optulit ad primam pensionem, an etiam ad sequentem quoque prosit, si offerat? Et an et ad tertiam, si sequens pensio non sit accepta? Et puto sufficere haec eadem et paenitentiae heredi locum non esse: quod et Pomponius probat.

14. Quid si servus, qui annua bima trima die iussus est dena dare, tota simul offerat heredi non exspectata die? vel decem primo anno datis secundo anno viginti optulit ? Benignius est eum in libertatem pervenire, cum utriusque providentia infertur et servi, quatenus maturius in libertatem perveniat, et heredis, quatenus dilatione interempta ilico accipiat, quod post tempus consequi poterat.

15. Si ita sit libertas servo data, si quinquennio heredi servierit, deinde eum heres manumiserit, statim liber fit, quasi per eum sit effectum, quo minus ei serviat: quamvis si non pateretur eum sibi servire, non statim perveniret, quam si quinquennium praeterisset. Ratio huius res evidens est: manumissus enim amplius servire non potest: at is quem quis non patitur sibi servire, postea pati potest intra quinquennii tempus. Atquin iam quinquennio ei servire non potest: sed vel minus potest.

16. Item Iulianus libro sexto decimo digestorum scripsit, si Arethusae libertas ita sit data, si tres servos pepererit, et per heredem steterit, quo minus pepererit (puta quod ei medicamentum dedisset, ne conciperet), statim liberam futuram esse: quid enim exspectamus? Idemque et si egisset heres, ut abortum faceret, quia et uno utero potuit tres edere.

17. Item si heredi servire iussum statuliberum heres vendidit et tradidit, credo statim ad libertatem pervenire.

40.7.4

Paulus libro quinto ad Sabinum

pr. Cum heres rei publicae causa abesset et pecuniam statuliber haberet: vel exspectari eum debere, donec redeat is cui dare debet, vel deponere in aedem pecuniam consignatam oportet, quo subsecuto statim ad libertatem pervenit.

1. Non est statuliber, cui libertas in tam longum tempus collata est, ut eo tempore is qui manumissus est vivere non possit: aut si tam difficilem, immo paene impossibilem condicionem adiecerit, ut aliunde ea libertas optingere non possit, veluti si heredi milies dedisset aut cum moreretur, liberum esse iussisset: sic enim libertas inutiliter datur, et ita Iulianus scribit, quia nec animus dandae libertatis est.

2. Servire Titio anno et liber esse iussus Titio mortuo non statim liber fiet, sed cum annus transierit, quod videtur non tantum sub condicione, sed etiam ex tempore data libertas: etenim absurdum est maturius eum liberum fieri, cum condicionem non implet, quam futurus foret, si eam expleret.

3. Si duobus decem datis liber esse iussus sit et unus quinque accipere noluerit, melius est dicere posse eum eadem quinque alteri offerentem ad libertatem pervenire.

4. “Stichus si Titio per triennium servierit vel si illi centum operas dederit, liber esto”. Constat hoc modo libertatem utiliter dari posse: nam et alienus servus servire nobis potest, sicuti liber, et multo magis operas dare: nisi testator servitutis appellatione dominium magis quam operam intellexit. Ideoque si prohibet heres Titio servire, pervenit ad libertatem.

5. “Stichus si heredi meo anno servierit, liber esto”: quaerendum est, annus quomodo accipi debeat, an qui ex continuis diebus trecentis sexaginta quinque constet an quibus [quibuslibet] libet []. Sed superius magis intellegendum Pomponius scribit. Sed et si quibusdam diebus aut valetudo aut alia iusta causa impedimento fuerit, quo minus serviat, et hi anno imputandi sunt: servire enim nobis intelleguntur etiam hi, quos curamus aegros, qui cupientes servire propter adversam valetudinem impediuntur.

6. Item si decem heredi dare iussus fuerit, heres etiam per partes accipere favore libertatis cogendus est.

7. Ita liber esse iussus “si Titius Capitolium ascenderit”: si Titius nolit ascendere, impedietur libertas. Idemque iuris est in similibus causis et condicionibus.

8. Item Cassius ait ei, qui servire iussus est anno, illud tempus, quo in fuga sit vel in controversia pro libertate, non procedere.

40.7.5

Pomponius libro octavo ad Sabinum

pr. Statuliber rationem reddere iussus reliquum quod apparet solvit, de eo, quod obscurius est, satisdare paratus est. Neratius et Aristo recte putant liberum fore, ne multi ad libertatem pervenire non possint incerta causa rationis et genere negotii huiusmodi.

1. Statuliber, qui non rationes reddere, sed pecuniam iussus est dare, numerare debet, non fideiussorem dare.

40.7.6

Ulpianus libro 27 ad Sabinum

pr. Si statulibera serva poenae facta sit et post damnationem statutae libertatis condicio exstiterit, quamvis ipsi statuliberae nihil proficiat, partui tamen proficere oportet, ut perinde liber nascatur, atque si mater damnata non esset.

1. Quid tamen si qua conceperit in servitute, deinde ab hostibus capta peperit ibi post existentem condicionem, an liberum pariat? Et interim quidem quin servus hostium sit, nequaquam dubium est: sed verius est postliminio eum liberum fieri, quia, si mater in civitate esset, liber nasceretur.

2. Plane si apud hostes eum concepisset et post existentem condicionem edidisset, benignius dicetur competere ei postliminium et liberum eum esse.

3. Statuliber parendo condicioni in persona emptoris pervenit ad libertatem: et sciendum hoc ad statuliberos omnis sexus pertinere. Non solum autem si venierit, haec condicio ad eum transit qui emit, verum etiam ad omnes, quicumque quoquo iure dominium in statulibero nacti sunt. Sive igitur legatus sit tibi ab herede statuliber sive adiudicatus sive usucaptus a te sive traditus vel aliquo iure tuus factus, sine dubio dicemus parere condicioni in persona tua posse. Sed et in herede emptoris idem dicitur.

4. Si filius familias heres sit institutus et statuliber filio dare iussus est et liber esse, sive filio sive patri dando pervenit ad libertatem, quia et ad patrem hereditatis emolumentum pervenit. Sed et si post mortem filii patri dederit quasi heredis heredi, liber erit: nam et si quis extraneo dare iussus sit et liber esse, deinde hic heredi heres extiterit, non quasi in extranei persona, sed quasi in heredis condicioni parebit.

5. Statuliber decem dare iussus et liber esse, si quinque datis distractus sit, residua quinque emptori dabit.

6. Si servus tuus statuliberum emerit, tibi datur, quod heredibus dare iussus est. Sed et si tuo servo dederit, si modo is eum peculiari nomine emit neque ei tu peculium ademisti, puto liberum fore, scilicet ut eo modo tibi dedisse intellegatur, perinde atque si tua voluntate cuivis alii tuorum servorum dedisset.

7. Si quis non dare decem et liber esse, sed rationibus redditis liber esse iussus sit, an ad emptorem haec condicio transeat, videamus. Et alias sciendum est eas demum condiciones ad emptorem transire, quae sunt in dando: ceterum hae, quae sunt in faciendo, non transeunt, ut puta si filium eius litteras edocuerit: hae enim personis eorum cohaerent, quibus adscribuntur. Rationum autem reddendarum condicio, quod ad reliqua quidem attinet, in danda pecunia consistit, quod autem ad ipsa volumina rationum tradenda percontandasque et examinandas rationes et in dispungendas atque excutiendas, factum habet. Num quid ergo reliqua quidem et emptori dando perveniat ad libertatem, cetera in persona heredis consistant? Puto igitur et ad emptorem reliquorum solutionem transmitti: sic fiet, ut dividatur condicio: et ita Pomponius libro octavo ex Sabino scripsit.

40.7.7

Paulus libro quinto ad Sabinum

Usus fructus alienato condicionem statuliberi secum non trahit.

40.7.8

Pomponius libro octavo ad Sabinum

pr. Ita liber esse iussus “si decem dederit, liber esto” heredi dare debet: nam qui non habet, cui det, heredi dando ad libertatem pervenit.

1. Si partes suas quisque heredum diversis ementibus vendiderit, quas portiones heredibus dare statuliber debuit, easdem dabit emptoribus. Labeo autem ait, si nomina dumtaxat heredum in testamento posita sint, viriles partes eis dandas: si vero ita “si heredibus dedit”, hereditarias.

40.7.9

Ulpianus libro 28 ad Sabinum

pr. Statuliberum medio tempore servum heredis esse nemo est qui ignorare debeat: eapropter noxae dedi poterit, sed deditus sperare adhuc libertatem poterit: nec enim deditio spem illi adimit libertatis.

1. Si statuliberum non eadem condicione heres vendat, causa eius immutabilis est et luere se ab eo potest simili modo ut ab herede. Si tamen suppresserit condicionem statuliberi? Et ex empto quidem tenetur: graviores autem etiam stellionatus crimen important ei, qui sciens dissimulata condicione statutae libertatis simpliciter eum vendiderit.

2. Illud tractatum est, an liberatio contingat ei qui noxae dederit statuliberum. Et octavenus putabat liberari: et idem dicebat et si ex stipulatu Stichum deberet eumque statuliberum solvisset: nam et si ante solutionem ad libertatem pervenisset, extingueretur obligatio tota: ea enim in obligatione consistere, quae pecunia lui praestarique possunt, libertas autem pecunia lui non potest nec reparari potest. quae sententia mihi videtur vera.

3. Statuliberi condicio ita demum immutabilis est, si adita hereditas fuerit: ceterum ante aditam hereditatem in propriam usucapitur servitutem libertatisque spes infringitur: sed adita postea hereditate spes libertatis favore sui redintegrabitur.

40.7.10

Paulus libro quinto ad Sabinum

Si decem dare iussum heres vendiderit et tradiderit dixeritque adscriptum libertati, si viginti dedisset, ex empto erit actio cum venditore, aut, si dupla promissa est, ob evictionem dumtaxat duplae repetitio erit, ex empto ob mendacium.

40.7.11

Pomponius libro 14 ad Sabinum

Si heres pecuniam donasset statulibero, ut sibi eam daret et liber esset, non fieri liberum aristo ait: sed si in plenum ei donasset, fieri liberum.

40.7.12

Iulianus libro septimo digestorum

Si quis testamento libertatem acceperit sub condicione, si rationem dederit, debet pro hereditaria parte heredibus reliqua solvere, etiamsi nomina quorundam heredum sint in condicione posita.

40.7.13

Iulianus libro 43 digestorum

pr. Si quis ita libertatem dedisset “Stichus, si eum heres meus testamento suo non manumiserit, liber esto”, secundum voluntatem defuncti hoc significari videtur “si testamento suo heres non adscripserit ei libertatem”. Quare si quidem heres libertatem servo testamento suo dederit, defectus condicione videtur: si non dederit, impleta condicione ultimo vitae tempore heredis ad libertatem perveniet.

1. Servus communis liber esse iussus ita “si decem dederit” ex peculio dare potest, quod quocumque modo adquisitum habuerit: nec refert, apud heredem id an apud socium fuerit et heredi an extraneo dare iussus sit. Nam per omnia causae statuliberi applicatur: qui condicionis implendae gratia alienare peculiares nummos potest.

2. Si duo servi rationibus redditis liberi esse iussi fuerint et separatim rationes gesserint, non dubie separatim quoque condicioni parere poterunt. Sed si actus eorum communiter gestus ita immixtus fuerit, ut separari non possit, necessario alter cessando alterius libertatem impediet. Nec videbitur condicio in alterius persona impleta, nisi id, quod computatione rationum habita reliquum fuerit, aut uterque aut alter totum solverit.

3. Qui ita liber iussus est “si iuraverit se capitolium ascensurum”, confestim ut iuraverit, quamvis Capitolium non ascenderit, liber erit.

4. Servus heredis rem ipsius heredis dare iussus et liber esse ad libertatem perveniet, quia potest testator et sine ulla dandi condicione heredis servum manumitti iubere.

5. Haec scriptura “Stichus cum erit annorum triginta, liber esto. Stichus si decem non dederit, liber ne esto” hanc vim habet “Stichus si decem dederit et ad annos triginta pervenerit, liber esto”: namque ademptio libertatis vel legati sub condicione facta incipit contrariam condicionem legato vel libertati, quae prius data erat, iniecisse.

40.7.14

Alfenus libro quatro digestorum

pr. Servus, qui testamento domini, cum decem heredi dedisset, liber esse iussus erat, heredi mercedem referre pro operis suis solebat: cum ex mercede heres amplius decem recepisset, servus liberum esse aiebat: de ea re consulebatur. Respondit non videri liberum esse: non enim pro libertate, sed pro operis eam pecuniam dedisse nec magis ob eam rem liberum esse, quam si fundum a domino conduxisset et pro fructu fundi pecuniam dedisset.

1. Servus cum heredi annorum septem operas dedisset, liber esse iussus erat: is servus fugerat et annum in fuga fecerat. cum septem anni praeterissent, respondit non esse liberum: non enim fugitivum operas domino dedisse: quare nisi totidem dies, quot afuisset, servisset, non fore liberum. Sed et si ita scriptum esset, ut tum liber esset, cum septem annis servisset, potuisse liberum esse, si tempus fugae reversus servisset.

40.7.15

Africanus libro nono quaestionum

pr. Mortuo herede si statuliber locupletiorem hereditatem tanta pecunia, quantam dare sit iussus, fecerit, veluti creditoribus solvendo, cibaria familiae dando: statim eum ad libertatem esse venturum existimavit.

1. Heres cum statuliberum decem dare iussum venderet, condicionem pronuntiavit et traditioni legem dixit, ut sibi potius quam emptori eadem decem darentur: quaerebatur, utri eorum statuliber pecuniam dando libertatem consequeretur. Respondit heredi eum dare debere. Sed et si talem legem dixisset, ut extraneo alicui statuliber pecuniam daret, respondit et hoc casu conventionem valere, quia heredi videtur solvere, qui voluntate eius alii solvit.

40.7.16

Ulpianus libro quatro regularum

Statulibera quidquid peperit, hoc servum heredis est.

40.7.17

Neratius libro tertio membranarum

Si decem heredi dedisset, iussus est liber esse: decem habet et tantundem domino debet: dando haec decem non liberabitur. Nam quod statulibero ex peculio suo dare explendae condicionis causa concessum est, ita interpretari debemus, ut non etiam ex eo dare possit, quod extra peculium est. Nec me praeterit hos nummos peculiares posse dici, quamvis, si nihil praeterea servus habeat, peculium nullum sit. Sed dubitari non oportet, quin haec mens fuerit id constituentium, ut quasi ex patrimonio suo dandi eo nomine servo potestas esset, quia id maxime sine iniuria dominorum concedi videbatur. Quod si ultra quis progredietur, non multum aberit, quin etiam eos nummos, quos domino subripuerit, dando statuliberum condicioni satisfacturum existimet.

40.7.18

Paulus libro singulari de libertatibus dandis

Si triennio dena dare iussus primo anno viginti optulerit, non accipiente herede non statim liber est, quia et si accepisset heres, nondum liber esset.

40.7.19

Ulpianus libro 14 ad edictum

Si servus liber esse iussus sit et legatum ei datum, si filius quartum decimum annum compleverit, et filius ante decesserit: libertas favore competet die veniente, legati autem condicio deficit.

40.7.20

Paulus libro 16 ad Plautium

pr. Si peculium servo legatum sit, qui iussus est alii dare decem et sic liber esse, et heres eum prohibuerit dare, deinde manumissus peculium petat ex causa legati, an per doli exceptionem eam summam, quam daturus esset, deducere heres possit, ut ipsi prosit, non manumisso, quod ea pecunia data non est? An vero indignus sit heres, qui contra voluntatem defuncti fecit, eam pecuniam lucrari? Et cum servo nihil absit et libertas ei competit, invidiosum est heredem fraudari.

1. De illo quaeritur, si invito herede det aut nesciente, an faciat nummos accipientis. Et Iulianus vere existimat ex hac causa concessam videri statuliberis alienationem nummorum etiam invito herede et ideo facere eos accipientis pecuniam.

2. Quod si heredi dare iussus est decem et eam summam heres debeat servo: si velit servus eam pecuniam compensare, erit liber.

3. Is, cui servus pecuniam dare iussus est ut liber esset, decessit. Sabinus, si decem habuisset parata, liberum fore, quia non staret per eum, quo minus daret. Iulianus autem ait favore libertatis constituto iure hunc ad libertatem perventurum, etiamsi postea habere coeperit decem. Adeo autem constituto potius iure quam ex testamento ad libertatem pervenit, ut, si eidem et legatum sit, mortuo eo cui dare iussus est ad libertatem quidem perveniet, non autem et legatum habiturus est: idque et Iulianus putat, ut in hoc ceteris legatariis similis sit. Diversa causa est eius, quem heres prohibet condicioni parere: hic enim ex testamento ad libertatem pervenit.

4. Heredi autem iussum dare etiam heredis heredi dare posse divus Hadrianus rescripsit: et si hoc sensit testator, etiam in legatario idem dicendum est.

5. Quaedam condiciones natura sui nec possunt eodem tempore impleri, sed necessariam habent temporis divisionem, velut cum decem operarum iussus est dare, quia operae per singulos dies dantur. Igitur et si singulos aureos det statuliber, potest dici eum implesse condicionem. Alia causa est operarum, quia hae necessario singulae edendae sunt. Sed et si heres accipere noluerit, non statim liber erit, sed cum tempus transierit, per quod operarum quantitas consummatur. Idem dicendum est, si iussum Capuam ire et liberum esse heres prohibeat ire: tunc enim erit liber, cum pervenire Capuam potuisset: inesse enim videtur tempus tam operarum praestationi quam itineri.

6. Si ita quis acceperit libertatem “Stichus, si heres eum non manumiserit, liber esto”, poterit ab herede manumitti: non contra voluntatem testatoris adimitur ei libertus. Sed non tam continuum tempus exigendum est, ut praecipitari cogatur heres vel ex peregrinatione celerius reverti ad manumittendum vel administrationem rerum necessariarum intermittere, nec rursus tam longum, ut, quamdiu vivat, protrahatur manumissio, sed modicum, quo primum possit sine magno incommodo suo heres manumittere. Quod si tempus adiectum fuerit, illud spectabitur.

40.7.21

Pomponius libro septimo ex Plautio

pr. Labeo libro posteriorum ita refert: “Calenus dispensator meus, si rationes diligenter tractasse videbitur, liber esto suaque omnia et centum habeto”. Diligentiam desiderare eam debemus, quae domino, non quae servo fuerit utilis. Erit autem ei diligentiae coniuncta fides bona non solum in rationibus ordinandis, sed etiam in reliquo reddendo. Et quod ita scriptum est “videbitur”, pro hoc accipi debet “videri poterit”: sic et verba legis duodecim tabularum veteres interpretati sunt “si aqua pluvia nocet”, id est “si nocere poterit”. Et si quaereretur, cui eam diligentiam probari oporteat, heredum arbitratum viri boni more agentium sequi debebimus, veluti si is, qui certam pecuniam dedisset, liber esse iussus est, non adscripto eo, cui si dedisset, eo modo poterit liber esse, quo posset, si ita fuisset scriptum “si heredi dedisset”.

1. Pactumeius Clemens aiebat, si ita sit fideicommissum relictum “cui eorum voles, rogo restituas”, si nullum elegisset cui restitueret, omnibus deberi imperatorem Antoninum constituisse.

40.7.22

Paulus libro tertio ad Vitellium

pr. Qui pecuniam dare iussus est, nisi adiectum sit, cui det, heredibus dare debet pro partibus hereditariis: pro ea enim parte quisque accipere debet, pro qua dominus est.

1. Si quidam ex heredibus, quibus dare debeat, nominati sint, dabit his pro hereditariis portionibus.

2. Si heredibus nominatis etiam extraneus iunctus sit, extraneo virilis, ceteris hereditariae dari debent: et si non solum Titium, sed etiam alios adiecisset, hos virilem partem habituros, coheredes autem hereditarias Iulianus scribit.

40.7.23

Celsus libro 22 digestorum

pr. “Si intra quinquennium Stichus centum dederit, liber esto”: nec Titio vel heredi vel emptori post quinquennium dabit.

1. Si rationes reddidisset, liberum esse iussum non patitur heres rebus peculiaribus venditis reliqua solvere: perinde liber est, quasi condicioni paruerit.

40.7.24

Marcellus libro 16 digestorum

“Stichus, si heredi meo decem promiserit vel operas daturum se iuraverit, liber esto”. Potest expleri condicio, si promiserit: nam spopondisse aliqua significatione dici potest, etiamsi non sit secuta obligatio.

40.7.25

Modestinus libro nono differentiarum

Statuliberos venumdari posse leges duodecim tabularum putaverunt: duris autem condicionibus in venditione minime onerandi sunt, veluti ne intra loca serviant neve umquam manumittantur.

40.7.26

Modestinus libro nono regularum

pr. Libertate servo sub condicione rationis redditae testamento data heres non solum scriptam rationem exigit, verum etiam quae sine scriptura ab eo administrata est.

1. Servus iussus reddita ratione ad libertatem pervenire, licet nullam administraverit rationem, nihilo minus erit liber.

40.7.27

Modestinus libro primo pandectarum

Si is, cui dare iussus est, redemerit statuliberum eumque rursus alii vendiderit, novissimo emptori dabit: iam enim cum apud eum, cui dare iussus est, dominium quoque servi pervenit, si eum alienet, condicionem quoque ab eo ad emptorem transire Iuliano placuit.

40.7.28

Iavolenus libro sexto ex Cassio

pr. Si hereditas eius, qui servum, intra dies triginta mortis suae si rationes reddidisset, liberum esse iusserat, post dies triginta adita est, iure quidem stricto ita manumissus liber esse non potest, quoniam condicione deficitur: sed favor libertatis eo rem perduxit, ut respondeatur expletam condicionem, si per eum, cui data esset, non staret quo minus expleretur.

1. Statuliber, antequam condicio libertatis optigerit, si quid comparasset, peculio legato non cessurum in libris Gaii Cassii scriptum est, nisi id legatum in tempus libertatis collatum esset. Videamus, ne, cum peculium et accessionem et decessionem habeat, augmentum quoque eius peculii, si modo ab herede ei ablatum non sit, legato cessurum sit: et magis hoc iure utimur.

40.7.29

Pomponius libro 18 ad Quintum Mucium

pr. Statuliberi a ceteris servis nostris nihilo paene differunt. Et ideo quod ad actiones vel ex delicto venientes vel ex negotio gesto contractu pertinet, eiusdem condicionis sunt statuliberi cuius ceteri. Et ideo in publicis quoque iudiciis easdem poenas patiuntur, quas ceteri servi.

1. Quintus Mucius scribit: pater familias in testamento scripserat “si Andronicus servus meus heredi meo dederit decem, liber esto”. Deinde de his bonis coeperat controversia esse: qui se lege heredem aiebat esse, is eam hereditatem ad se pertinere dicebat, alter, qui hereditatem possidebat, aiebat testamento se heredem esse. Secundum eum sententia dicta erat, qui testamento aiebat se heredem esse. Deinde Andronicus quaerebat, si ipsi viginti dedisset, quoniam secundum eum sententia dicta est, futurusne esset liber an nihil videatur sententia, qua vicit, ad eam rem valere? Quapropter si viginti heredi scripto dedisset et res contra possessorem iudicata esset, illum in servitute fore. Labeo hoc, quod Quintus Mucius scribit, ita putat verum esse, si re vera lege ab intestato heres fuit is qui vicit: nam si iniuria iudicis victus esset scriptus verus heres ex testamento, nihilo minus eum paruisse condicioni ei dando et liberum fore. Sed verissimum est, quod et Aristo Celso rescripsit, posse dari pecuniam heredi ab intestato, secundum quem sententia dicta est, quoniam lex duodecim tabularum emptionis verbo omnem alienationem complexa videretur: non interesse, quo genere quisque dominus eius fieret et ideo hunc quoque ea lege contineri, secundum quem sententia dicta est, et liberum futurum eum, qui ei dedisset pecuniam. Hunc autem, id est possessorem hereditatis, cui data esset summa, si victus esset hereditatis petitione, cum ceteris hanc quoque pecuniam victori restituere debere.

40.7.30

Pomponius libro septimo ex variis lectionibus

Si ita liber esse iussus sit “Stichus, si eum heres non alienaverit, liber esto”, etiamsi statuliber est, alienari tamen poterit.

40.7.31

Gaius libro 13 ad legem Iuliam et Papiam

pr. Si servo sub condicione rationum editarum legatum sit, per eam condicionem eum iussum esse legatum accipere, ut pecuniam reliquorum reddat, non dubitatur.

1. Et ideo cum quaesitum est “Stichus cum rationes dederit, cum contubernali sua liber esto” an mortuo Sticho ante condicionem contubernalis eius libera esse possit: Iulianus dixit quaestionem esse in hac specie, quae et in legatis agitatur “illi cum illo do”, an altero deficiente alter ad legatum admittatur: quod magis sibi placere, perinde ac si ita scriptum esset “illi et illi”. Aliam etiam esse quaestionem, an contubernali quoque condicio iuncta sit: quod magis esset. Itaque si nulla reliqua Stichus habuerit, statim eam liberam esse, si habuerit reliqua, debere eam numerare pecuniam: nec tamen liciturum ex suo peculio dare, quia id illis permissum sit, qui principaliter pro sua libertate pecuniam dare iubentur.

40.7.32

Licinius libro primo regularum

Si duobus heredibus institutis servus liber esse iussus sit, si decem heredibus dederit, ab altero ex heredibus venierit et traditus fuerit, pro parte alteri ex heredibus, a quo non venierit, dando pecuniam liber erit.

40.7.33

Papinianus libro secundo quaestionum

Statuliberorum iura per heredem fieri non possunt duriora.

40.7.34

Papinianus libro 21 quaestionum

pr. Servus si heredi decem dederit, liber esse iussus est: statuliberum heres eum manumisit ac postea defunctus est. Heredis heredi pecunia danda non est: quod enim placuit heredis heredi dari oportere, tunc memineris locum habere, cum prior heres dominus accepturus pecuniam fuit. Quae causa facit ambulatoriam, ut ita dixerim, condicionem: duae sunt enim causae, per quas in primi heredis persona condicio impletur, dominii ratio, item personae demonstratio: prior causa transit in omnem successorem, ad quem pervenerit statuliber per dominii translati continuationem, sequens personae dumtaxat eius, qui demonstratus est, adhaeret.

1. Imperator Antoninus rescripsit iussum rationes reddere et liberum esse, si heres causabitur accipere rationes, nihilo minus liberum fore. Quod rescriptum ita accipi debet, ut, si reliqua non trahat, liber sit: quod si trahat, ita demum, si optulit eam quantitatem, quae refundi debuit ex fide veritatis: non enim libertati sufficit heredem in mora fuisse, si non id fiat per statuliberum, quod remota mora libertati aditum daret. Quid enim si ita manumissum “dama si in Hispaniam profectus anno proximo fructus coegerit, liber esto” Romae retineat heres neque proficisci patiatur? Numquid dicturi sumus statim ante fructus coactos liberum fore? nam et cum romae stipulatio concipitur ita ” centum in hispania dare spondes?”, inesse tempus stipulationi, quo possit in Hispaniam pervenire, nec ante iure agi placuit. Sed si heres acceptis rationibus et reliquis computatis donare se ea statulibero non habenti quod inferat proscribat aut etiam litteris ad eum missis palam faciat, condicio libertatis impleta videbitur. Quid ergo, si neget se reliqua traxisse atque ideo, quia per heredem steterit, ut accipiat rationes, liberum factum, heres autem neque se fecisse moram et reliqua debere statuliberum contendat? Apud eum qui de libertate cognoscit, an condicio sit impleta, constabit: cuius officio continebitur de mora considerare nec minus computare rationes et, si reliqua trahi compererit, non esse liberum pronuntiare. Sed si numquam negavit reliqua debere, cum autem conveniret heredem et rationes offerret, professus sit refusurum, quidquid in reliquis esse constiterit et eius pecuniae reum numerare paratum idoneum optulit et heres in mora fuit: sententia pro libertate dicetur.

40.7.35

Papinianus libro nono responsorum

Non videbitur per statuliberum non stare, quo minus condicio libertatis existat, si de peculio, quod apud venditorem servus habuit, pecuniam condicionis offerre non possit: ad alienum enim peculium voluntas defuncti porrigi non potuit. Idem erit et si peculio servus venierit et venditor fide rupta peculium retinuerit: quamquam enim ex empto sit actio, tamen apud emptorem peculium servus non habuit.

40.7.36

Papinianus libro secundo definitionum

In tabulis secundis filio servum data libertate substitutum iure statuliberi prudentes munierunt: quod utilitas recipit, scilicet ut cum sua causa alienaretur, ne patris testamentum puer filius rescindat. Quae iuris auctoritas citra dilectum ordinis ad secundum quoque vel tertium substitutum porrecta est.

40.7.37

Gaius libro singulari de casibus

Si ita scriptum sit: “Stichum Titio do, ut eum manumittat: si non manumiserit, liber esto”, statim Stichum liberum esse.

40.7.38

Paulus libro primo ad Neratium

Non omne ab heredis persona interveniens impedimentum statulibero pro expleta condicione cedit, sed id dumtaxat, quod impediendae libertatis factum est.

40.7.39

Iavolenus libro quatro ex posterioribus Labeonis

pr. “Stichum attio do lego et, si is ei nummos centum dederit, liber esto”. Si servus ex testamento nummos attio dedisset, eos repetere heredem non posse Labeo existimat, quia Attius eos a servo suo acceperit, non ab heredis servo. Eum autem statuliberum esse Quintus Mucius, Gallus et ipse Labeo putant: Servius, Ofilius non esse. Superiorem sententiam probo, ita tamen, ut is servus heredis, non legatarii sit, utpote cum legatum statulibertate tollatur.

1. “Stichus liber esto, quando aes alienum meum solutum creditoribusve meis satisfactum erit”. Quamvis heres locuples extitisset, tamen non prius Stichum liberum futurum, quam creditores pecuniam aut satis accepissent aliove quo modo sibi cavissent, Labeo Ofilius responderunt.

2. Si heres servo pecuniam ad negotiandum dedisset, statuliberum eam ipsam numerando liberari ex testamento non posse Labeo Trebatius responderunt, quia reddere eam magis quam dare videretur. Ego puto, si peculiares nummi fuerunt, ex testamento eum liberum futurum.

3. “Dama servus cum heredi meo annorum septem operas solverit, liber esto” et is servus intra septem annos in iudicio publico esset et septimus annus praeterisset, servius ait eum non liberari debere, Labeo, et si postea solvisset annorum septem operas, liberum futurum: quod verum est.

4. “Si Stichus Attiae mille nummos dederit, liber esto”. Attia vivo testatore decessit: non posse Stichum liberum esse Labeo Ofilius responderunt: Trebatius, si ante testamentum factum Attia decessisset, idem: si postea, eum liberum futurum. Labeonis et Ofilii sententia rationem quidem habet, sed hoc iure utimur, ut is servus ex testamento liber sit.

5. Si servus operas extraneo dare iussus esset, nullus nomine servi suas operas dando liberare servum potest: quod in pecunia aliter observatur, utpote cum extraneus pro eo servo dando pecuniam servum liberaret.

40.7.40

Scaevola libro 24 digestorum

pr. Sticho libertas data est: “Ab heredibus meis peto fideique eorum committo, ut rationibus redditis Stichum manumittant”. Quaesitum est, cum ampla pecunia exacta post mortem testatoris sibi commissa reliquetur et quasdam summas a colonis exactis rationibus non intulerit hereditatemque spoliaverit apertis clam horreis sublatisque supellectili et veste et apothecis exhaustis: an non prius ei fideicommissa libertas debeatur, quam ea, quae mala ratione reliquatus est quae furatus est, reposuerit. Respondit non prius ei fideicommissam libertatem praestandam, quam et reliqua et omnia, quae per eum abessent, restituisset.

1. “Pamphilus liber esto peculio suo heredibus vere dato”. Quaesitum est, cum plus domino debeat quam in peculio habeat et omnes res, quas in peculio habebat, bona fide heredibus dederat, an libertas ex testamento competat. Respondit nihil proponi, cur non competeret.

2. Pamphilo liberto, quem heredem ex parte instituerat, Stichum servum praelegaverat et ei libertatem his verbis dederat: “Ita ut, si tibi ex die mortis meae per annos continuos quinque menstruos sexagenos dederit, tunc eum manumittas”. Pamphilus ante quinquennium moriens heredibus institutis filio et uxore de eodem Sticho ita cavit: “Stichus servus, qui mihi testamento patroni mei certa condicione relictus est, iubeo det praestet filio et uxori meae sine ulla controversia et eum tempore peracto manumittant”. Quaesitum est, si Stichus sexagenos nummos menstruos non praestiterit, an impleto quinquennio fideicommissa libertas ei debeatur. Respondit, nisi praestitisset, fideicommissam libertatem non deberi.

3. Servus testamento ita manumissus est: “Stichus servus meus actor si rationem omnem actus sui heredi meo reddiderit eoque nomine satisfecerit, liber esto eique, cum liber erit, dari volo viginti et peculium suum”. Quaesitum est, an, si rationes, quas egit per multos annos sine subscriptione testatoris, heredi reddere paratus sit, liber ex testamento fiat, cum propter gravem valetudinem testator non potuerit rationibus subscribere, testamento tamen subscripserit. Respondit, si ex fide ratio redderetur reliquaque inferantur, liberum fore.

4. Item quaero, an ea, quae exacta sunt per adiutores eius neque kalendario illata sunt aut fraudulenter acta, huic adscribi possint, cum esset is praepositus. Respondit, si id esset, quod culpae eius deberet imputari, spectare ad rationis reddendae necessitatem.

5. Item quaero, an eorum quoque nomine ratio haberi debeat, quod neque a conductoribus praediorum neque a vilicis pensiones exegerit et insuper etiam promutuum eis dederit. Respondit supra responsum est.

6. Item quaero, an eo nomine teneatur, quod omnem rem suam, id est peculium, exportaverit, antequam rationes redderet. Respondit nihil eam rem impedire condicionem, si modo ratio redderetur.

7. Titius testamento servos actores singulos diversis personis legavit cum adiectione “si rationes heredi reddiderint”: deinde proprio capite ita scripsit: “omnes actores, quos legavi vel manumisero, intra quartum mensem mortis meae rationes reddere volo et dominis, quibus a me legati sint, reddi”. Infra deinde alios actores liberos esse iussit aeque cum hac adiectione “si rationes heredi reddiderint”. Quaero, cum per heredem fiat, quo minus reddantur, utrum statuliberi esse desinant an nihilo minus quandoque possint reddita ratione et reliquis illatis libertatem ex testamento consequi. Respondit legata quidem et libertates non alias competere, quam rationes redditae essent aut per heredem staret, quo minus redderentur: verum iudicaturo aestimandum, utrum tempus condicioni legatorum libertatiumque additum videatur an, libero tempore reddere volentibus reliqua, heredibus quattuor menses appositi sint, sollicito testatore cunctationi et moram eorum proscribente. Melius autem est praesumptionem pro statuliberis esse.

8. Argentarius coactor cum paene totam fortunam in nominibus haberet, servis actoribus libertatem ita dedit: “Quisquis mihi heres erit, si dama servus meus actus sui, qui agitur nomine eius et Pamphili conservi sui, heredi meo rationes reddiderit pariaque fecerit a die mortis meae intra mensem sextum, liber esto”. Quaesitum est, an haec verba “pariaque fecit” ad omnia nomina pertineant exceptis perditis, ut hoc significent “si omnem pecuniam ab omnibus exegerint et heredi solverint vel eo nomine satisfecerint” et, si in exactione nominum cessaverint intra sex menses, libertas illis non competat. Respondit manifestam esse condicionem verbis testamenti supra scriptis positam: igitur ita demum liberos fore, si aut ei pareant aut per heredem stet, quo minus pareant.

40.7.41

Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomarum

pr. Si quem servum tuum ad certum tempus statuliberum relinquere vis, nihil interest, utro modo caveas, “si servierit” an “si triennio operas dederit, liber esto”.

1. Paulus. Si quis liber esse iussus fuerit, si decem heredi promisisset, quamquam ea promissio nullam rem habitura est, tamen promittendo liberabitur.

40.7.42

Labeo libro tertio pithanon

Si quis eundem hominem uxori suae legaverit et, cum ea nupsisset, liberum esse iusserit et ea ex lege nupserit, liber fiet is homo.

 

40.8.0. Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.

 

40.8.1

Paulus libro quinto ad Plautium

Si servus venditus est, ut intra certum tempus manumitteretur, etiamsi sine herede decessissent et venditor et emptor, servo libertas competit: et hoc divus Marcus rescripsit. Sed et si mutaverit venditor voluntatem, nihilo minus libertas competit.

40.8.2

Modestinus libro sexto regularum

Servo, quem pro derelicto dominus ob gravem infirmitatem habuit, ex edicto divi Claudii competit libertas.

40.8.3

Callistratus libro tertio de cognitionibus

Eum, qui ita venit, ut intra tempus manumitteretur, cum dies praestandae libertatis venerit vivente venditore et perseverante in eadem voluntate, perinde haberi, ac si ab eo, a quo debuit manumitti, manumissus esset: mortuo autem venditore non esse heredum eius voluntatem explorandam divus Marcus cum filio suo rescripsit.

40.8.4

Ulpianus libro tertio ad Sabinum

Ei, qui hac lege emptus sit, ut a vivo emptore manumittatur, statim mortuo eo competit libertas.

40.8.5

Marcianus libro quinto regularum

Qui ob necem detectam domini praemium libertatis consequitur, fit Orcinus libertus.

40.8.6

Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam

Si quis obligatum servum hac lege emerit, ut manumittat, competit libertas ex constitutione divi Marci, licet bona omnia quis obligaverit, quae habet habiturusve esset. Tantundem dicendum est et si hac lege emerit, ne prostituatur, et prostituerit.

40.8.7

Paulus libro singulari de libertatibus dandis

Imperator noster cum patre suo constituit in eo, qui, cum possit abducere prostitutam ancillam, pecunia accepta manus iniectionem vendidit, ut libera esset: nihil enim interesse, ipse abducas et prostituas an patiaris prostitutam esse pretio accepto, cum possis eximere.

40.8.8

Papinianus libro nono responsorum

Mancipia mater filiae donaverat, ut filia curaret ea post mortem suam esse libera: cum donationis legi non esset obtemperatum, ex sententia constitutionis divi Marci libertates optingere matre consentiente respondi: quod si ante filiam mater vita decessit, omnimodo.

40.8.9

Paulus libro quinto quaestionum

Latinus largus: vendidit ancillam ita, ut manumitteretur, non addito tempore: quaero, quando ex constitutione incipit ei libertas competere cessante emptore in manumittendo. Respondi: inspiciendum est, quid actum sit, utrum, cum primum potuisset, ut manumitteret, an ut in potestate esset emptoris, quando vellet manumittere. Priore casu facile tempus deprehendi poterit: posteriore utique moriente emptore competit libertas. Si non appareat, quid convenerit, favor priorem inducet opinionem, id est ut intra duos menses, si ambo praesto sunt tam servus quam emptor eius: servo enim absente nisi emptor intra quattuor menses imposuerit libertatem, ex constitutionibus ad libertatem eripitur.