Augustinus – De Rethorica

De officio oratoris

1. Oratoris officium est, proposita quaestione civili, dumtaxat primum ipsam intellegere, generalis sit an specialis, simplex an coniuncta ex pluribus, absoluta an conparativa; deinde cum intellexerit, invenire in eam congruentes partitioni locos et his morales seu naturales adcommodare sententias; exinde iudicare de inventis, repudiare quae parum commode occurrerint, tum iis, quae iudicio examinarit, dare ordinem certum. Etenim, quamvis multa et pertinentia inventa sint, tamen, nisi pro qualitate et magnitudine sua certis et quasi legitimis sedibus conlocentur, aut oberunt aut non magno opere proficient. Subinde ordinationi rhetor explicationem rerum commodare debebit, quae duabus partibus constat, structurae qualitate et quantitate verborum. Haec omnia memoria suscipiet, quam et plerique Graecorum et magister M. Tullius in primis oratori adfirmant necessariam, hoc, ut opinor, modo: Venio nunc ad thensaurum rerum omnium, memoriam, quae nisi custos inventis ordinatisque rebus adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima sint in oratore, peritura. Memoriam pronuntiatio sequetur, res, ut Demostheni videtur, inter oratoria officia vel prima vel sola, quae consistit duobus, motu corporis et sono vocis. Haec quantum summatim tetigisse satis est, quae sunt oratoris officia. Reliquum est videre qui sit finis.

De fine

2. Finis est, ut opinor, in omnibus rebus, ad quem cuncta referuntur, cuius causa fiunt reliqua omnia; a Graecis τέλος dicitur; quod etiam in philosophorum paene omnibus disputationibus quaeritur, quis sit finis bene vivendi, virtus an voluptas, et cetera. Finem igitur proprium oratoris officii alius alium probaverunt; quibusdam enim visum est summam oratoris officii in bene dicendo esse, quibusdam in recte dicendo, quibusdam in vere dicendo, quibusdam in persuadendo consistere. Quin etiam illi, qui bene aut vere dicere finem officii oratoris putaverunt, non abnuunt tamen horum ipsorum finem esse persuadere, ut sit finis oratoris officii bene dicere, finis bene dicendi persuadere. Ergo quasi consensu omnium finis est oratoris officii persuadere. Hoc quia in calumniam videbatur posse recidere (non enim semper persuadet orator, nec, si aliquando persuadere non possit, facultatem et nomen oratoris amittit), addidit Hermagoras, quo calumniam effugeret, et ita scriptum reliquit, finem esse oratoris officii persuadere, quatenus condicio rerum personarumque patitur.

3. Alia subinde ex eodem verbo persuadendi calumnia nascitur, inventa sane a Platone, tractata multum in Gorgia, sed posthac multo inpudentius a quibusdam technicis, obtrectatoribus Hermagorae, frequentata. Negant quippe proprium finem esse oratoris officii persuadere, sed communem paene cum universis; nam et mathematicos de iis, quae in notitiam ipsorum ceciderint, persuadere, et medicos de iis, quae in arte ipsorum contineantur, persuadere, opifices etiam et tabernarios fabros et si qui huius modi sunt posse de eo, quod agant, cuivis probabiliter persuadere, quasi rationem faciant: ergo non esse integrum finem, qui solam communitatem habeat, careat proprietate, esse actum persuadendi communem cum multis et idcirco persuadere non esse proprium finem oratoris officii. Huic quoque calumniae Hermagoras percommode obstitit: dicit enim esse oratoris officium persuadere, quatenus rerum et personarum condicio patitur, dumtaxat in civilibus quaestionibus. Nam medicorum et philosophorum et ceterae huius modi quaestiones extra regulam civilem, quam πολιτικήν Graeci vocant, conlocantur.