Digesta vel Pandectae – Liber XXXII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

32.97

Paulus libro secundo decretorum

Hosidius quidam instituta filia Valeriana herede actori suo Antiocho data libertate praedia certa et peculium et reliqua relegaverat tam sua quam colonorum: legatarius proferebat manu patris familiae reliquatum et tam suo quam colonorum nomine: item in eadem scriptura adiectum in hunc modum: “Item quorum rationem reddere debeat”, scilicet quae in condito habuerat pater familias frumenti vini et ceterarum rerum: quae et ipsa libertus petebat et ex reliquis esse dicebat: et apud praesidem optinuerat. Ex diverso cum diceretur reliqua colonorum ab eo non peti nec propria, diversam autem causam esse eorum, quae in condito essent, imperator interrogavit partem legatarii: “Quaerendi causa pone”, inquit, “in condito centiens aureorum esse, quae in usum sumi solerent: diceres totum, quod esset relictum in arca, deberi?” Et placuit recte appellasse. A parte legatarii suggestum est quaedam a colonis post mortem patris familias exacta. Respondit hoc, quod post mortem exactum fuisset, reddendum esse legatario.

32.98

Paulus libro singulari de forma testamenti

Si plures gradus sint heredum et scriptum sit “heres meus dato”, ad omnes gradus hic sermo pertinet, sicuti haec verba “quisquis mihi heres erit”. Itaque si quis velit non omnes heredes legatorum praestatione onerare, sed aliquos ex his, nominatim damnare debet.

32.99

Paulus libro singulari de instrumenti significatione

pr. Servis urbanis legatis quidam urbana mancipia non loco, sed opere separant, ut, licet in praediis rusticis sint, tamen si opus rusticum non faciant, urbani videntur. Dicendum autem est, quod urbani intellegendi sunt, quos pater familias inter urbanos adnumerare solitus sit: quod maxime ex libellis familiae, item cibariis deprehendi poterit.

1. Venatores et aucupes utrum in urbanis an in rusticis contineantur, potest dubitari: sed dicendum est, ubi pater familias moraretur et hos alebat, ibi eos numerari.

2. Muliones de urbano ministerio sunt, nisi propter opus rurestre testator eos destinatos habebat.

3. Eum, qui natus est ex ancilla urbana et missus in villam nutriendus, interim in neutris esse quidam putant: videamus, ne in urbanis esse intellegatur, quod magis placet.

4. Servis lecticariis legatis si idem lecticarius sit et cocus, accedet legato.

5. Si alii vernae, alii cursores legati sunt, si quidam et vernae et cursores sint, cursoribus cedent: semper enim species generi derogat. Si in specie aut in genere utrique sint, plerumque communicabuntur.

32.100

Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis

pr. “Heres meus damnas esto Lucio Titio Stichum servum meum reddere” vel ita: “Illum servum meum illi reddito”. Cascellius ait deberi neque id Labeo improbat, quia qui reddere iubetur, simul et dare iubetur.

1. Duae statuae marmoreae cuidam nominatim, item omne marmor erat legatum: nullam statuam marmoream praeter duas cascellius putat deberi: Ofilius Trebatius contra. Labeo cascellii sententiam probat, quod verum puto, quia duas statuas legando potest videri non putasse in marmore se statuas legare.

2. “Uxori meae vestem, mundum muliebrem, ornamenta omnia, aurum argentum quod eius causa factum paratumque esset omne do lego”. Trebatius haec verba “quod eius causa factum paratumque est”, ad aurum et argentum dumtaxat referri putat, Proculus ad omnia, quod et verum est.

3. Cui corinthia vasa legata essent, en baseis quoque eorum vasorum collocandorum causa paratas deberi Trebatius respondit. Labeo autem id non probat, si eas baseis testator numero vasorum habuit. Proculus vero recte ait, si aeneae quidem sint, non autem corinviae, non deberi.

4. Cui testudinea legata essent, ei lectos testudineos pedibus inargentatos deberi Labeo Trebatius responderunt, quod verum est.

32.101

Scaevola libro 16 digestorum

pr. Qui habebat in provincia, ex qua oriundus erat, propria praedia et alia pignori sibi data ob debita, codicillis ita scripsit: “Ty glukutaty mou patridi boulomai eis ta mery autys dovynai aforizw auty xwria panta, hosa en suria kektymai, sun pasin tois enousin boskymasin doulois karpois apovetois kataskeuais pasais” [id est: Patriae meae mihi carissimae volo pro eius parte dari eique destino quaecumque possideo in Syria cum omnibus quae in iis sunt gregibus servis fructibus apothecis instrumentis]. Quaesitum est, an etiam praedia, quae pignori habuit testator, patriae suae reliquisse videatur. Respondit secundum ea quae proponerentur non videri relicta, si modo in proprium patrimonium (quod fere cessante debitore fit) non sint redacta.

1. “Peto fundum meum ita, uti est, alumnae meae dari”. Quaesitum est, an fundo et reliqua colonorum et mancipia, si qua mortis tempore in eo fundo fuerint, debeantur. Respondit reliqua quidem colonorum non esse legata, cetera vero videri illis verbis “ita uti est” data.

32.102

Scaevola libro 17 digestorum

pr. His verbis legavit: “Uxori meae lateralia mea viatoria et quidquid in his conditum erit, quae membranulis mea manu scriptis continebuntur nec ea sint exacta cum moriar, licet in rationes meas translata sint et cautiones ad actorem meum transtulerim”. Hic chirographa debitorum et pecuniam, cum esset profecturus in urbem, in lateralibus condidit et chirographis exactis quam pecunia erogata reversus in patriam post biennium alia chirographa praediorum, quae postea comparaverat, et pecuniam in lateralia condidit. Quaesitum est, an ea tantum videatur nomina ei legasse, quae postea reversus in hisdem [isdem] lateralibus condidit. Respondit secundum ea quae proponerentur non deberi quae mortis tempore in his lateralibus essent et membranis manu eius scriptis continerentur. Idem quaesiit, an, cum emptiones praediorum in hisdem [isdem] lateralibus condiderat, praedia quoque legato cedant. Respondit non quidem manifeste apparere, quid de praediis sensisset, verum si ea mente emptiones ibi haberet, ut his legatariae datis proprietas praediorum praestaretur, posse defendi praedia quoque deberi.

1. Pater familias ita legavit: “Lances numero duas leves, quas de sigillaribus emi, dari volo”: is de sigillaribus leves quidem non emerat, lances autem emptas habebat, et dictaverat testamentum ante triduum quam moreretur: quaesitum est, an hae lances, quas emptas de sigillaribus habuit, legato cederent, cum nullas alias de sigillaribus emerit nec legaverit. Respondit secundum ea quae proponerentur deberi eas, quas de sigillaribus emisset.

2. Alumno praecepit militiam his verbis: “Sempronio alumno meo illud et illud: et, cum per aetatem licebit, militiam illam cum introitu comparari volo: huic quoque omnia integra”. Quaesitum est, si Sempronius eam militiam sibi comparaverit, an pretium eius, sed et id, quod pro introitu erogari solet, ex causa fideicommissi ab heredibus consequi possit. Respondit secundum ea quae proponerentur posse.

3. Idem testator liberto militiam his verbis legavit: “Seio liberto meo militiam do lego illam”, quam militiam et testator habuit: quaesitum est, an onera omnia et introitus militiae ab herede sint danda. Respondit danda.

32.103

Scaevola libro singulari quaestionum publice tractatarum

pr. Si pater exheredato filio substituit heredem extraneum, deinde ille extraneus hunc filium heredem instituit et heres factus intra pubertatem decedat, puto a substituto ei filio omnino legata praestari non deberi, quia non directo, sed per successionem ad filium hereditas patris pervenit.

1. Plus ego in fratre, qui, cum heres exstitisset patri, exheredatum fratrem heredem instituit, accepi substitutum eius legatum non debere ac ne quidem si intestato fratri successerit, quia non principaliter, sed per successionem bona fratris ad eum pervenerunt.

2. Si filius ex uncia heres institutus sit et ab eo legata data sint, habeat et substitutum, deinde commisso edicto per alium filium accepit partis dimidiae bonorum possessionem: substitutus eius utrum ex uncia legata praestat an vero ex semisse? Et verius est ex semisse sed ex uncia omnibus ex reliquis liberis et parentibus.

3. Contra quoque si ex dodrante institutus commisso edicto semissem acceperit bonorum ossessionem, ex semisse tantum legata substitutus debebit: quo modo enim augentur ubi amplius est in bonorum possessione, sic et ubi minus est, deducitur.