Digesta vel Pandectae – Liber XXXII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

32.39

Scaevola libro 20 digestorum

pr. “Pamphilo liberto hoc amplius, quam codicillis reliqui, dari volo centum. Scio omnia, quae tibi, Pamphile, relinquo, ad filios meos perventura, cum affectionem tuam circa eos bene perspectam habeo”. Quaero, an verbis supra scriptis Pamphili fideicommisit, ut post mortem filiis defuncti centum restituat. Respondit secundum ea quae proponerentur non videri quidem, quantum ad verba testatoris pertinet, fidei commissum Pamphili, ut centum restitueret: sed cum sententiam defuncti a liberto decipi satis inhumanum est, centum ei relictos filiis testatoris debere restitui, quia in simili specie et imperator noster divus Marcus hoc constituit.

1. Propositum est non habentem liberos nec cognatos in discrimine vitae constitutum per infirmitatem arcessitis amicis Gaio Seio contubernali dixisse, quod vellet ei relinquere praedia quae nominasset, eaque dicta in testationem Gaium Seium redegisse etiam ipso testatore interrogato, an ea dixisset, et responso eius tali malista inserto: quaesitum est, an praedia, quae destinata essent, ex causa fideicommissi ad Gaium Seium pertinerent. Respondit super hoc nec dubitandum esse, quin fideicommissum valet.

2. Duas filias aequis ex partibus heredes fecerat: alteri fundum praelegaverat et ab ea petierat, ut sorori suae viginti daret: ab eadem filia petit, ut partem dimidiam fundi eidem sorori restitueret: quaesitum est, an viginti praestari non deberent. Respondi non esse praestanda.

32.40

Scaevola libro 21 digestorum

pr. Post emancipationem patris suscepta a patruo ut legitimo herede petierat, ut partem hereditatis avunculo suo daret et agros duos: ad utrumque autem ut proximum cognatum successio eius pertinuit per bonorum possessionem. Quaesitum est, cum in parte hereditatis fideicommissum non constiterit, quam suo iure per bonorum possessionem avunculus habiturus est, an nihilo minus in partem agrorum consistat, ut Titius partes agrorum duas, id est unam, quam suo iure per bonorum possessionem habeat, alteram vero partem ex causa fideicommissi petere debeat. Respondit posse petere. Idem quaesiit, si ab eodem patruo fideicommissum aliis quoque dederit, utrum in solidum, an vero pro parte ab eo praestanda sint. Respondit in solidum praestari.

1. Seiam ex dodrante, Maevium ex quadrante instituit heredes, fidei Seiae commisit in haec verba: “A te peto tuaeque fidei committo, quidquid ex hereditate mea ad te pervenerit, restituas filio tuo retentis tibi hortis meis”. Quaesitum est, cum generali capite fideicommisisset “quisquis heres esset” de omnibus, ut praestarent quod cuique legasset praestari fierive iussisset, an, cum dodrantem hereditatis restituerit, hortos in assem vindicare Seia debet. Respondit etiam coheredis fidei commissum videri, ut quadrantem, quem in his hortis haberet, Seiae redderet.

32.41

Scaevola libro 22 digestorum

pr. Uxorem et filium communem heredes instituit et uxoris fidei commisit in haec verba: “Peto a te, domina uxor, ne ex fundo Titiano partem tibi vindices, cum scias me universam emptionem eius fundi fecisse, sed beneficio affectionis et pietatis, quam tibi debui, eandem emptionem, cum nummis meis comparassem, tecum communicasse”: quaesitum est, an eum fundum in solidum filii esse voluerit. Respondit eum, de quo quaereretur, perinde rationem in fundo haberi voluisse ac si universus hereditarius esset, ut pro dimidia parte et uxor et filius agrum ut hereditarium habeant.

1. In testamento ita scriptum fuit: “Domum meam cum horto applicito libertis meis concedi volo” et alio capite: “Fortunio liberto meo ex domu mea, quam libertis dedi, Diaetam, in qua habitabam, item cellarium iunctum eidem Diaetae ab herede meo concedi volo”. Quaesitum est, an heres testatoris oneratus videatur in praestando legato fortunio, quamvis domus universa libertis sit praelegata. Respondit non esse oneratum.

2. Codicillis confirmatis ita cavit: “Omnibus autem libertis meis et quos vivus et quos his codicillis manumissi vel postea manumisero, contubernales suas, item filios filias lego, nisi si quos quasve ad uxorem meam testamento pertinere volui vel ei nominatim legavi legavero”. Idem postea petiit ab heredibus suis, ut regionem Umbriae Tusciae Piceno coheredes uxori suae restituerent cum omnibus, quae ibi erunt, et mancipiis rusticis vel urbanis et actoribus exceptis manumissis. Quaesitum est, cum Eros et Stichus servi in diem vitae testatoris in Umbria in Piceno actum administraverint, sint autem damae, quem testator vivus manumiserat, filii naturales, utrum eidem damae ex verbis codicilli ab heredibus praestandi sint, an vero ad Seiam uxorem ex verbis epistulae pertineant. Respondit ex codicillis ad patrem eos naturalem pietatis intuitu pertinere.

3. Felicissimo et felicissimae, quibus libertatem dederat, fundum Gargilianum legavit cum casa, et alio capite Titio filio, quem ex parte quarta heredem scripserat, praelegaverat in haec verba: “Titi fili, hoc amplius de medio sumito legata mea, quae mihi tam pater tuus praesens quam coelius iustus frater patris reliquerunt”. Quaesitum est, cum fundus Gargilianus testatrici a marito eius, id est a patre Titii filii legatus sit, cui fundus ex causa fideicommissi debeatur, utrum Titio filio tantum an felicissimo et felicissimae an tribus. Respondit non esse verisimile eam, quae nihil aliud felicissimo et felicissimae nisi haec quae specialiter legavit, ad filium, cui et hereditatis suae partem reliquit, legatum generali sermone transferre voluisse.

4. Testamento pueros ita legaverat: “Publio Maevio dominulo meo ab heredibus meis dari volo pueros quinque ex meis dumtaxat intra annos septem”: post annos complures, quam fecit testamentum, moritur. Quaesitum est, cuius aetatis Maevio mancipia debeantur, utrumne quae testamenti facti tempore intra septem annos fuerunt an quae mortis tempore intra eam aetatem inveniantur. Respondit eam videri aetatem designatam, quae esset, cum a testatore relinquerentur.

5. Concubinae inter cetera his verbis legaverat: “Fundum in Appia cum vilico suo et contubernali eius et filiis dari volo”: quaesitum est, an nepotes quoque vilici et contubernalis eius testator ad concubinam pertinere voluit. Respondit nihil proponi, cur non deberentur.

6. Legaverat per fideicommissum Maeviis ita: “Et quidquid in patria gadibus possideo”: quaesitum est, an, si quam suburbanam adiacentem possessionem haberet, haec quoque ex causa fideicommissi Maeviis debeatur. Respondit posse ad hanc quoque verborum significationem extendi. Item quaesitum est, an, si calendarii, quod in patria sua vel intra fines eius defunctus exercuit, instrumenta in domo, quam in patria sua habebat, reliquit, an id quoque kalendarium propter verba supra scripta Maeviis ex causa fideicommissi deberetur. Respondit non deberi. Item quaesitum est, an pecunia, quae in arca domi gadibus inventa esset, vel ex diversis nominibus exacta et ibi deposita, ex fideicommisso debeatur. Respondit supra responsum.

7. Testamento, quo filium et uxorem heredes instituerat, filiae per fideicommissum centum, cum in familia nuberet, legavit et adiecit ita: “Fidei tuae, filia, committo, ut, cum in familia nubas et quotienscumque nubes, patiaris ex dote tua, quam dabis, partem dimidiam stipulari fratrem tuum et Seiam matrem tuam pro partibus dimidiis dari sibi, si in matrimonio eius cui nubes sive divortio facto, priusquam dos tua reddatur eove nomine satisfactum erit, morieris nullo filio filiave ex eo relicto”. Pater virginem filiam nuptum collocavit eiusque nomine dotem dedit et post divortium eandem recepit et alii in matrimonium cum dote dedit et stipulatus est eam dotem sibi aut filiae suae reddi: manente filia in matrimonio secundo mortuus est eodem testamento relicto eique heredes exstiterunt filius et uxor: postea marito defuncto puella dote recepta nupsit alii praesentibus et consentientibus fratre et matre, quae etiam dotem eius auxit, et neuter eorum stipulati sunt dotem: mox matri filius et filia heredes exstiterunt: deinde in matrimonio filia decessit marito herede relicto. Quaesitum est, cum puella non ex causa legati pecuniam in dotem ab heredibus patris acceperat, sed mortuo secundo marito mater familias facta dotem reciperaverat, an heres eius ex causa fideicommissi fratri defunctae teneatur in eam pecuniam, quam percipere posset, si dotem stipulatus esset. Respondit secundum ea quae proponerentur non teneri.

8. Eius heres vel legatarius rogatus est, ut quendam adoptet, his verbis adiectis: “Si alias fecerit, exheres esto” vel “perdat legatum”. Quaesitum est, si non adoptaverit, an ei qui adoptatus non est actio quaedam ex fideicommisso competit. Respondit fideicommissum, quo quis rogatur ut adoptet, ratum non esse.

9. “Agri plagam, quae est in regione illa, Maeviis Publio et Gaio transcribi volo, pretio facto viri boni arbitratu et hereditati illato, duplae evictione expromissa reliquis heredibus, ita ut sub poena centum promittant eam agri plagam partemve eius ad Seium posterosve eius non perventuram quaqua ratione”. Quaesitum est, an legatum valeat, cum Publius emere velit, Gaius nolit. Respondit eum, qui fideicommissum praestari sibi velit, posse partem dimidiam eius agri qui legatus est petere, quamvis alter persequi nolit. Item quaesitum est, cautio, quae interponi debeat, secundum voluntatem, pro quota parte cuique heredum praestanda sit. Respondit pro ea portione, quae ex fideicommisso praestatur.

10. Sorori legavit homines quos nominavit testamento eiusque fidei commisit, ut eadem mancipia filiis suis cum obiret restitueret. Quaesitum est, adgnata ex his an defuncti filii heredibus restituenda sint post mortem legatariae an remaneant apud heredes eius. Respondit ea, quae postea adgnata essent, verbis fideicommissi non contineri.

11. Pater naturalis filiae suae ex testamento mariti eius fideicommissi debitor, cum ea mulier alii nuberet, non mandatu mulieris dotem marito eius dedit et sibi reddi eam stipulatus est, si sine liberis filia moreretur: mulier filiam suscepit: quaesitum est, an fideicommissum a patre exigere possit. Respondit, si nec ratam habuisset dotem datam, superesse fideicommissi petitionem. Idem quaesiit, an si pater accepto facere stipulationem velit, mulieri persecutio fideicommissorum deneganda sit. Respondit supra responsum, eumque patrem, de quo quaereretur, si ita dedisset, ut mulier ratum haberet, posse condicere.

12. Seium maritum scripsit heredem eique substituit Appiam alumnam fideique heredis commisit, ut post mortem suam hereditatem eidem alumnae restitueret aut, si quid ante contigisset alumnae, tunc Valeriano fratris filio restitueret eandem hereditatem. Quaesitum est, si Seius vivus, quidquid ad eum ex hereditate pervenisset, alumnae restituisset, an secundum voluntatem defunctae id fecisse videretur: praesertim cum haec idem substituta esset. Respondit, si vivo Seio Appia decessisset, non esse liberatum a fideicommisso Valeriano relicto.

13. Scaevola respondit: cum heres scriptus rogatus esset, cum volet, alii restituere hereditatem, interim non est compellendus ad fideicommissum. Claudius: post mortem enim utique creditur datum.

14. Heredis scripti fidei commiserat, ut Seiae uxori universam restitueret hereditatem et uxoris fidei commisit in haec verba: “A te, Seia, peto, ut quidquid ad te ex hereditate mea pervenerit, exceptis his, si qua tibi supra legavi, reliquum omne reddas restituas Maeviae infanti dulcissimae. A qua Seia satis exigi veto, cum sciam eam potius rem aucturam quam detrimento futuram”. Quaesitum est, an statim Maevia fideicommissum a Seia petere possit. Respondit nihil proponi, cur non possit.

32.42

Scaevola libro 33 digestorum

Titius heredes instituit Seiam uxorem ex parte duodecima, Maeviam ex reliquis partibus et de monumento quod sibi exstrui volebat, ita cavit: “Corpus meum uxori meae volo tradi sepeliendum in fundo illo et monumentum exstrui usque ad quadringentos aureos”. Quaero, cum in duodecima parte non amplius quam centum quinquaginta aurei ex bonis mariti ad uxorem perveniant, an hac scriptura ab ea sola monumentum sibi testator exstrui voluerit. Respondi ab utraque herede monumentum pro hereditariis portionibus instruendum.

32.43

Celsus libro 15 digestorum

Si filiae pater dotem arbitratu tutorum dari iussisset, Tubero perinde hoc habendum ait ac si viri boni arbitratu legatum sit. Labeo quaerit, quemadmodum apparet, quantam dotem cuiusque filiae boni viri arbitratu constitui oportet: ait id non esse difficile ex dignitate, ex facultatibus, ex numero liberorum testamentum facientis aestimare.

32.44

Pomponius libro secundo ad Sabinum

Si fundus legatus sit cum his quae ibi erunt, quae ad tempus ibi sunt non videntur legata: et ideo pecuniae, quae faenerandi causa ibi fuerunt, non sunt legatae.

32.45

Ulpianus libro 22 ad Sabinum

Hoc legatum “uxoris causa parata” generale est et continet tam vestem quam argentum aurum ornamenta ceteraque, quae uxoris gratia parantur. Sed quae videantur uxoris causa parari? Sabinus libris ad Vitellium ita scripsit: quod in usu frequentissime versatur, ut in legatis uxoris adiciatur “quod eius causa parata sint”, hanc interpretationem optinuit, quod magis uxoris causa quam communis promiscuique usus causa paratum foret. Neque interesse visum est, ante ductam uxorem id pater familias paravisset an postea an etiam ex his rebus quibus ipse uti soleret uxori aliquid adsignavisset, dum id mulieris usibus proprie adtributum esset.

32.46

Paulus libro secundo ad Vitellium

Ea tamen adiectio legatum alias exiguius, alias plenius efficit. Augetur, cum sic scriptum est: “quaeque eius causa parata sunt”: id enim significat et si quid praeter ea quae dicta sunt eius causa paratum est: minuitur detracta coniunctione, quia ex omnibus supra comprehensis ea sola definiuntur, quae eius causa parata sunt.

32.47

Ulpianus libro 22 ad Sabinum

pr. Si quid earum rerum ante comparavit quam uxorem duxit, si id ei ut uteretur tradidit, perinde est, quasi postea paravisset. Ex eo autem legato ea pertinent ad uxorem, quae eius causa empta comparata quaeque retenta sunt: in quibus etiam quae prioris uxoris quaeque filiae neptis vel nurus fuerunt continentur.

1. Inter emptum et paratum quid interest, quaeritur: et responsum est in empto paratum inesse, in parato non continuo emptum contineri: veluti si quis quae prioris uxoris causa emisset, posteriori uxori tradidisset, eas res eum posterioris uxoris causa paravisse, non emisse constat. Ideoque quamvis maritus posterioris uxoris causa nihil emerit, tamen tradendo quae prior habuerit, eius causa parata sunt. Etsi ei adsignata non sunt, legato cedunt: at quae prioris uxoris causa parata sunt, ita posteriori debentur, si ei adsignata sint, quia non est ita de posteriore uxore cogitatum, cum compararentur.

32.48

Paulus libro quatro ad Sabinum

Nam ne id quidem quod traditum est, si postea ademptum sit, legato cedet.

32.49

Ulpianus libro 22 ad Sabinum

pr. Item legato continentur mancipia, puta lecticarii, qui solam matrem familias portabant. Item iumenta vel lectica vel sella vel burdones. Item mancipia alia, puellae fortassis, quas sibi comatas mulieres exornant.

1. Sed et si forte virilia ei quaedam donaverit, quodammodo eius causa parata videbuntur.

2. Proinde et si quaedam promiscui usus sint, solitus tamen fuerit ab ea quasi usum mutuari, dicendum erit ipsius causa videri parata.

3. Item interest, ipsius causa parata sint ei legata an ipsius causa empta: paratis enim omnia continentur, quae ipsius usibus fuerunt destinata, empta vero ea sola, quae propter eam empta fecit maritus. Unde non continebuntur emptis solis legatis, quae alia ratione pater familias adquisitia ei destinavit: utroque autem legato continebuntur et quae maritus emi mandaverat vel quae emerat, necdum autem ei adsignaverat, adsignaturus si vixisset.

4. Parvi autem refert, uxori an concubinae quis leget, quae eius causa empta parata sunt: sane enim nisi dignitate nihil interest.

5. Si uxori aurum, quod eius causa paratum est, legatum sit et postea sit conflatum, materia tamen maneat, ea ei debetur.

6. Sed ut legatum valeat, mortis tempore uxorem esse debere Proculus scripsit et verum est: separatio enim dissolvit legatum.

7. Hoc legatum et filio et filiae relinqui potest: “quae eius gratia parata sunt”, et servo servaeque: et continebuntur quae ipsi sunt adtributa vel destinata.

32.50

Ulpianus libro 23 ad Sabinum

pr. Cum filio familias ita legatur: “cum is in tutelam suam pervenerit”, pubertatis tempus significatur. Et sane si impuberi filio familias legatum sit, plerumque sentiendum est, quod sabinus ait, ut non et pater familias fiat, sed ut pubes. Ceterum si mater, quae suspectam habuit mariti a quo divorterat vitam, filio suo quamvis impuberi leget, non videtur sensisse de eo tempore, quo pubes est, sed eo, quo et pubes et pater familias est (nam et si pubes fuit, multo magis dicemus de patre familias eam sensisse), ac si dixisset “in suam tutelam et in suam potestatem”.

1. Quod si quis patri familias impuberi leget, cum suae tutelae sit, de pubertate sensit, interdum et de viginti quinque annis, si mens testantis appareat. Nam si iam puberi, minori tamen viginti quinque annis legavit, procul dubio anni viginti quinque erunt praestituti.

2. Item si furioso vel prodigo vel ei, cui praetor ex causa curatorem dedit, ita sit legatum, puto et de eo sensum casu, quo curae et tutelae liberetur.

3. Ex his et huiusmodi apparet voluntatis quaestionem sabinum interpretatum: et utique non dubitaret, si puberi et multo magis maiori viginti quinque annis ita sit legatum, de sua potestate testatorem sensisse.

4. Sic autem haec scriptura varia est et voluntatis habet quaestionem, ut illa quoque, si quis ita scripserit “cum sui iuris fuerit factus” nam aliter alias accipiatur: et plerumque potestatis liberationem continet, plerumque pubertatem vel vicesimum quintum annum.

5. Ego quidem et si quis iam puberi, minori tamen viginti quinque annis sic legaverit “cum ad pubertatem pervenerit”, puto de aetate eum sensisse, quae caret in integrum restitutione.

6. Idem et si quis “cum suae aetatis fuerit factus”, utrum de pubertate an de viginti quinque annis sensum sit, disputari de voluntate potest, non minus quam si ita adscripserit “cum iustae aetatis sit factus” vel “cum maturae aetatis” vel “cum adoleverit”.

32.51

Paulus libro quatro ad Sabinum

Si filiae familias ita legatum sit “cum in tutelam suam pervenerit”, tunc debebitur, cum viripotens facta fuerit.

32.52

Ulpianus libro 24 ad Sabinum

pr. Librorum appellatione continentur omnia volumina, sive in charta sive in membrana sint sive in quavis alia materia: sed et si in philyra aut in tilia (ut nonnulli conficiunt) aut in quo alio corio, idem erit dicendum. Quod si in codicibus sint membraneis vel chartaceis vel etiam eboreis vel alterius materiae vel in ceratis codicillis, an debeantur, videamus. Et Gaius Cassius scribit deberi et membranas libris legatis: consequenter igitur cetera quoque debebuntur, si non adversetur voluntas testatoris.

1. Si cui centum libri sint legati, centum volumina ei dabimus, non centum, quae quis ingenio suo metitus est, qui ad libri scripturam sufficerent: ut puta cum haberet Homerum totum in uno volumine, non quadraginta octo libros computamus, sed unum homeri volumen pro libro accipiendum est.

2. Si Homeri corpus sit legatum et non sit plenum, quantaecumque rhapsodiae inveniantur, debentur.

3. Libris autem legatis bibliothecas non contineri Sabinus scribit: idem et Cassius: ait enim membranas quae scriptae sint contineri, deinde adiecit neque armaria neque scrinia neque cetera, in quibus libri conduntur, deberi.

4. Quod tamen Cassius de membranis puris scripsit, verum est: nam nec chartae purae debentur libris legatis nec chartis legatis libri debebuntur, nisi forte et hic nos urserit voluntas: ut puta si quis forte chartas sic reliquerit “chartas meas universas”, qui nihil aliud quam libros habebat, studiosus studioso: nemo enim dubitabit libros deberi: nam et in usu plerique libros chartas appellant. Quid ergo, si quis chartas legaverit puras? Membranae non continebuntur neque ceterae ad scribendum materiae, sed nec coepti scribi libri.

5. Unde non male quaeritur, si libri legati sint, an contineantur nondum perscripti. Et non puto contineri, non magis quam vestis appellatione nondum detexta continetur. Sed perscripti libri nondum malleati vel ornati continebuntur: proinde et nondum conglutinati vel emendati continebuntur: sed et membranae nondum consutae continebuntur.

6. Chartis legatis neque papyrum ad chartas paratum neque chartae nondum perfectae continebuntur.

7. Sed si bibliothecam legaverit, utrum armarium solum vel armaria continebuntur an vero libri quoque contineantur, quaeritur. Et eleganter Nerva ait interesse id quod testator senserit: nam et locum significari bibliothecam eo: alias armarium, sicuti dicimus “eboream bibliothecam emit”: alias libros, sicuti dicimus “bibliothecam emisse”.

7a. Quod igitur scribit Sabinus libros bibliothecam non sequi, non per omnia verum est: nam interdum armaria quoque debentur, quae plerique bibliothecas appellant. Plane si mihi proponas adhaerentia esse membro armaria vel adfixa, sine dubio non debebuntur, cum aedificii portio sint.

8. Quod in bibliotheca tractavimus, idem Pomponius libro sexto ex Sabino in dactyliotheca legata tractat: et ait anulos quoque contineri, non solum thecam, quae anulorum causa parata sit: hoc autem ex eo coniectat, quod ita proponitur quis legasse: “Dactyliothecam meam et si quos praeterea [praeterae] anulos habeo” et ita Labeonem quoque existimasse ait.

9. Sunt tamen quaedam, quae omnimodo legatum sequuntur: ut lectum legatum contineat et fulctra et armariis et loculis claustra et claves cedunt.

32.53

Paulus libro quatro ad Sabinum

pr. Argento legato constat arculas ad legatarium non pertinere.

1. Item anulis legatis dactyliothecae non cedunt.

32.54

Pomponius libro septimo ad Sabinum

Si pure tibi legavero, deinde postea scripsero ita: “Hoc amplius si navis ex asia venerit, heres meus ei fundum dato”, verius est eo verbo “amplius” superiora repeti, sicuti dicimus “Lucius Titius plebi quina milia dedit, hoc amplius Seius viscerationem”, quina quoque milia Seium dedisse intellegimus et “Titius accepit quinque, Seius hoc amplius fundum”, Seium quinque quoque accepisse intellegimus.

32.55

Ulpianus libro 25 ad Sabinum

pr. Ligni appellatio nomen generale est, sed sic separatur, ut sit aliquid materia, aliquid lignum. Materia est, quae ad aedificandum fulciendum necessaria est, lignum, quidquid conburendi causa paratum est. Sed utrum ita demum, si concisum sit an et si non sit? Et quintus Mucius libro secundo refert, si cui ligna legata essent, quae in fundo erant, arbores quidem materiae causa succisas non deberi: nec adiecit, si non comburendi gratia succisae sunt, ad eum pertinere, sed sic intellegi consequens est.

1. Ofilius quoque libro quinto iuris partiti ita scripsit, cui ligna legata sunt, ad eum omnia ligna pertinere, quae alio nomine non appellantur, veluti virgae carbones nuclei olivarum, quibus ad nullam aliam rem nisi ad comburendum possit uti: sed et balani vel si qui alii nuclei.

2. Idem libro secundo negat arbores nondum concisas, nisi quae minutatim conciduntur, videri ei legatas, cui ligna legata sunt. Ego autem arbitror hoc quoque ligni appellatione contineri, quod nondum minutatim fuit concisum, si iam concidendo fuit destinatum. Proinde si silvam huic rei habebat destinatam, silva quidem non cedet, deiectae autem arbores lignorum appellatione continebuntur, nisi aliud testator sensit.

3. Lignis autem legatis quod comburendi causa paratum est continetur, sive ad balnei calefactionem sive diaetarum hypocaustarum sive ad calcem vel ad aliam rem coquendam solebat uti.

4. Ofilius libro quinto iuris partiti scripsit nec sarmenta ligni appellatione contineri: sed si voluntas non refragatur, et virgulae et gremia et sarmenta et superamenta materiarum et vitium stirpes atque radices continebuntur.

5. Lignorum appellatione in quibusdam regionibus, ut in Aegypto, ubi harundine pro ligno utuntur, et harundines et papyrum comburitur et herbulae quaedam vel spinae vel vepres continebuntur. Quid mirum? Cum culon hoc et naves culygas appellant, quae haec apo twn helwn deducunt.

6. In quibusdam provinciis et editu bubum ad hanc rem utuntur.

7. Si lignum sit paratum ad carbones coquendas atque conficiendas, ait ofilius libro quinto iuris partiti carbonum appellatione huiusmodi materiam non contineri: sed an lignorum? Et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia haec testator habuit. Sed et Titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an carboni an suo generi adnumerabimus? Et magis est, ut proprium genus habeatur.

8. Sulpurata quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem.

9. Ad faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit voluntas.

10. De pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur.

32.56

Paulus libro quatro ad Sabinum

Pali et perticae in numero materiae redigendi sunt, et ideo lignorum appellatione non continentur.

32.57

Pomponius libro 30 ad Sabinum

Servius respondit, cui omnis materia legata sit, ei nec arcam nec armarium legatum esse.

32.58

Ulpianus libro quatro disputationum

Cum uxori suae quis ea, quae eius causa parata sunt, legasset, dehinc vivus purpuras comparasset in provincia necdum tamen advexisset, rescriptum est ad mulierem purpuras pertinere.

32.59

Iulianus libro 34 digestorum

Qui chirographum legat, non tantum de tabulis cogitat, sed etiam de actionibus, quarum probatio tabulis continetur: appellatione enim chirographi uti nos pro ipsis actionibus palam est, cum venditis chirographis intellegimus nomen venisse. Quin etiam si nomen quis legaverit, id quod in actionibus est legatum intellegitur.

32.60

Alfenus libro secundo a Paulo epitomatorum

pr. Cum quaereretur, agni legati quatenus viderentur, quidam aiebant agnum dumtaxat sex mensum esse: sed verius est eos legatos esse, qui minores anniculis essententiarum

1. Servis et ancillis urbanis legatis agasonem mulionem legato non contineri respondi: eos enim solos in eo numero haberi, quos pater familias circum se ipse sui cultus causa haberet.

2. Lana lino purpura uxori legatis, quae eius causa parata essent, cum multam lanam et omnis generis reliquisset, quaerebatur, an omnis deberetur. Respondit, si nihil ex ea destinasset ad usum uxoris, sed omnis commixta esset, non dissimilem esse deliberationem, cum penus legata esset et multas res quae penus essent reliquisset, ex quibus pater familias vendere solitus esset. Nam si vina diffudisset habiturus usioni ipse et heres eius, tamen omne in penu existimare. Sed cum probaretur eum qui testamentum fecisset partem penus vendere solitum esse, constitutum esse, ut ex eo, quod ad annum opus esset, heredes legatario darent. Sic mihi placet et in lana fieri, ut ex ea quod ad usum annuum mulieri satis esset, ea sumeret: non enim deducto eo, quod ad viri usum opus esset, reliquum uxori legatum esse, sed quod uxoris causa paratum esset.

3. Praediis legatis et quae eorum praediorum colendorum causa empta parataque essent, neque topiarium neque saltuarium legatum videri ait: topiarium enim ornandi, saltuarium autem tuendi et custodiendi fundi magis quam colendi paratum esse: asinum machinarium legatum videri: item oves, quae stercorandi fundi causa pararentur: item opilionem, si eius generis oves curaret.

32.61

Alfenus libro octavo a Paulo epitomatorum

Textoribus omnibus, qui sui essent cum moreretur, legatis quaesitum est, an et is, quem postea ex his ostiarium fecisset, legato contineretur. Respondit contineri: non enim ad aliud artificium, sed ad alium usum transductum esse.

32.62

Iulianus libro singulari de ambiguitatibus

Qui duos mulos habebat ita legavit: “Mulos duos, qui mei erunt cum moriar, heres dato”: idem nullos mulos, sed duas mulas reliquerat. Respondit Servius deberi legatum, quia mulorum appellatione etiam mulae continentur, quemadmodum appellatione servorum etiam servae plerumque continentur. Id autem eo veniet, quod semper sexus masculinus etiam femininum sexum continet.

32.63

Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem

In repetendis legatis haec verba quae adici solent “item dare damnas esto” et ad condiciones et ad dies legatorum easdem repetendas referri Sabinus respondit.

32.64

Africanus libro sexto quaestionum

Qui filium et nepotem heredem instituerat, certa praedia quaeque in his mortis tempore sua essent nepoti per fideicommissum dederat excepto kalendario: mortis tempore in ea arca, in qua instrumenta et cautiones debitorum erant, pecunia numerata inventa est. Plerisque videbatur vix verosimile esse, ut testator de pecunia numerata sensisset. Ego autem illud dignum animadversione existimabam, cum quis kalendarium praestari alicui voluerit, utrumne nomina dumtaxat debitorum praestari voluisse intellegendus est an vero etiam pecuniam, si qua ab his exacta, eidem tamen kalendario destinata fuerit. Et magis puto, quemadmodum, si exactae pecuniae et rursus collocatae essent, permutatio nominum non peremeret vel minueret fideicommissum, ita ipsae quoque pecuniae, si adhuc kalendario, id est nominibus faciendis destinatae essent, eidem fideicommisso cedere debeant. Quin etiam illud quoque putem defendi posse, ut non modo a debitoribus exactae pecuniae, sed quacumque de causa redactae, eidem tamen rationi fuerint destinatae fideicommisso cedant.

32.65

Marcianus libro septimo institutionum

pr. Legatis servis exceptis negotiatoribus Labeo scripsit eos legato exceptos videri, qui praepositi essent negotii exercendi causa, veluti qui ad emendum locandum conducendum praepositi essent: cubicularios autem vel obsonatores vel eos, qui piscatoribus praepositi sunt, non videri negotiationis appellatione contineri: et puto veram esse Labeonis sententiam.

1. Si ex officio quis ad artificium transierit, quidam recte putant legatum exstingui, quia officium artificio mutatur: non idem e contrario cum lecticarius cocus postea factus est.

2. Si unus servus plura artificia sciat et alii coci legati fuerunt, alii textores, alii lecticarii, ei cedere servum dicendum est, cui legati sunt in quo artificio plerumque versabatur.

3. Ornatricibus legatis Celsus scripsit eas, quae duos tantum menses apud magistrum fuerunt, legato non cedere, alii et has cedere, ne necesse sit nullam cedere, cum omnes adhuc discere possint et omne artificium incrementum recipit: quod magis optinere debet, quia humanae naturae congruum est.

4. Pecoribus legatis Cassius scripsit quadrupedes contineri, quae gregatim pascuntur. Et sues autem pecorum appellatione continentur, quia et hi gregatim pascuntur: sic denique et Homerus in Odyssia ait, dyeis ton ge suessi parymenon: ahi de nemontai par korakos petry epi te kryny arevousy [id est: invenies cum adsidentem suibus, quae pascuntur ad Coracis rupem prope fontem Arethusam].

5. Iumentis legatis boves non continentur nec contra.

6. Equis autem legatis et equae continentur.

7. Ovibus legatis agni non continentur: quamdiu autem agnorum loco sunt, ex usu cuiusque loci sumendum est: nam in quibusdam locis ovium numero esse videntur, cum ad tonsuram venerint.

32.66

Paulus libro tertio sententiarum

Avibus legatis anseres phasiani et gallinae et aviaria debebuntur: phasianarii autem et pastores anserum non continentur, nisi id testator expressit.

32.67

Marcianus libro septimo institutionum

Qui saltum aestivum legavit et hoc amplius etiam eas res legaverit, quae ibi esse solent, non videtur de illis pecoribus sensisse, quae hieme in hibernis aut aestate in aestivis esse solent, sed de illis sensit, quae perpetuo ibi sunt.

32.68

Ulpianus libro primo responsorum

pr. Iunianio respondit testatorem adiciendo “praedium Seianum omne” eam quoque partem fundi supra scripti quasi ad se pertinentem videri per fideicommissum reliquisse, quam ex causa pignoris nactus est, salvo scilicet iure debitoris.

1. Ex his verbis: “Curate agros attendere, et ita fiet, ut filius meus filios vestros vobis condonet”, fideicommissum peti non posse.

2. Servos communes a Seia ita relictos “si mei erunt cum moriar” non deberi, si modo hoc sensit testatrix, ut ita deberentur, si in solidum eius fuissententiarum

3. Praediis cum his enthecis, quae in ea possessione sunt, relictis mancipia quoque praediorum, cum illic testamenti facti tempore fuerunt, cedent: sed et quae postea accesserunt, si modo hoc testator manifeste expressit.