Lupus et Vulpes Iudice Simio – – Quicumque turpi fraude semel innotuit,etiam si verum dicit, amittit fidem. Hoc adtestatur brevis Aesopi fabula. – – – Lupus arguebat vulpem furti crimine; negabat illa se esse culpae proximam. Tunc iudex inter illos sedit simius. Uterque causam cum perorassent suam, dixisse fertur simius sententiam: ‘Tu non videris perdidisse quos petis; te credo subripuisse quod pulchre negas’.

Clic per vedere traduzione  trit_Phaedrus_Fabulae_10_102
Powered by Inline Related Posts