Digesta vel Pandectae – Liber XXXII

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XXXII

• 32.0. De legatis et fideicommissis.

 

 

32.1

Ulpianus libro primo fideicommissorum

pr. Si incertus quis sit, captivus sit an a latrunculis obsessus, testamentum facere non potest. Sed et si sui iuris sit ignarus putetque se per errorem, quia a latronibus captus est, servum esse velut hostium, vel legatus qui nihil se a captivo differre putat, non posse fideicommittere certum est, quia nec testari potest, qui, an liceat sibi testari, dubitat.

1. Sed si filius familias vel servus fideicommissum reliquerit, non valet: si tamen manumissi decessisse proponantur, constanter dicemus fideicommissum relictum videri, quasi nunc datum, cum mors contingit, videlicet si duraverit voluntas post manumissionem. Haec utique nemo credet in testamentis nos esse probaturos, quia nihil in testamento valet, quotiens ipsum testamentum non valet, sed si alias fideicommissum quis reliquerit.

2. Hi, quibus aqua et igni interdictum est, item deportati fideicommissum relinquere non possunt, quia nec testamenti faciendi ius habent, cum sint apolides.

3. Deportatos autem eos accipere debemus, quibus princeps insulas adnotavit vel de quibus deportandis scripsit: ceterum prius quam factum praesidis comprobet, nondum amisisse quis civitatem videtur. Proinde si ante decessisset, civis decessisse videtur et fideicommissum, quod ante reliquerat, quam sententiam pateretur, valebit: sed et si post sententiam, antequam imperator comprobet, valebit quod factum est, quia certum statum usque adhuc habuit.

4. A praefectis vero praetorio vel eo, qui vice praefectis ex mandatis principis cognoscet, item a praefecto urbis deportatos (quia ei quoque epistula divi Severi et imperatoris nostri ius deportandi datum est) statim amittere civitatem et ideo nec testamenti faciendi ius nec fideicommittendi constat habere.

5. Si quis plane in insulam deportatus codicillos ibi fecerit et indulgentia imperatoris restitutus isdem codicillis durantibus decesserit, potest defendi fideicommissum valere, si modo in eadem voluntate duravit.

6. Sciendum est autem eorum fidei committi quem posse, ad quos aliquid perventurum est morte eius, vel dum eis datur vel dum eis non adimitur.

7. Nec tantum proximi bonorum possessoris, verum inferioris quoque fidei committere possumus.

8. Sed et eius, qui nondum natus est, fidei committi posse, si modo natus nobis successurus sit.

9. Illud certe indubitate dicitur, si quis intestatus decedens ab eo, qui primo gradu ei succedere potuit, fideicommissum reliquerit, si illo repudiante ad sequentem gradum devoluta sit successio, eum fideicommissum non debere: et ita imperator noster rescripsit.

10. Sed et si a patrono sit relictum et aliquis ex liberis eius mortuo eo admissus sit ad bonorum possessionem, idem erit dicendum.

32.2

Gaius libro primo fideicommissorum

Ex filio praeterito, licet suus heres erit, fideicommissum relinqui non potest.

32.3

Ulpianus libro primo fideicommissorum

pr. Si mulier dotem stipulata fuerit et accepto tulit marito in hoc dotem, ut fideicommissum det, dicendum est fideicommissum deberi: percepisse enim aliquid a muliere videtur. Haec ita, si mortis causa donatura mulier marito fecit acceptum. Sed et si mortis causa auxerit marito dotem vel in matrimonium eius mortis causa redierit, potest dici fideicommissum ab eo deberi.

1. Iulianus scribit, si servus mihi legatus sit eumque manumittere rogatus sim, fideicommissum a me relinqui non posse, scilicet si pure roget: nam si sub condicione vel in diem, propter fructum medii temporis posse me obligari nec Iulianus dubitaret.

2. Si rem quis debeat ex stipulatu ei cui rem legaverit, fidei committere eius non poterit, licet ex legato commodum sentire videatur, quod dominium nanciscitur statim nec exspectat ex stipulatu actionem: fortassis quis dicat et sumptum [sumptus] litis, quem sustineret, si ex stipulatione litigaret, eum lucrari. Sed nequaquam dicendum est huius fidei committi posse.

3. Sed si habenti tibi proprietatem usum fructum mortis causa cessero, potest dici fideicommittere me posse. Nec quemquam moveat, quod usus fructus solet morte exstingui: nam medii potius temporis, quo vivat qui donavit, commodum cogitemus.

4. Si autem pignus debitoris liberavero mortis causa et eius fidei commisero, non potest valere fideicommissum.

32.4

Paulus libro quatro sententiarum

A patre vel domino relictum fideicommissum, si hereditas ei non quaeratur, ab emancipato filio vel servo manumisso utilibus actionibus postulatur: penes eos enim quaesitae hereditatis emolumentum remanet.

32.5

Ulpianus libro primo fideicommissorum

pr. Si fuerit municipio legatum relictum, ab his qui rem publicam gerunt fideicommissum dari potest.

1. Si quis non ab herede vel legatario, sed ab heredis vel legatarii herede fideicommissum reliquerit, hoc valere benignum est.

32.6

Paulus libro primo fideicommissorum

pr. Sed et si sic fideicommissum dedero ab herede meo: “te rogo, Luci Titi, ut ab herede tuo petas dari Maevio decem aureos”, utile erit fideicommissum, scilicet ut mortuo Titio ab herede eius peti possit: idque et Iulianus respondit.

1. Sic autem fideicommissum dari non poterit: “si Stichus Seii factus iussu eius hereditatem adierit, rogo det”, quoniam qui fortuito, non iudicio testatoris consequitur hereditatem vel legatum, non debet onerari, nec recipiendum est, ut, cui nihil dederis, eum rogando obliges.

32.7

Ulpianus libro primo fideicommissorum

pr. Si deportati servo fideicommissum fuerit adscriptum, ad fiscum pertinere dicendum est, nisi si eum deportatus vivo testatore alienaverit vel fuerit restitutus: tunc enim ad ipsum debebit pertinere.

1. Si miles deportato fideicommissum reliquerit, verius est, quod et Marcellus probat, capere eum posse.

2. Si quis creditori suo legaverit id quod debet, fidei committi eius non poterit, nisi commodum aliquod ex legato consequatur, forte exceptionis timore vel si quod in diem debitum fuit vel sub condicione.

32.8

Paulus libro primo fideicommissorum

pr. Si legatarius, a quo fideicommissum datum est, petierit legatum, id tantum, quod per iudicem exegerit, praestare fideicommissario cogetur vel, si non exegerit, actione cedere: ad eum enim litis periculum spectare iniquum est, si non culpa legatarii lis perierit.

1. Servo heredis fideicommissum utiliter non relinquitur, nisi fidei eius commiserit, ut servum manumittat.

2. Cum ita petisset testator, ut, quidquid ex bonis eius ad patrem pervenisset, filiae suae ita restitueret, ut eo amplius haberet, quam ex bonis patris habitura esset, divus Pius rescripsit manifestum esse de eo tempore sensisse testatorem, quod post mortem patris futurum esset.

32.9

Maecianus libro primo fideicommissorum

Si ita fuerit fideicommissum relictum: “ad quemcumque ex testamento meo vel ab intestato” vel ita: “ad quemcumque quoquo iure bona mea perveniant”: hac oratione et eius, qui postea natus erit inve familiam venerit et eius, qui postea cognatus esse coeperit, fidei commissum videtur: eius quoque, quae nondum nupta erit, sed postea eo casu, quo ex edicto ad uxorem bona mariti intestati solent pertinere.

32.10

Valens libro secundo fideicommissorum

Si tibi et ei, qui ex tribus liberis meis in funus meum venerit, centum aureos legavero, non minuitur in tua persona legatum, si nemo venit.

32.11

Ulpianus libro secundo fideicommissorum

pr. Fideicommissa quocumque sermone relinqui possunt, non solum Latina vel Graeca, sed etiam Punica vel Gallicana vel alterius cuiuscumque gentis.

1. Quotiens quis exemplum testamenti praeparat et prius decedat quam testetur, non valent quasi ex codicillis quae in exemplo scripta sunt, licet verba fideicommissi scriptura habeat: et ita divum Pium decrevisse Maecianus scribit.

2. Si ita quis scripserit: “Illum tibi commendo”, divus Pius rescripsit fideicommissum non deberi: aliud est enim personam commendare, aliud voluntatem suam fideicommittentis heredibus insinuare.

3. Cum esset quis rogatus restituere portionem accepta certa quantitate, responsum est ultro petere ipsum fideicommissum ab herede posse. Sed utrum, si volet, praecipiet restituetque portionem, an vero et si noluerit, cogatur accepta quantitate portionem restituere, propriae est deliberationis. Et sane cum quis rogatur accepta certa quantitate portionem restituere, duplex est fideicommissum, unum, ut possit petere quantitatem paratus portione cedere, aliud, ut et si non petet, tamen cogatur fideicommissario restituere parato praestare quantitatem.

4. Si quis ita scripserit: “sufficiunt tibi vineae vel fundus”, fideicommissum est, quoniam et illud fideicommissum esse arbitramur: “contentus esto illa re”.

5. Sic fideicommissum relictum: “nisi heres meus noluerit, illi decem dari volo” quasi condicionale fideicommissum est et primam voluntatem exigit: ideoque post primam voluntatem non erit arbitrium heredis dicendi noluisse.

6. Hoc autem “cum voluerit” tractum habet, quamdiu vivat is, a quo fideicommissum relictum est: verum si antequam dederit, decesserit, heres eius praestat. Sed et si fideicommissarius, antequam heres constituat, decesserit, ad heredem suum nihil transtulisse videtur: condicionale enim esse legatum nemini dubium est et pendente condicione legati videri decessisse fideicommissarium.

7. Quamquam autem fideicommissum ita relictum non debeatur “si volueris”, tamen si ita adscriptum fuerit: “si fueris arbitratus” “si putaveris” “si aestimaveris” “si utile tibi fuerit visum” vel “videbitur”, debebitur: non enim plenum arbitrium voluntatis heredi dedit, sed quasi viro bono commissum relictum.

8. Proinde si ita sit fideicommissum relictum: “illi, si te meruerit”, omnimodo fideicommissum debebitur, si modo meritum quasi apud virum bonum collocare fideicommissarius potuit: et si ita sit “si te non offenderit”, aeque debebitur: nec poterit heres causari non esse meritum, si alius vir bonus et non infestus meritum potuit admittere.

9. Haec verba: “te, fili, rogo, ut praedia, quae ad te pervenerint, pro tua diligentia diligas et curam eorum agas, ut possint ad filios tuos pervenire”, licet non satis exprimunt fideicommissum, sed magis consilium quam necessitatem relinquendi, tamen ea praedia in nepotibus post mortem patris eorum vim fideicommissi videntur continere.

10. Si filio a patre herede instituto fideicommissum relictum fuerit, etsi verbis non sit ita relictum “cum pater moreretur”, sed intellegi hoc possit, puta quia sic relictum est “ut relinquat filio” vel “volo eum habere” vel “volo ad eum pertinere”, defendetur in id tempus fideicommissum relictum, quo sui iuris filius efficitur.

11. Si cui ita fuerit fideicommissum relictum: “si morte patris sui iuris fuerit “effectus” et emancipatione sui iuris factus sit, non videri defecisse condicionem: sed et cum mors patri contingat quasi exstante condicione ad fideicommissum admittetur.

12. Si rem suam testator legaverit eamque necessitate urguente alienaverit, fideicommissum peti posse, nisi probetur adimere ei testatorem voluisse: probationem autem mutatae voluntatis ab heredibus exigendam.

13. Ergo et si nomen quis debitoris exegerit, quod per fideicommissum reliquit, non tamen hoc animo, quasi vellet extinguere fideicommissum, poterit dici deberi: nisi forte inter haec interest: hic enim extinguitur ipsa constantia debiti, ibi res durat, tametsi alienata sit. Cum tamen quidam nomen debitoris exegisset et pro deposito pecuniam habuisset, putavi fideicommissi petitionem superesse, maxime quia non ipse exegerat, sed debitor ultro pecuniam optulerat, quam offerente ipso non potuit non accipere. Paulatim igitur admittemus, etsi ex hac parte pecuniae rem comparaverit, quam non hoc animo exegit, ut fideicommissarium privaret fideicommisso, posse adhuc fideicommissi petitionem superesse.

14. Si quis illicite aedificasset, id est hoc quod dirui constitutiones iubent, an fideicommissum relinquere ex eo quid possit, videamus. Et puto posse: cum enim dirui necesse sit, nulla dubitatio est, quin senatus consultum impedimento non sit.

15. Si heres rogatus sit certam summam usuris certis faenori dare, utile est fideicommissum: sed maecianus putat non alias cogendum credere, quam idonee ei caveatur: sed ego proclivior sum, ut putem cautionem non exigendam.