trlat_Phaedrus_Fabulae_16_46

Ovis Cervus et Lupus – – Fraudator homines cum advocat sponsum improbos, non rem expedire, sed malum ordiri expetit. Ovem rogabat cervus modium tritici, lupo sponsore. At illa, praemetuens dolum,‘Rapere atque abire semper adsuevit lupus; tu de conspectu fugere veloci impetu. Ubi vos requiram, cum dies advenerit?’

Clic per vedere traduzione  trit_Phaedrus_Fabulae_16_74

Potrebbero interessarti anche...