Augustinus – De Rethorica

16. Tertium est asystati genus, quod Graeci κατ᾽ἑτερομενίαν appellant, id est, cum reo nulla defensio est, et aut color in facto non invenitur aut parum probabilis color invenitur: unde etiam Democrates praeceptor meus solitus erat dicere eas etiam controversias, in quibus color diu quaeritur, statum non habere. Verum ille constantius: nos, si adferatur aliquid ad defensionem vel mediocriter probabile, admittimus. Sed si evidenter confossa causa est, ut oportet, secundum heteromerian explodemus. Nonnunquam incidunt quaedam quaestiones, maxime in veritate, quae summam accusatori, nullam reo largiantur facultatem; verum eas non controversias, sed communes locos dicimus: quippe est in his non probatio criminis, sed ut in expressum atque evidens facinus expressio. Quartus est modus asystati vel caliginosissimus, adeo ut nonnumquam etiam doctis hominibus soleat obrepere: habet enim nonnullam speciem probabilis consistentisque materiae. Ea est huius modi, in qua iudex ferendae sententiae rationem explorare non potest. Hoc Graeci ἄπορον vocant, sed subiciamus exemplum: ” Petebat ab alio usuram quasi pecuniae creditae; ille accepisse se pecuniam confitebatur, sed depositam et idcirco velle se restituere sortem sine usura. Pendente interea sudicio lex de novis tabulis lata est: repetit file quasi depositam, ille retinet quasi creditam “. Non enim video quid sit hic, quod in sententia ferenda iudex segui possit, cum petitor idem interdum credidisse, interdum deposuisse se dicat, et ille alter interdum depositam accepisse, interdum creditam, et neuter sua priore, sed uterque alter alterius praeterita sententia utatur.

De figuris controversiarum

17. Pertinere etiam nonnihil ad rem videtur scire figuras controversiarum, quibus invicem differant, quo magís in evidenti sit, quem ad modum quamque tractemus. Sunt igitur schemata, idest figurae controversiarum, quattuor: ἔνδοξος, quod nos opinionis bonae possumus dicere, ἀμφίδοξος, quod nos opinionis confusae ex utroque, bono ac malo, possumus dicere, παράδοξος, quod nos opinionis malae possumus dicere, tametsi quidam parum diligenter Graece loquentes paradoxon pro his, quae sunt bonae opinionis, accipiunt; unde vulgo etiam Olympionicas et ceteros victores Graecorum et sacrorum certaminum παράδοξος vocant, magis consuetudine quam ratione ducti: nam, ut opinor, παράδοξον est, quod est παρὰ τὴν δόξαν, contra opinionem bonam. Denique licet alias vulgarem illam significationem huius nominis probare malimus, tamen hoc loco, ut multa nova tam a technicis quam a philosophis cognominantur, accipere debemus non pro solito usu consuetudinis quam pro condicione praecepti. Quarta est species controversiae, quae Graece ἄδοξος dicitur, quam nos non, ut vulgo, malae opinionis, sed nullius opinionis, id est humilem et sordidam possumus dicere. Sed evidenter haec propositis exemplis monstrabuntur.

18. Ἔνδοξος controversia huius modi est, in qua tam persona quam rea est honesta, velut: ” Scipio victis Poenis petit praemium, ut spectet ludos laurea coronatus “. Et persona honesta est Scipionis, et quod petitur non inprobum. Ἀμφίδοξος est, in qua vel honestatem personae turpitudo rei maculat, velut si idem Scipio petat praemii nomine mortem Tiberii Aselli: nam petitoris honesta persona est, quod petitur inhonestum; vel contra, si abdicatus fortiter fecerit et petat praemii nomine redire in domum patris: persona quae petit inhonesta, abdicati, rea quam petit honesta, ut in domum patris redeat. Παράδοξον est controversiae genus, ut supra definiebam, in quo utraque inhonesta sunt, tam rea quam persona, velut: ” inpudicitiae reus fortiter fecit: petit praemii nomine accusatoria sui mortem “. Nam et persona petentis inhonesta est, si quidem fuit reus inpudicitiae, tametsi aliquid turpitudini derogaverit quod fortiter fecit, et res quam petit improba. Ἄδοξον est controversiae genus sine opinione utraque, humile et sordidum: ” Pauper vestimenta vendebat: extitit alius pauper, qui vindicaret ea et furto ablata esse sibi diceret. Ille venditor ait se ab adultero deprehenso illa vestimenta detraxisse: invicem accusant, ille adulterii, hic furti “. Hic enim et personae humiles pauperum et res, quam fecisse videntur quaestione, abiecta, vestimentorum vindicatio et agnitio. Et quamquam intervenit crimen adulterii non abiectum, tamen, quia plura sunt ἐν τῇ περιστάσει humilia et sordida, totius controversiae speciem sibi vindicant. Dinoscere autem has controversiarum figuras cum ad multa alia convenit, tum vel in primis ad id, ut modum praefandi, id est principia edendi, congruentem qualitati materiae invenire possimus. Non enim eadem species debet esse principii in themate endoxo et amphidoxo et paradoxo et adoxo, sed sua cuique forma tribuenda.

19. Iam primum in endoxo genere materiae Hermagoras negat esse praefandum. Nam si benivolentiae, inquit, conciliandae gratia praefari solemus, in bonae opinionis themate, quale est illud Scipionis, benigni sunt ii, apud quos sumus locuturi, nihil autem attinet parare quod paratum est. Sed mihi longe aliter videtur, et pace tanti viri dixerim; neque enim est semper spectanda auctoritas, utique cum ratione vincatur. Censeo igitur nihil prohibere in endoxo genere materiae quo minus praefemur; nihil enim, opinor, mali benignos iudices benigniores facere praefando, ut, cum offensos. adversariis videmus, offensionem illam dicendo augere conemur. Denique auloedos et citharoedos et ceteros huius modi artifices, quamquam non polliceantur orationem, videmus tamen praeloqui. Quia ante actionem et omnino curta et sine capite oratio est, quae sine principio ab ipsis rebus orditur, utemur etiam principiis in bonae opinionis controversiis, sed brevioribus et erectioribus paulo et confidentibus et plenis dignitatis, sine iactantia dumtaxat, ne res pariat invidiam, ut est illud apud M. Tullium contra contionem Metelli, in qua exultare videtur contra tribunum pl.: ubi vis vel in ipsa consistere? sic enim, ut opinor, insequar fugientem, quoniam congredi non licet cum resistente. Quod numquam profecto tam magnifice dicere in exordio statim orsus fuisset, nisi et ipsius actoris esset honesta persona et res, de qua locuturus erat, non improba.

Itemque alio loco, cum de coniuratorum animadversione loqueretur: Video, p.c., in me omnium vestrum ora atque oculos esse conversos, deinceps quae omnia huius modi sunti ut actor et splendore suo et rebus his, de quibus locuturus est, quasi honestissimis videtur merito confidere. Pleraque huius modi exordia apud C. Gracchum (quanto nobilior is fuit!) nobilioris sunt spiritus: quae dicentem profecto M. Erucium aut aliquem ex Cannensi caterva nemo ferret.

20. In amphidoxo genere materiae moderatione quadam utendum erit, cum principia ducemus, ut et turpitudinem, quae subest, et dignitatem, quae est in re aut persona, diluendo minuamus vel inlustrando augeamus: ita varie utrumque miscelimus, ut alterius partis turpitudinem alterius honestas tegat, neque tamen cum tanta iactatione, quanta in illo superiore genere materiae, sed quasi cum quadam confidenti verecundia. Si in re turpitudo erit, quantum fieri poterit, avocabimus iudicem ad personae dignitatem; si in persona, ad rei dignitatem quasi de periculoso in tutiorem locum refugiemus, sed summatim leviterque cedentes, despicere ut potius suspicionem metus quam timere videamur. Laborabimus autem in eo, ut confusa utraque dignitate rei et personae plus fiduciae in honestate quam metus in turpitudine habere videamur. Sed ut limpidius hoc genus principandi deprehendatur, dabo exemplum, quod habuit M. Tullius, cum pro M. Scauro loqueretur: erat enim controversia amphidoxos, quippe qui niteretur dignitate personae M. Scauri, premeretur turpitudine criminis de pecuniis repetundis. Utrumque in principio statim ita confudit orator, ut et turpitudinem criminis dignitate personae contegeret, neque tamen largiter nimium neque exultanter, sed ita, ut exprimat nonnullam etiam metus suspicionem: Maxime fuit optandum M. Scauro, iudices, ut nullo suscepto cuiusquam odio sine offensione ac molestia, et cetera.

21. In paradoxo, id est in malae opinionis themate, ubi et personae et rei dignitas pariter laborabit, longioribus principiis utendum erit et purgandis suspicionibus opera tribuenda et demisse loquendum cum sententiis tum verbis etiam propius blanditiam sitis et querimoniam quasi falsi inlati criminis et falsae infamiae conpositae adversus nos per invidiam, etiam summissiore toto corpore: conformati ad verecundiam, summisso vultu, oculis terram intuentibus, neque illam acriter, sed, si possumus, etiam rumore simulato.

In adoxo, it est in humili genere materiae, proxima sermoni debent esse principia, neque sententiis alte petitis neque verbis ultra modum ornatis nec struttura graviore, sed quasi resoluta et simplici. Vis autem omnium sententiarum, quam his principiis adhibemus, ea esse debebit, ut rem a proprietate revocet ad communitatem, et dicat omnium interesse illam rem vindicari, propterea quod quanto quaeque minora sunt, tanto crebrius et magis inter multos cadere possint; nec tam oportere spectari magnitudinem rerum et personarum quam rationem aequi et iniqui, veri atque falsi: eandem enim esse horum in minimis vim quam in maximis. Talia principia sunt pleraque apud Demosthenen in iis libris, qui inscribuntur idiotici, et magis apud Lysian et apud quosdam ex nostris veteribus. Certe M. Tullius, cum pro Archia diceret, non aliter exorsus est.