Digesta vel Pandectae – Liber XXXII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

32.69

Marcellus libro singulari responsorum

pr. Non aliter a significatione verborum recedi oportet, quam cum manifestum est aliud sensisse testatorem.

1. Titius codicillis suis ita cavit: “Publio Maevio omnes iuvenes, quos in ministerio habeo, dari volo”: quaero, a qua aetate iuvenes et in quam intellegi debeant. Marcellus respondit, quos verbis quae proponerentur demonstrare voluerit testator, ad notionem eius, qui de ea re cogniturus esset, pertinere: non enim in causa testamentorum ad definitionem utique descendendum est, cum plerumque abusive loquantur nec propriis nominibus ac vocabulis semper utantur. Ceterum existimari posset iuvenis is [], qui adulescentis excessit aetatem, quoad incipiat inter seniores numerari.

32.70

Ulpianus libro 22 ad Sabinum

pr. Si cui lana legetur, id legatum videtur quod tinctum non est, sed autofues:

1. Sive autem facta est sive infecta, lanae appellatione continetur.

2. Quaesitum est, utrum lanae appellatione ea sola contineatur quae neta non est an et ea quae neta est, ut puta stamen [statem] et subtemen: et Sabinus et Netam contineri putat, cuius sententia utimur.

3. Lanae appellationem eatenus extendi placet, quoad ad telam pervenisset.

4. Et sciendum sucidam quoque contineri et lotam, si modo tincta non sit.

5. Lanae appellatione tomentum non continebitur.

6. Sed nec ea lana, ex qua quis quasi vestimentum fecerit valetudinis vel deliciarum gratia, continebitur.

7. Ne ea quidem, quae fomentationis gratia parata sunt vel medicinae, lanarum appellatione continentur.

8. Sed et pelles lanatae contineantur? Et hoc lanae cedere manifestum est.

9. Lana legata etiam leporinam lanam et anserinam et caprinam credo contineri et de ligno, quam eriocylon appellant.

10. Linum autem lana legata utique non continebitur.

11. Lino autem legato tam factum quam infectum continetur quodque netum quodque in tela est, quod est nondum detextum. Ergo aliud in lino quam in lana est. Et quidem si tinctum linum sit, credo lino continebitur.

12. Versicoloribus videndum est. Et constabat apud veteres lanae appellatione versicoloria non contineri, sed ea omnia videri legata, quae tincta sunt, et neta, quae neque detexta neque contexta sunt. Proinde quaeritur, an purpura appellatione versicolorum contineatur. Et ego arbitror ea, quae tincta non sunt, versicoloribus non adnumerari et ideo neque album neque naturaliter nigrum contineri nec alterius coloris naturalis: purpuram autem et coccum, quoniam nihil nativi coloris sunt, contineri arbitror, nisi aliud sensit testator.

13. Purpurae autem appellatione omnis generis purpuram contineri puto: sed coccum non continebitur, fucinum et ianthinum continebitur. Purpurae appellatione etiam subtemen factum contineri nemo dubitat: lana tinguendae purpurae causa destinata non continebitur.

32.71

Ulpianus libro 20 ad Sabinum

Cum suae ancillae sive servi in testamento scribuntur, hi designari videntur, quos pater familias suorum numero habuit.

32.72

Paulus libro quatro ad Sabinum

Eadem in omnibus rebus, quas suas quis legaverit, dicenda sunt.

32.73

Ulpianus libro 20 ad Sabinum

pr. Suos autem servos vel ancillas eos accipimus, qui sunt pleno iure testantis: inter quos fructuarii non continebuntur.

1. Sed qui bona fide testatori serviunt, suorum appellatione magis est ut contineantur, si modo suorum appellatione eos quos suorum numero habuit voluit contineri.

2. Eos vero, quos quis pignori hypothecaeve dedit, sine dubio inter suos legasse videbitur debitor: creditor nequaquam.

3. Proinde si quis servos habuit proprios, sed quorum operas locabat vel pistorias vel histrionicas vel alias similes, an servorum appellatione etiam hos legasse videatur? Quod et praesumi oportet, nisi contraria voluntas testatoris appareat.

4. Eum, qui venaliciariam vitam exercebat, puto suorum numero non facile contineri velle eiusmodi mancipia, nisi evidens voluntas fuit etiam de his sentientis: nam quos quis ideo comparavit, ut ilico distraheret, mercis magis loco quam suorum habuisse credendus est.

5. Vicarios autem servorum suorum numero non contineri Pomponius libro quinto scribit.

32.74

Pomponius libro sexto ad Sabinum

Si quis suos servos legavit, communes quoque continentur et in quibus usus fructus alienus fuit.

32.75

Ulpianus libro 20 ad Sabinum

Nummis indistincte legatis hoc receptum est, ut exiguiores legati videantur, si neque ex consuetudine patris familiae neque ex regionis, unde fuit, neque ex contextu testamenti possit apparere.

32.76

Ulpianus libro secundo ad edictum

Chartis legatis nemo dicet scriptas et libros iam factos legato cedere. Hoc idem et in tabulis est.

32.77

Iavolenus libro primo ex Plautio

Cum in substitutione legata repetuntur, libertates etiam continentur.

32.78

Paulus libro secundo ad Vitellium

pr. Quaesitum est Stichum servum ex eo fundo ante annum mortis testatoris abductum et disciplinae traditum, postea in eum fundum non reversum an deberetur. Responsum est, si studendi causa misisset, non quo de fundo eum aliorsum transferret, deberi.

1. “Maevi fili, quod iam tibi maximam partem facultatium dederim, contentus esse debes fundo Semproniano cum suis inhabitantibus, id est familia, et quae ibi erunt”. Quaesitum est de nominibus debitorum et nummis. Eadem epistulam talem emisit: “Argentum omne et supellectilem, quodcumque habeo, tibi dono et quidquid in praedio Semproniano habeo”. An supellex, quae in aliis praediis vel domibus esset, ad Maevium pertineret? Et an servi, quos ex eo fundo aliis legavit? Responsum est nomina et nummos non videri deberi, nisi manifeste de his quoque legandis voluntas defunctae adprobaretur. Servos ex isdem fundis aliis datos deminuisse filii legatum. De argento et suppellectili quae alibi esset eum cuius notio est aestimaturum, ut id optineat, quod testatori placuisse a legatario adprobabitur.

2. Praedia quidam reliquit adiectis [his] verbis: “Uti a me possessa sunt et quaecumque ibi erunt cum moriar”: quaesitum est de mancipiis, quae in his praediis morata fuerunt vel operis rustici causa vel alterius officii, ceterisque rebus, quae ibi fuerunt in diem mortis, an ad legatarium pertinerent. Respondit ea omnia, de quibus quaereretur, legata videri.

3. “Peto, ut fundum meum Campanianum genesiae alumnae meae adscribatis ducentorum aureorum ita uti est”. Quaeritur, an fundo et reliqua colonorum et mancipia, si qua mortis tempore in eo fuerint, debeantur. Respondit reliqua quidem colonorum non legata: cetera vero videri illis verbis “ita uti est” data.

4. Illud fortasse quaesiturus sit aliquis, cur argenti appellatione etiam factum argentum comprehendetur, cum, si marmor legatum esset, nihil praeter rudem materiam demonstratum videri posset. Cuius haec ratio traditur, quippe ea, quae talis naturae sint, ut saepius in sua redigi possint initia, ea materiae potentia victa numquam vires eius effugiant.

5. Coccum quod proprio nomine appellatur quin versicoloribus cederet, nemo dubitavit. Quin minus porro coracinum aut hysginum aut melinum suo nomine quam coccum purpurave designatur?

6. Cum vir ita legasset: “Quae uxoris causa parata sunt, ei do lego”, ego apud praetorem fideicommissarium petebam etiam res aestimatas, quarum pretium in dotem erat, nec optinui, quasi testator non sensisset de his rebus. Atquin si in usum eius datae sint, nihil interest, ab ipsa an ab alio comparatae sunt. Postea apud aburnium valentem inveni ita relatum: mulier res aestimatas in dotem dederat ac deinde maritus ei legaverat his verbis: “Quae eius causa comparata emptaque essent”. Dixit emptorum paratorumque appellatione non contineri ea, quae in dotem data essent, nisi si maritus eas res, posteaquam ipsius factae essent, in uxoris usum convertisset.

7. Rebus quae in fundo sunt legatis accedunt etiam ea, quae tunc non sunt, si esse solent: nec quae casu ibi fuerunt, legata existimantur.

32.79

Celsus libro nono digestorum

pr. Si chorus aut familia legetur, perinde est quasi singuli homines legati sint.

1. His verbis: “Quae ibi mobilia mea erunt, do lego” nummos ibi repositos, ut mutui darentur, non esse legatos Proculus ait: at eos quos praesidii causa repositos habet, ut quidam bellis civilibus factitassent, eos legato contineri. Et audisse se rusticos senes ita dicentes pecuniam sine peculio fragilem esse, peculium appellantes, quod praesidii causa seponeretur.

2. Area legata si inaedificata medio tempore fuerit ac rursus area sit, quamquam tunc peti non poterat, nunc tamen debetur.

3. Servus quoque legatus si interim manumittatur et postea servus factus sit, peti potest.

32.80

Celsus libro 35 digestorum

Coniunctim heredes institui aut coniunctim legari hoc est: totam hereditatem et tota legata singulis data esse, partes autem concursu fieri.

32.81

Modestinus libro nono differentiarum

pr. Servis legatis etiam ancillas quidam deberi recte putant, quasi commune nomen utrumque sexum contineat: ancillis vero legatis masculos non deberi nemo dubitat. Sed pueris legatis etiam puellae debentur: id non aeque in puellis pueros contineri dicendum est.

1. Mulieribus vero legatis etiam virgines debentur, sicuti viris legatis etiam pueros deberi respondetur.

2. Pecudibus autem legatis et boves et cetera iumenta continentur.

3. Armento autem legato etiam boves contineri convenit, non etiam greges ovium et caprarum.

4. Ovibus legatis neque agnos neque arietes contineri quidam recte existimant.

5. Ovium vero grege legato et arietes et agnos deberi nemo dubitat.

32.82

Modestinus libro nono regularum

Servus, qui in fundo morari solitus erat, si fugerit, licet post mortem testatoris adprehendatur, fundo legato, ut instructus est, etiam ipse legato cedit.

32.83

Modestinus libro decimo responsorum

pr. Quod his verbis relictum est: “Quidquid ex hereditate bonisve meis ad te pervenerit, cum morieris, restituas”, fructus, quos heres vivus percepit, item quae fructuum vice sunt non venire placuisse: nec enim quicquam proponi, ex quo de his quoque restituendis testatricem rogasse probari potest.

1. Idem. Testator, qui libertis fideicommissum relinquebat, substitutione inter eos facta expressit, ut post mortem extremi ad posteros eorum pertineret: quaero, cum nemo alius sit nisi libertus eius qui extremo mortuus est, an is ad fideicommissum admitti debeat. Respondit: posterorum appellatione liberos tantummodo, non etiam libertos eorum, quibus fideicommissum relictum est, fideicommisso contineri nequaquam incertum est.

32.84

Iavolenus libro secundo ex Cassio

Cui quae Romae essent legata sunt, ei etiam quae custodiae causa in horreis extra urbem reposita sunt, debentur.

32.85

Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium

Nuper constitutum est a principe, ut et non adiecto hoc “meum” si quis corpus alicui leget et ita sentiat, ut ita demum praestetur, si suum sit, ita valere legatum, ut appareat magis sententiam legantis, non hoc verbum “meum” respiciendum esse. Et ideo elegans est illa distinctio, ut, quotiens certum corpus legatur, ad praesens tempus adiectum hoc verbum “meum” non faciat condicionem, si vero incertum corpus legetur, veluti ita “vina mea” “vestem meam”, videatur pro condicione hoc verbum esse “mea”, ut ea demum, quae illius sint, videantur legata. Quod non puto fortiter posse defendi, sed potius et hic vestem vel vinum, quod suorum numero habuerit, hoc legatum esse: sic enim responsum est etiam quod coacuerit vinum legato cedere, si id vini numero testator habuisset. Plane in mortis tempore collatum hunc sermonem “vestem, quae mea erit” sine dubio pro condicione accipiendum puto: sed et “Stichum qui meus erit” puto pro condicione accipiendum nec interesse, utrum ita “qui meus erit” an ita “si meus erit”: utrubique condicionem eam esse. Labeo tamen scribit etiam in futurum tempus collatum hunc sermonem “qui meus erit” pro demonstratione accipiendum, sed alio iure utimur.

32.86

Proculus libro quinto epistularum

Si ita legatum est “domum quaeque mea ibi erunt, cum moriar”, nummos ad diem exactos a debitoribus, ut aliis nominibus collocarentur, non puto legatos esse et Labeonis distinctionem valde probo, qui scripsit nec quod casu abesset, minus esse legatum nec quod casu ibi sit, magis esse legatum.

32.87

Paulus libro quatro ad legem Iuliam et Papiam

Et fideicommissum et mortis causa donatio appellatione legati continetur.

32.88

Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

pr. Lana legata vestem, quae ex ea facta sit, deberi non placet.

1. Sed et materia legata navis armariumve ex ea factum non vindicetur.

2. Nave autem legata dissoluta neque materia neque navis debetur.

3. Massa autem legata Scyphi ex ea facti exigi possunt.

32.89

Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

Re coniuncti videntur, non etiam verbis, cum duobus separatim eadem res legatur. Item verbis, non etiam re: “Titio et Seio fundum aequis partibus do lego”, quoniam semper partes habent legatarii. Praefertur igitur omnimodo ceteris, qui et re et verbis coniunctus est. Quod si re tantum coniunctus sit, constat non esse potiorem. Si vero verbis quidem coniunctus sit, re autem non, quaestionis est, an coniunctus potior sit: et magis est, ut et ipse praeferatur.

32.90

Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam

Nominatim legatum accipiendum est, quod a quo legatum sit intellegitur, licet nomen pronuntiatum non sit.

32.91

Papinianus libro septimo responsorum

pr. Praediis per praeceptionem filiae datis cum reliquis actorum et colonorum ea reliqua videntur legata, quae de reditu praediorum in eadem causa manserunt: alioquin pecuniam a colonis exactam et in kalendarium in eadem regione versam reliquis non contineri neque colonorum neque actorum facile constabit, tametsi nominatim actores ad filiam pertinere voluit.

1. Ex his verbis: “Lucio Titio praedia mea illa cum praetorio, sicut a me in diem mortis meae possessa sunt, do” instrumentum rusticum et omnia, quae ibi fuerunt, quo dominus fuisset instructior, deberi convenit: colonorum reliqua non debentur.

2. Pater filio tabernam purpurariam cum servis institoribus et purpuris, quae in diem mortis eius ibi fuerunt, legavit. Neque pretia purpurae condita neque debita neque reliqua legato contineri placuit.

3. “Titio Seiana praedia, sicuti comparata sunt, do lego”. Cum essent Gabiniana quoque simul uno pretio comparata, non sufficere solum argumentum emptionis respondi, sed inspiciendum, an litteris et rationibus appellatione Seianorum Gabiniana quoque continentur et utriusque possessionis confusi reditus Titulo Seianorum accepto lati essententiarum.

4. Balneas legatae domus esse portionem constabat: quod si eas publice praebuit, ita domus esse portionem balneas, si per domum quoque intrinsecus adirentur et in usu patris familiae vel uxoris nonnumquam fuerunt et mercedes eius inter ceteras meritoriorum domus rationibus accepto ferebantur et uno pretio comparatae vel instructae communi coniunctu fuissententiarum.

5. Qui domum possidebat, hortum vicinum aedibus comparavit ac postea domum legavit. Si hortum domus causa comparavit, ut amoeniorem domum ac salubriorem possideret, aditumque in eum per domum habuit et aedium hortus additamentum fuit, domus legato continebitur.

6. Appellatione domus insulam quoque iniunctam domui videri, si uno pretio cum domu fuisset comparata et utriusque pensiones similiter accepto latas rationibus ostenderetur.

32.92

Paulus libro 13 responsorum

pr. “Si mihi Maevia et Negidia filiae meae heredes erunt, tunc Maevia e medio sumito praecipito sibique habeto fundos meos illum et illum cum casulis et custodibus omnium horum fundorum et cum his omnibus agris, qui ad coniunctionem cuiusque eorum fundorum emptione vel quolibet alio casu optigerint, item cum omnibus mancipiis pecoribus iumentis ceterisque universis speciebus, quae in isdem fundis quove eorum cum moriar erunt, uti optimi maximique sunt utique eos in diem mortis meae possedi et, ut plenius dicam, ita uti cluduntur”. In fundo autem uno ex his, qui praelegati sunt, tabularium est, in quo sunt et complurium mancipiorum emptiones, sed et fundorum et variorum contractuum instrumenta, praeterea et nomina debitorum: quaero, an instrumenta communia sint. Respondi secundum ea quae proponuntur instrumenta emptionum, item debitorum, quae in fundo praelegato remanserunt, non videri legato contineri.

1. His verbis domibus legatis: “Fidei heredum meorum committo, uti sinant eum habere domus meas, in quibus habito, nullo omnino excepto cum omni instrumento et repositis omnibus” non videri testatorem de pecunia numerata aut instrumentis debitorum sensisse.

32.93

Scaevola libro tertio responsorum

pr. Lucius Titius testamento suo cavit, ne ullo modo praedium suburbanum aut domum heres alienaret: filia eius heres scripta heredem reliquit filiam suam, quae easdem res diu possedit et decedens extraneos heredes instituit: quaesitum est, an praedia pertinerent ad Iuliam, quae Lucium Titium testatorem patruum maiorem habuit. Respondit nihil proponi contra voluntatem defuncti factum, quo minus ad heredem pertinerent, cum hoc nudum praeceptum est.

1. “Semproniae mulieri meae reddi iubeo ab heredibus meis centum aureos, quos mutuos acceperam”. Quaesitum est, si hanc pecuniam ut debitam Sempronia petens victa sit, an fideicommissum peti possit. Respondit secundum ea quae proponerentur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa debitum.

2. Quidam praedia legavit libertis adiectis his verbis: “Uti a me possessa sunt et quaecumque ibi erunt, cum moriar”: quaesitum est, an mancipia, quae in his praediis morata in diem mortis patris familias fuerunt operis rustici causa vel alterius officii, ceteraeque res, quae ibi fuerunt, ad legatarios pertineant. Respondit pertinere.

3. Quaesitum est, an, quod heredes fratribus rogati essent restituere, etiam ad sorores pertineret. Respondit pertinere, nisi aliud sensisse testatorem probetur.

4. Collegio fabrorum fundum cum silvis, quae ei cedere solent, uti optimus maximusque esset, legavit. Quaero, an ea quoque, quae in diem mortis ibi fuissent, id est faenum pabulum palea, item machina, vasa vinaria, id est cuppae et dolia, quae in cella defixa sunt, item granaria legata essententiarum respondit non recte peti, quod legatum non esset.

5. Ex parte dimidia heredi instituto per praeceptionem fundum legavit et ab eo ita petit: “Peto, uti velis coheredem tibi recipere in fundo Iuliano meo, quem amplius te recipere iussi, Clodium verum nepotem meum, cognatum tuum”. Quaero, an pars fundi ex causa fideicommissi nepoti deberetur. Respondit deberi.

32.94

Valens libro secundo fideicommissorum

Is, qui complures libertos relinquebat, tribus ex his fundum legaverat et petierat, ut curarent, ne de nomine suo exiret. Quaerebatur, ex tribus qui primus moriebatur utrum utrique vel alteri ex his, qui sibi in legato coniuncti essent, relinquere partem suam deberet, an possit vel alii colliberto suo eam relinquere. Placuit, etsi voluntatis quaestio esset, satis illum facturum etsi alii reliquisset. Quod si nulli dedisset, occupantis an omnium collibertorum et num eorum tantum, quibus pariter legatum esset, petitio fideicommissi esset, dubitabatur. Et Iulianus recte omnibus debere putavit.

32.95

Maecianus libro secundo fideicommissorum

“Quisquis mihi heres erit, damnas esto dare fideique eius committo, uti det, quantas summas dictavero dedero”. Aristo res quoque corporales contineri ait, ut praedia mancipia vestem argentum, quia et hoc verbum “quantas” non ad numeratam dumtaxat pecuniam referri ex dotis relegatione et stipulationibus emptae hereditatis apparet et “summae” appellatio similiter accipi deberet, ut in his argumentis quae relata essent ostenditur. Voluntatem praeterea defuncti, quae maxime in fideicommissis valeret, ei sententiae suffragari: neque enim post eam praefationem adiecturum testatorem fuisse res corporales, si dumtaxat pecuniam numeratam praestari voluisset.

32.96

Gaius libro secundo fideicommissorum

Si Titius ex parte heres rogatus sit Maevio hereditatem restituere et rursus Titio coheres eius rogatus sit partem suam aut partis partem restituere, an hanc quoque partem, quam a coherede ex fideicommisso recipit, Titius restituere Maevio debeat, divus Antoninus consultus rescripsit non debere restituere, quia hereditatis appellatione neque legata neque fideicommissa continentur.