Traductor_Latino_Felice_Massaro
Asinus ad Senem Pastorem – – In principatu commutando civium nil praeter domini nomen mutant pauperes. Id esse verum, parva haec fabella indicat. Asellum in prato timidus pascebat senex. Is hostium clamore subito territus suadebat asino fugere, ne possent capi.At ille lentus ‘Quaeso, num binas mihi clitellas impositurum victorem putas?’ Senex negavit. ‘Ergo, quid refert mea cui serviam, clitellas dum...
Ovis Cervus et Lupus – – Fraudator homines cum advocat sponsum improbos, non rem expedire, sed malum ordiri expetit. Ovem rogabat cervus modium tritici, lupo sponsore. At illa, praemetuens dolum,‘Rapere atque abire semper adsuevit lupus; tu de conspectu fugere veloci impetu. Ubi vos requiram, cum dies advenerit?’
Ovis Canis et Lupus – – Solent mendaces luere poenas malefici – – – Calumniator ab ove cum peteret canis, quem commendasse panem se contenderet, lupus, citatus testis, non unum modo deberi dixit, verum adfirmavit decem. Ovis, damnata falso testimonio, quod non debebat, solvit. Post paucos dies bidens iacentem in fovea prospexit lupum. ‘Haec’ inquit ‘merces fraudis a superis datur’.
Mulier Parturiens – – Nemo libenter recolit qui laesit locum. – – – Instante partu mulier actis mensibus humi iacebat, flebilis gemitus ciens. Vir est hortatus, corpus lecto reciperet, onus naturae melius quo deponeret. ‘Minime’ inquit ‘illo posse confido loco malum finiri quo conceptum est initio’.
Asinus et Leo Venantes – – Virtutis expers, verbis iactans gloriam, ignotos fallit, notis est derisui. – – – Venari asello comite cum vellet leo, contexit illum frutice et admonuit simul ut insueta voce terreret feras, fugientes ipse exciperet. Hic auritulus clamorem subito totis tollit viribus, novoque turbat bestias miraculo: quae, dum paventes exitus notos petunt, leonis adfliguntur horrendo impetu....
Cervus ad Fontem – – Laudatis utiliora quae contempseris, saepe inveniri testis haec narratio est. Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit, et in liquore vidit effigiem suam. Ibi dum ramosa mirans laudat cornua crurumque nimiam tenuitatem vituperat, venantum subito vocibus conterritus, per campum fugere coepit, et cursu levi canes elusit. Silva tum excepit ferum; in qua retentis impeditus cornibus lacerari...
Vulpes ad Personam Tragicam – – Personam tragicam forte vulpes viderat; quam postquam huc illuc semel atque iterum verterat, ‘O quanta species’ inquit ‘cerebrum non habet!’ Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.
Lupus et Gruis – – Qui pretium meriti ab improbis desiderat, bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat, impune abire deinde quia iam non potest. – – – Os devoratum fauce cum haereret lupi, magno dolore victus coepit singulos inlicere pretio ut illud extraherent malum. Tandem persuasa est iureiurando gruis, gulae quae credens colli longitudinem periculosam fecit medicinam lupo. Pro quo...
Passer ad Leporem Consiliator – – Sibi non cavere et aliis consilium dare stultum esse paucis ostendamus versibus. – – – Oppressum ab aquila, fletus edentem graves, leporem obiurgabat passer ‘Ubi pernicitas nota’ inquit ‘illa est? Quid ita cessarunt pedes?’ Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit questuque vano clamitantem interficit. Lepus semianimus ‘Mortis en solacium: qui modo securus nostra inridebas...
Lupus et Vulpes Iudice Simio – – Quicumque turpi fraude semel innotuit,etiam si verum dicit, amittit fidem. Hoc adtestatur brevis Aesopi fabula. – – – Lupus arguebat vulpem furti crimine; negabat illa se esse culpae proximam. Tunc iudex inter illos sedit simius. Uterque causam cum perorassent suam, dixisse fertur simius sententiam: ‘Tu non videris perdidisse quos petis; te credo subripuisse...