trlat_Phaedrus_Fabulae_17_55

Ovis Canis et Lupus – – Solent mendaces luere poenas malefici – – – Calumniator ab ove cum peteret canis, quem commendasse panem se contenderet, lupus, citatus testis, non unum modo deberi dixit, verum adfirmavit decem. Ovis, damnata falso testimonio, quod non debebat, solvit. Post paucos dies bidens iacentem in fovea prospexit lupum. ‘Haec’ inquit ‘merces fraudis a superis datur’.

Clic per vedere traduzione  trit_Phaedrus_Fabulae_17_93

Potrebbero interessarti anche...