Digesta vel Pandectae – Liber XXXII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

16. Si servo alieno militia relinquatur, an domino quaeratur legatum, quaeritur. Et aut scit servum esse, et dico aestimationem deberi: aut ignoravit, et denegari fideicommissi persecutio debet, quia, si scisset servum, non reliquisset.

17. Ex his apparet, cum per fideicommissum aliquid relinquitur, ipsum praestandum quod relictum est: cum vero ipsum praestari non potest, aestimationem esse praestandam.

18. Si quis decem alicui per fideicommissum reliquerit et, si perdidisset id quod testamento relictum est, rursus ei reliquerit, quaerebatur, an sequens fideicommissum valeat vel an exigere heres debeat cautionem salva fore decem, ne cogatur ad praestationem, et an, si saepius perdidisset, saepius ei sarciretur fideicommissum. Divus Pius rescripsit neque cautionem exigendam et non amplius quam semel, postquam perdidisset, praestandum: non enim onerandus est heres, ut in infinitum, quotiens perdiderit, restituere ei tantundem debeat, sed ut per fideicommissum posterius duplicata eius legata videantur nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid postea is consumpserit exsoluto et posteriore fideicommisso.

19. Item si quis certam quantitatem cui reliquerit et addiderit facilius hanc summam posse compensari, cum debitor sit fideicommissarius ex causa hereditatis Gaii Seii, nec velit ille hereditatem adire Gaii Seii, sed petat fideicommissum: imperator noster contra voluntatem eum testantis petere fideicommissum rescripsit, cum in fideicommissis praecipue spectanda servandaque sit testatoris voluntas.

20. Plerumque evenit multorum interesse id quod relinquitur, verum testatorem uni voluisse honorem habitum, et est haec sententia Marcelli verissima.

21. Sic evenit, ut interdum si pluribus testator honorem habere voluit et de pluribus sensit, quamvis unum legatum sit, tamen ad persecutionem eius plures admittantur. Ut puta si decem fuerunt eiusdem rei stipulandi et heres vel fideicommissarius rogatus est, ut eis solveret: hic enim si omnium interest et de omnibus sensit testator, fideicommissum relictum omnes petere potuerunt. Sed utrum in partem agent an in solidum, videamus: et credo, prout cuiusque interest, consequentur: unus igitur qui occupat agendo totum consequitur ita, ut caveat defensu iri adversus ceteros fideicommissarios eum qui solvit, sive socii sunt sive non.

22. Interdum alterius nomen scribitur in testamento, alteri vero fideicommissi petitio vel legati competit, ut puta si fidei heredis committatur, ut ipse publicum pro Titio praestet, fideicommissum hoc vel legatum non publicanus petit, licet ei sit adscriptum, sed ipse petere poterit, pro quo legatum relictum est. Multum autem interesse arbitror, cui voluit prospectum cuiusque contemplatione testator fecerit. Plerumque autem intellegendum est privati causa hoc fecisse, licet emolumentum publicano quaeratur.

23. Si in opere civitatis faciendo aliquid relictum sit, unumquemque heredem in solidum teneri divus Marcus et Lucius Verus Proculae rescripserunt: tempus tamen coheredi praestituerunt, intra quod mittat ad opus faciendum, post quod solam proculam voluerunt facere imputaturam coheredi sumptum pro parte eius.

24. Ergo et in statua et in servitute ceterisque, quae divisionem non recipiunt, idem divus Marcus rescripsit.

25. Si quis opus facere iussus paratus sit pecuniam dare rei publicae, ut ipsa faciat, cum testator per ipsum id fieri voluerit, non audietur: et ita divus Marcus rescripsit.

32.12

Valens libro primo fideicommissorum

“Stichus liber esto: et ut eum heres artificium doceat, unde se tueri possit, peto”. Pegasus inutile fideicommissum esse ait, quia genus artificii adiectum non esset: sed praetor aut arbiter ex voluntate defuncti et aetate et condicione et natura ingenioque eius, cui relictum erit, statuet, quod potissimum artificium heres docere eum sumptibus suis debeat.

32.13

Maecianus libro secundo fideicommissorum

Si sic locutus erit testator: “heres meus illi fundum dato: Seio hoc amplius decem”, non erit dubitandum, quin Seius et fundi partem et decem ex testamento percipere debeat.

32.14

Gaius libro primo fideicommissorum

pr. Non dubium est, quin, si uxori legatum sit “si non nupserit” idque alii restituere rogata sit, cogenda est, si nupserit, restituere.

1. Heres quoque, cui iurisiurandi condicio remittitur, legatum et fideicommissum debet.

2. Sed si cui legatum relictum est, ut alienam rem redimat vel praestet, si redimere non possit, quod dominus non vendat vel immodico pretio vendat, iustam aestimationem inferat.

32.15

Maecianus libro secundo fideicommissorum

Hae res testatoris legatae quae in profundo esse dicuntur, quandoque apparuerint, praestantur.

32.16

Pomponius libro primo fideicommissorum

Saepe legatum plenius restituetur fideicommissario quam esset relictum, veluti si alluvione ager auctus esset vel etiam insulae natae.

32.17

Maecianus libro secundo fideicommissorum

pr. Etiam ea quae futura sunt legari possunt, ut insula vel in mare vel in fluminibus enata:

1. Servitus quoque servo praedium habenti recte legatur.

32.18

Pomponius libro primo fideicommissorum

Si iure testamento facto fideicommissum tibi reliquero, deinde postea aliud fecero non iure, in quo fideicommissum relictum tibi vel aliud quam quod priore testamento vel omnino non sit relictum, videndum est, mens mea haec fuerit facientis postea testamentum, ut nolim ratum tibi sit priore testamento relictum, quia nuda voluntate fideicommissa infirmarentur. Sed vix id optinere potest, fortassis ideo, quod ita demum a priore testamento velim recedi, si posterius valiturum sit et nunc ex posteriore testamento fideicommissum ei non debetur, etiamsi idem heredes utroque testamento instituti ex priore exstiterunt.

32.19

Valens libro quinto fideicommissorum

Si tibi legatum est vel fideicommissum relictum, uti quid facias, etiamsi non interest heredis id fieri, negandam tibi actionem, si non caveas heredi futurum, quod defunctus voluit, nerva et Atilicinus recte putaverunt.

32.20

Ulpianus libro sexto fideicommissorum

Si res mihi per fideicommissum relicta eadem tibi legata vel per fideicommissum relicta sit non communicandi animo, sed utrique in solidum, ambigendum non est, si alteri sit soluta, alterum nullum quidem ius in ipsam rem habere, sed actionem de pretio integram eum habere.

32.21

Paulus libro quatro sententiarum

pr. Nutu etiam relinquitur fideicommissum, dummodo is nutu relinquat, qui et loqui potest, nisi superveniens morbus ei impedimento sit.

1. Fideicommissum relictum et apud eum, cui relictum est, ex causa lucrativa inventum extingui placuit, nisi defunctus aestimationem quoque eius praestari voluit.

2. Columnis aedium vel tignis per fideicommissum relictis ea tantummodo amplissimus ordo praestari voluit nulla aestimationis facta mentione, quae sine domus iniuria auferri possunt.

32.22

Hermogenianus libro quatro iuris epitomarum

pr. Si quis in principio testamenti adscripserit: “cui bis legavero, semel deberi volo”, postea eodem testamento vel codicillis sciens saepe eidem legaverit, suprema voluntas potior habetur: nemo enim eam sibi potest legem dicere, ut a priore ei recedere non liceat. Sed hoc ita locum habebit, si specialiter dixerit prioris voluntatis sibi paenituisse et voluisse, ut legatarius plura legata accipiat.

1. Miles in eum ex militari delicto capitali dicta sententia, permittente eo in ipsa sententia qui damnavit, sicut testamenti faciendi ita fideicommissi relinquendi potestatem consequitur.

2. Mortis damnum per fideicommissum servi relicti, antequam mora fiat, fideicommissarius solus patitur, licet alienus relinquatur.

32.23

Paulus libro quinto sententiarum

Ex imperfecto testamento legata vel fideicommissa imperatorem vindicare inverecundum est: decet enim tantae maiestati eas servare leges, quibus ipse solutus esse videtur.

32.24

Neratius libro secundo responsorum

Creditori ita potest legari, ne indebitum ab eo repeteretur.

32.25

Paulus libro primo ad Neratium

pr. “Ille aut ille heres Seio centum dato”: potest Seius ab utro velit petere.

1. Cum in verbis nulla ambiguitas est, non debet admitti voluntatis quaestio.

32.26

Paulus libro secundo ad Neratium

Is qui fideicommissum debet post moram non tantum fructus, sed etiam omne damnum, quo adfectus est fideicommissarius, praestare cogitur.

32.27

Paulus libro secundo decretorum

pr. Paula Callinico ex parte herede instituto filiae eiusdem iuventianae, cum in familia nupsisset, decem testamento legavit: deinde post tempus codicillis factis centum eidem Callinico reliquerat non adiecto “hoc amplius”. Pronuntiavit utramque summam deberi, maxime cum in codicillis filiae Callinici nihil legatum fuisset.

1. Pompeius Hermippus filium Hermippum ex dodrante, filiam Titianam ex quadrante heredes instituerat et praedia certa singulis praelegaverat: praeterea, si sine liberis hermippus moreretur, aliam possessionem filiae dari iusserat: post testamentum factis codicillis filiae certa praedia dederat eamque his contentam esse voluit pro omni hereditate et his, quae in testamento reliquerat: Hermippi bona ad fiscum pervenerant: Titiana soror fideicommissum petebat. Quaerebatur, utrum pro hereditate tantum an et pro his, quae post mortem frater rogatus erat restituere, pater eam voluisset accipere ea quae codicillis reliquerat. Mihi ab omni voluntate recessum videbatur. Placuit humanius interpretari ea sola, quae vivente fratre acceptura erat, adempta videri, non etiam quae post mortem eius reliquerat, si sine liberis decederet, et ita pronuntiavit.

2. Iulianus Severus decedens institutis quibusdam heredibus alumno suo quinquaginta legaverat eaque a Iulio Mauro colono suo ex pensionibus fundi debitis ab eo praestari voluerat eidemque Mauro quaedam legaverat: cum de hereditate fiscus quaestionem movisset, iussu procuratoris Maurus pecuniam fisco solverat: postea heres scriptus optinuerat fiscum: alumno autem mortuo heres eius fideicommissum ab herede Mauri petebat. Placuit imperatori non videri eius fidei commissum, sed demonstratum, unde accipere posset: et ideo heres Severi haec praestare debet.

32.28

Paulus libro singulari ad senatus consultum Tertullianum

Si fidei meae committatur, ut, quod mihi relictum fuerit supra quod capere possum, alii restituam, posse me id capere constat.

32.29

Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum

pr. Qui concubinam habebat, ei vestem prioris concubinae utendam dederat, deinde ita legavit: “Vestem, quae eius causa empta parata esset”. Cascellius Trebatius negant ei deberi prioris concubinae causa parata, quia alia condicio esset in uxore. Labeo id non probat, quia in eiusmodi legato non ius uxorium sequendum, sed verborum interpretatio esset facienda idemque vel in filia vel in qualibet alia persona iuris esset. Labeonis sententia vera est.

1. Cum ita legatum esset, ut Titia uxor mea tantandem partem habeat quantulam unus heres, si non aequales partes essent heredum, Quintus Mucius et Gallus putabant maximam partem legatam esse, quia in maiore minor quoque inesset, Servius Ofilius minimam, quia cum heres dare damnatus esset, in potestate eius esset, quam partem daret. Labeo hoc probat idque verum est.

2. Cum ita legatum esset: “Quanta pecunia ex hereditate Titii ad me pervenit, tantam pecuniam heres meus Seiae dato”, id legatum putat Labeo, quod acceptum in tabulis suis ex ea hereditate testator rettulisset: ceterum negat cavendum heredi a legatario, si quid forte postea eius hereditatis nomine heres damnatus esset. Ego contra puto, quia non potest videri pervenisse ad heredem, quod eius hereditatis nomine praestaturus esset: idem Alfenus Varus Servio placuisse scribit, quod et verum est.

3. Si heres tibi servo generaliter legato Stichum tradiderit isque a te evictus fuisset, posse te ex testamento agere Labeo scribit, quia non videtur heres dedisse, quod ita dederat, ut habere non possis: et hoc verum puto. Sed hoc amplius ait debere te, priusquam iudicium accipiatur, denuntiare heredi: nam si aliter feceris, agenti ex testamento opponetur tibi doli mali exceptio.

4. “Si Stichus et dama servi mei in potestate mea erunt cum moriar, tum Stichus et dama liberi sunto et fundum illum sibi habento”. Si alterum ex his post testamentum factum dominus alienasset vel manumisisset, neutrum liberum futurum Labeo putat: sed Tubero eum, qui remansisset in potestate, liberum futurum et legatum habiturum putat. Tuberonis sententiam voluntati defuncti magis puto convenire.

32.30

Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum

pr. Qui quattuor pocula oleaginea habebat, ita legavit: pocula oleaginea paria duo. Respondi unum par legatum esse, quia non ita esset: bina paria neque ita: poculorum paria duo: idem et Trebatius.

1. Qui hortos publicos a re publica conductos habebat, eorum hortorum fructus usque ad lustrum, quo conducti essent, Aufidio legaverat et heredem eam conductionem eorum hortorum ei dare damnaverat sinereque uti eum et frui. Respondi heredem teneri sinere frui: hoc amplius heredem mercedem quoque hortorum rei publicae praestaturum.

2. Cum testamento scriptum esset: “Sticho servo meo heres quinque dato et, si Stichus heredi meo biennium servierit, liber esto”, post biennium legatum deberi existimo, quia in id tempus et libertas et legatum referri deberet: quod et Trebatius respondit.

3. Si fundum mihi vendere certo pretio damnatus es, nullum fructum eius rei ea venditione excipere tibi liberum erit, quia id pretium ad totam causam fundi pertinet.

4. Qui fundum mandatu meo in societate mihi et sibi emerat, deinde eum finibus diviserat et priusquam mihi traderet, ita eum tibi legaverat “fundum meum illi do”. Negavi amplius partem deberi, quia verisimile non esset ita testatum esse patrem familias, ut mandati heres eius damnaretur.

5. “Uxori meae, dum cum filio meo Capuae erit, heres meus ducenta dato”: filius a matre migravit. Si ambo Capuae habitassent, legatum matri debitu iri putavi, quamvis una non habitassent: sin autem in aliud municipium transissent, unius anni tantummodo debitu iri, quo una habitassent quantolibet tempore: Trebatius ait. Videamus, an his verbis “dum cum filio Capuae erit” non condicio significetur, sed ea scriptura pro supervacuo debet haberi: quod non probo. Sin autem per mulierem mora non est, quo minus cum filio habitet, legata ei deberi.

6. Si aedes alienas ut dares damnatus sis neque eas ulla condicione emere possis, aestimare iudicem oportere Ateius scribit, quanti aedes sint, ut pretio soluto heres liberetur. Idemque iuris est et si potuisses emere, non emeres.

32.31

Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomarum

Si cui aedes legatae sint, is omne habebit id aedificium, quod solum earum aedium erit. Paulus: hoc tunc demum falsum est, cum dominus aedium binarum aliquid conclave, quod supra concamarationem alterarum aedium esset, in usum alterarum convertit atque ita his usus fuerit: namque eo modo alteris aedibus id accedet, alteris decedet.

32.32

Scaevola libro 14 digestorum

Sextiam filiam ex quadrante, ex reliquis Seium et Marcium sororis filios scripsit heredes: Sextiam substituit Marcio et Marcium Sextiae, dedit autem per praeceptionem Marcio certas species: Marcius partem hereditatis, ex qua scriptus erat, omisit et eo intestato defuncto bona eius ad fratrem legitimum Seium devoluta sunt. Quaesitum est, an Sextia ex substitutione etiam haec, quae praelegata Marcio erant, iure substitutionis a legitimo herede defuncti sibi vindicare possit. Respondit secundum ea quae proponerentur Sextiam in legatis, quae Marcio data sunt, substitutam non esse.

32.33

Scaevola libro 15 digestorum

pr. Uxori suae inter cetera ita legavit: “Et domus eam partem, in qua morari consuevimus”. Quaesitum est, cum tam testamenti faciundi tempore quam mortis totam domum in usu habuerit nec quicquam ex ea locatum, an ea tantummodo videtur legasse cubicula, in quibus dormire consueverat. Respondit eam omnem partem, in qua morari cum familia sua consuevisset.

1. Uxori suae inter cetera ita legavit: “Uxori meae quidquid vivus dedi donavi usibusve eius comparavi, concedi volo”: quaero, an quod post testamentum factum ei donatum est, id quoque concessum videatur. Respondit verba quae proponerentur nihil pro futuro tempore significare.

2. Cum Seius pro uxore centum aureos creditori solverit et ornamentum pignori positum luerit, postea autem testamento facto uxori suae legavit, quidquid ad eum inve stipulatum eius concessit et hoc amplius vicenos aureos annuos: quaesitum est, an hos centum aureos heredes viri ab uxore vel ab heredibus eius repetant. Respondit, si donationis causa creditori solvisset, teneri heredes ex causa fideicommissi, si repetant, atque etiam petentes exceptione summoveri: quod praesumptum esse debet, nisi contrarium ab herede approbetur.

32.34

Scaevola libro 16 digestorum

pr. Nomen debitoris in haec verba legavit: “Titio hoc amplius dari volo decem aureos, quos mihi heredes Gaii Seii debent, adversus quos ei actionem mandari volo eique eorundem pignora tradi”. Quaero, utrum heredes tantum decem dare debeant an in omne debitum, hoc est in usuras debeant mandare. Respondit videri universam eius nominis obligationem legatam. Item quaero, cum ignorante matre familias actores in provincia adiectis sorti usuris decem stipulati sint, an ex causa fideicommissi supra scripti etiam incrementum huius debiti ad Titium pertineat. Respondit pertinere.

1. Filio ex parte heredi scripto praeceptionem dedit inter cetera his verbis: “Titio filio meo nomina ex calendario, quae elegerit filius meus sibi, viginti dare damnas sunto sine dolo malo”: eidem filio vivus omnium rerum suarum administrationem permisit: qui post testamentum factum ante mortem patris annis decem, quibus procurabat patri, contra veterem consuetudinem patris, qua calendarium exercebatur, novos debitores amplarum pecuniarum fecit et in priores, quos pater exiguarum fortunarum habebat, maius creditum contulit ad hoc, ut viginti nominibus prope omnis substantia kalendarii esset. Quaesitum est, an huic filio eorum nominum, quae ipse fecit, praeceptio permittenda est. Respondit ex his electionem habere, quae testamenti tempore testator in kalendario habuit.

2. Uni ex heredibus per praeceptionem reliquit ea, quae ex patrimonio viri sui Arethonis ei supererant, eiusque fidei commisit haec eadem restituere pronepoti, cum erit annis sedecim, in quibus haec verba adiecit: “Item rogo, uti reliquum aes alienum, quod ex bonis Arethonis debetur, omnibus creditoribus ex reditibus eorum bonorum solvas reddas satisque facias”. Quaesitum est, an, si probaverit heres non sufficere reditum bonorum ad totius debiti exsolutionem, nihilo minus tamen ipse debet adgnoscere onus aeris alieni. Respondit manifeste proponi ex reditibus bonorum eorum iussum aes alienum exsolvere, non de proprio.

3. Pater filio et filia heredibus institutis cum singulis certa praedia et kalendaria praelegasset, ita cavit: “A te autem, fili carissime, peto, quaecumque legavi, praestari volo, et si quid evenerit aeris alieni, si quod in tempus pro mutuo acceperam et debuero, a te solvi volo, ut quod sorori tuae reliqui, integrum ad eam pertineat”. Quaesitum est, an quod ex quacumque causa debuit pater, a filio sit praestandum. Respondit posse filiam ex fideicommisso consequi ut levaretur, quo magis integrum, quod testator dedisset, ad eam pervenisset.

32.35

Scaevola libro 17 digestorum

pr. Patronus liberto statim tribum emi petierat: libertus diu moram ab herede patroni passus est et decedens heredem reliquit clarissimum virum: quaesitum est, an tribus aestimatio heredi eius debeatur. Respondit deberi. Idem quaesiit, an et commoda et principales liberalitates, quas libertus ex eadem tribu usque in diem mortis suae consecuturus fuisset, si ei ea tribus secundum voluntatem patroni sui tunc comparata esset, an vero usurae aestimationis heredi eius debeantur. Respondi, quidquid ipse consecuturus esset, id ad heredem suum transmittere.

1. Sempronio ita legavit: “Sempronius sumito praedia mea omnia, quae sunt usque ad praedium, quod vocatur gaas, finibus Galatiae, sub cura vilici primi, ita ut haec omnia instructa sunt”. Quaesitum est, cum in eodem confinio praediorum unum sit praedium non Galatiae, sed Cappadociae finibus, sub cura tamen eiusdem vilici, an etiam id praedium cum ceteris ad Sempronium pertineat. Respondit et hoc deberi.

2. Libertis, quos nominaverat, ita legavit: “Fundum Trebatianum, qui est in regione Atellata, item fundum Satrianum, qui est in regione Niphana, cum taberna dari volo”. Quaesitum est, cum inter fundos, quos supra legavit, sit quidem fundus vocabulo Satrianus, in regione tamen Niphana non sit, an ex causa fideicommissi libertis debeatur. Respondit, si nullus esset Satrianus in regione Niphana et de eo sensisse testatorem certum sit, qui alibi esset, non idcirco minus deberi, quia in regione designanda lapsus esset.

3. Codicillis confirmatis ita cavit: “Tiburtibus municipibus meis amantissimisque scitis balineum Iulianum iunctum domui meae, ita ut publice sumptu heredum meorum et diligentia decem mensibus totius anni praebeatur gratis”. Quaesitum est, an et sumptus refectionibus necessarios heredes praestare debeant. Respondit secundum ea quae proponerentur videri testatorem super calefactionis et praebitionis onus de his quoque sensisse, qui ad cottidianam tutelam pertineant, quibus balineae aut instruuntur aut denique inter solitas cessationum vices parari purgarique, ut habiles ad lavandum fierent, sint solitae.

32.36

Apud Scaevolam libro 18 digestorum Claudius notat

Nec fideicommissa ab intestato data debentur ab eo, cuius de inofficioso testamento constitisset, quia crederetur quasi furiosus testamentum facere non potuisse, ideoque nec aliud quid pertinens ad suprema eius iudicia valet.

32.37

Scaevola libro 18 digestorum

pr. Cum quis decedens Seiae matri fundum, qui proprius matris erat, legaverat, ab ea petierat, ut eundem cum moreretur Flaviae Albinae coniugi suae restitueret. Post mortem testatoris mater apud magistratum professa est nihil se adversus voluntatem filii sui facturam paratamque se fundum Flaviae Albinae tradere, si sibi annua bina praestarentur redituum nomine: sed neque possessionem tradidit neque annua bina accepit. Quaesitum est, an iure fundum alii vendere possit. Respondit, si de legati iure fideique commissi quaereretur, secundum ea quae proponerentur nec valuisse, quod matri suum legabatur, neque onus fideicommissi processisse, si modo nihil praeterea mater cepisset.

1. Qui testamento heredem scripserat, Maevio ducenta legavit et fidei eius commisit, ut centum daret glauce, tyche elpidi autem quinquaginta: postea Maevius volente testatore litteras emisit ad eas secundum voluntatem testatoris restituturum: postea testator fecit codicillos, quibus et hoc praecepit, ut praeter hos codicillos si quid aliud prolatum esset, non valeat. Quaesitum est, an Maevius, qui ducenta accepit, quia mutavit voluntatem de ea epistula testator, a mulieribus conveniri ex causa fideicommissi possit. Respondit secundum ea quae proponuntur frustra Maevium conveniri, sive ducenta sive praedium pro his accepit.

2. Seiam et Maevium libertos suos aequis partibus heredes scripsit: Maevio substituit Sempronium pupillum suum: deinde codicillos per fideicommissum confirmavit, quibus ita cavit: “Lucius Titius Seiae heredi suae, quam pro parte dimidia institui, salutem. Maevium libertum meum, quem in testamento pro parte dimidia heredem institui, eam partem hereditatis veto accipere, cuius in locum partemve eius publium Sempronium dominum meum heredem esse volo”, et Maevio, ad quem hereditatis portionem noluit pervenire, cum hoc elogio fideicommissum reliquit: “Maevio liberto meo de me nihil merito dari volo lagynos vini vetusti centum quinquaginta”. Quaesitum est, cum voluntas testatoris haec fuerit, ut omnimodo perveniat portio hereditatis ad Sempronium pupillum, an fideicommissum ex verbis supra scriptis valere intellegatur et a quo Sempronius petere possit, cum ad certam personam codicillos scripserit. Respondit posse fideicommissum a Maevio peti.

3. Pater emancipato filio bona sua universa exceptis duobus servis non mortis causa donavit et stipulatus est a filio in haec verba: “Quae tibi mancipia quaeque praedia donationis causa tradidi cessi, per te non fieri dolove malo neque per eum ad quem ea res pertinebit, quo minus ea mancipia quaeque ex his adgnata erunt eaque praedia cum instrumento, cum ego volam vel cum morieris, quaequae eorum exstabunt neque dolo malo aut fraude factove tuo eiusque ad quem ea res pertinebit in rerum natura aut in potestate esse desissent, si vivam mihi aut cui ego volam reddantur restituantur, stipulatus est Lucius Titius pater, spopondit Lucius Titius filius”. Idem pater decedens epistulam fideicommissariam ad filium suum scripsit in haec verba: “Lucio Titio filio suo salutem. Certus de tua pietate fidei tuae committo, uti des praestes illi et illi certam pecuniam: et lucrionem servum meum liberum esse volo”. Quaesitum est, cum filius patris nec bonorum possessionem acceperit nec ei heres exstiterit, an ex epistula fideicommissa et libertatem praestare debeat. Respondit, etsi neque hereditatem adisset neque bonorum possessionem petisset et nihil ex hereditate possideret, tamen nihilo minus et ex stipulatu ab heredibus patris et fideicommisso ab his quorum interest quasi debitorem conveniri posse, maxime post constitutionem divi pii, quae hoc induxit.

4. Nuptura duobus filiis suis, quos ex priore marito habebat, mandavit, ut viginti, quae doti dabat, stipularentur in omnem casum, quo solvi posset matrimonium, ut etiam alterutri ex his tota dos solvatur: constante matrimonio uno ex filiis mortuo uxor per epistulam petit a superstite filio, uti quandoque partem dimidiam dumtaxat dotis exigeret et ea contentus erit, alteram autem partem apud maritum eius remanere concedat. Quaesitum est postea in matrimonio muliere defuncta, an maritus, si de tota dote conveniatur a filio, doli mali exceptione se tueri possit et an ultro ex causa fideicommissi actio ei competit, ut de parte obligationis accepto ei feratur. Respondit et exceptionem utilem fore et ultro ex fideicommisso peti posse. Idem quaerit, an de reliqua dimidia parte mandati actio utilis sit heredibus mulieris adversus filium eius. Respondit secundum ea quae proponerentur, maxime post litteras ad filium scriptas non fore utilem. Claudius: quoniam in his expressit, ut contentus esset partis dimidiae dotis. Quibus verbis satis fideicommissum filio relinqui placuit.

5. Codicillis ita scripsit: “Boulomai panta ta hupotetagmena kuria einai. Macimw tw kuriw mou dynaria muria pentakisxilia, hatina elabon parakatavykyn para tou veiou autou Iouliou Macimou, hina autw andrwventi apodwsw, ha ginontai sun tokw tris muria, apodovynai autw boulomai: houtw gar tw veiw autou wmosa” [id est: Quaecumque infra scripta sunt rata esse volo. Maximo domino meo denariorum quindecim milia, quae a patruo eius Iulio Maximo deposita sunt apud me, ut ei restituerem puberi facto, quae fiunt cum usuris denariorum triginta milia, restitui volo: nam ea re patruo eius iusiurandi dedi.]. Quaesitum est, an ad depositam pecuniam petendam sufficiant verba codicillorum, cum hanc solam nec aliam ullam probationem habeat. respondi: ex his quae proponerentur, scilicet cum iusiurandum dedisse super hoc testator adfirmavit, credenda est scriptura.

6. Titia honestissima femina cum negotiis suis opera Callimachi semper uteretur, qui ex testamento capere non poterat, testamento facto manu sua ita cavit: “Titia dievemyn kai boulomai dovynai kallimaxw misvou xarin dynaria muria” [id est: Ego Titia testamentum feci et volo dari Callimacho pro mercede denatiorum milia decem]: quaero, an haec pecunia ex causa mercedis ab heredibus Titiae exigi possit. Respondi non idcirco quod scriptum est exigi posse in fraudem legis relictum.

7. Ex his verbis testamenti: “Omnibus, quos quasve manumisi manumiserove sive his tabulis sive quibuscumque aliis, filios filiasve suos omnes concedi volo” quaesitum est, an his, quos vivus manumisisset, debeantur filii. Respondit his quoque, quos quasve ante testamentum factum manumisisset, filios filiasve ex causa fideicommissi praestari oportere.

32.38

Scaevola libro 19 digestorum

pr. Pater filium heredem praedia alienare seu pignori ponere prohibuerat, sed conservari liberis ex iustis nuptiis et ceteris cognatis fideicommiserat: filius praedia, quae pater obligata reliquerat, dimisso hereditario creditore nummis novi creditoris, a priore in sequentem creditorem pignoris hypothecaeve nomine transtulit: quaesitum est, an pignus recte contractum esset. Respondit secundum ea quae proponerentur recte contractum. Idem quaesiit, cum filius praedia hereditaria, ut dimitteret hereditarios creditores, distraxisset, an emptores, qui fideicommissum ignoraverunt, bene emerint. Respondi secundum ea quae proponerentur recte contractum, si non erat aliud in hereditate, unde debitum exsolvisset.

1. Duobus libertis Sticho et Erote heredibus institutis ita cavit: “Fundum Cornelianum de nomine meorum exire veto”: unus ex heredibus Stichus ancillam Arescusam testamento liberam esse iussit eique partem suam fundi legavit: quaero, an eros et ceteri colliberti Stichi ex causa fideicommissi eius fundi partem ab herede Stichi petere possint. Respondit non contineri.

2. Filiam suam heredem scripserat et ita caverat: “Veto autem aedificium de nomine meo exire, sed ad vernas meos, quos hoc testamento nominavi, pertinere volo”: quaesitum est, defuncta herede et legatariis vernis an ad unum libertum qui remansit totum fideicommissum pertineret. Respondit ad eum, qui ex vernis superesset, secundum ea quae proponerentur virilem partem pertinere.

3. Fundum a filio, quoad vixerit, vetuit venundari donari pignerari et haec verba adiecit: “Quod si adversus voluntatem meam facere voluerit, fundum Titianum ad fiscum pertinere: ita enim fiet, ut fundus Titianus de nomine vestro numquam exeat”. Quaesitum est, cum vivus filius eum fundum secundum voluntatem patris retinuerit, an defuncto eo non ad heredes scriptos a filio, sed ad eos, qui de familia sunt, pertineat. Respondit hoc ex voluntate defuncti colligi posse filium quoad viveret alienare vel pignerare non posse, testamenti autem factionem et in eo fundo in extraneos etiam heredes habiturum.

4. Iulius Agrippa primipilaris testamento suo cavit, ne ullo modo reliquias eius et praedium suburbanum aut domum maiorem heres eius pigneraret aut ullo modo alienaret: filia eius heres scripta heredem reliquit filiam suam neptem primipilaris, quae easdem res diu possedit et decedens extraneos instituit heredes. Quaesitum est, an ea praedia extraneus heres haberet an vero ad Iuliam Domnam, quae habuit patruum maiorem Iulium Agrippam, pertinerent. Respondi, cum hoc nudum praeceptum est, nihil proponi contra voluntatem defuncti factum, quo minus ad heredes pertinerent.

5. Quindecim libertis, quos nominaverat, praediolum cum taberna legaverat et adiecerat haec verba: “Sibique eos habere possidere volo ea lege et condicione, ne quis eorum partem suam vendere donareve aliudve quid facere alii velit: quod si adversus ea quid factum erit, tunc eas portiones praediumve cum taberna ad rem publicam tusculanorum pertinere volo”. Quidam ex his libertis vendiderunt partes suas duobus collibertis suis ex eodem corpore, emptores autem defuncti Gaium Seium extraneum heredem reliquerunt: quaesitum est, partes quae venierunt utrum ad Gaium Seium an ad superstites collibertos suos, qui partes suas non vendiderunt, pertinerent. Respondit secundum ea quae proponerentur ad Gaium Seium pertinere. Idem quaesiit, an partes venditae ad rem publicam Tusculanorum pertinerent. Respondi non pertinere. Claudius: quia non possidentis persona, qui nunc extraneus est, respicienda est, sed emptorum, qui secundum voluntatem defunctae ex illis fuerunt, quibus permiserat testatrix venundari, nec condicio exstitit dati fideicommissi Tusculanis.

6. Fidei commisit eius, cui duo milia legavit, in haec verba: “A te, Petroni, peto, uti ea duo milia solidorum reddas collegio cuiusdam templi”. Quaesitum est, cum id collegium postea dissolutum sit, utrum legatum ad Petronium pertineat an vero apud heredem remanere debeat. Respondit Petronium iure petere, utique si per eum non stetit parere defuncti voluntati.

7. Mater filios heredes scripserat et adiecit: “Praedia, quae ad eos ex bonis meis perventura sunt, nulla ex causa abalienent, sed conservent successioni suae deque ea re invicem sibi caverent”: ex his verbis quaesitum est, an praedia per fideicommissum relicta videantur. Respondit nihil de fideicommisso proponi.

8. Ex parte dimidia heredi instituto per praeceptionem fundum legavit et ab eo ita petit: “Peto, uti velis coheredem tibi recipere in fundo Iuliano meo, quem hoc amplius te praecipere iussi, Clodium verum nepotem meum, cognatum tuum”: quaesitum est, an pars fundi ex causa fideicommissi nepoti debeatur. Respondit deberi.