Augustinus – De Rethorica

De civilibus quaestionibus

4. Sunt autem civiles quaestiones, quarum perspectio in communem animi conceptionem potest cadere, quod Graeci κοινὴν ἔννοιαν vocant. Verum ut facilius intellegatur, quae sit haec ipsa conditio, quam demonstratam esse volumus, omnia quaecumque huius modi sunt, ut ea nescire pudori sit, et quae vel ignorantes, quasi sciamus tamen, cum simulatione prae nobis ferimus, quotienscumque in dubitationem vocantur, efficiunt civilem quaestionem. Quod dico, huius modi est. Si de pondere alicuius rei quaeratur, si non videaris scire quot librarum sit, non est erubescendum; si de longitudine non videaris scire quot pedum sit, non est erubescendum; si de ceteris huius modi rebus, quas persequi longum est; et ideo quotienscumque in dubitationem venerunt, licet faciant quaestionem, tamen civilem facere non possunt. At ubi quaeritur, sitne aliquid iustum an iniustum, honestum an inhonestum, laudandum an reprehendendum, praemio adficiendum an supplicio, utile an inutile, et si qua huiusmodi sunt, nemo non etiam extra omnem artem et scientiam conlocatus erubescat, si haec nescire videatur. Inde est quod omnes persuasum habent aut certe aliis persuadere non dubitant, posse se concipere animo discrimen iusti et iniusti, honesti et inhonesti ceterorumque, quae supra diximus. Et idcirco quae dubitationes in huius modi rebus oriuntur, civiles vocantur quaestiones, quasi non propriae paucorum, sed communes universorum. Quae cum ita sint, merito [quae communi conceptione animi perspici possint] quaestiones, quae κοινῆ ἐννοία deprehendi possunt, civiles vocantur, et hae sunt, in quibus versari et praestare debebit orator.

De generibus civilium quaestionum

5. Duo sunt primi et quasi generales civilium modi quaestionum, quorum alter thesis, alter hypothesis vocatur a Graecis. Nos priori nomen nisi Graecum dare non possumus, ne posteriori quidem, quamquam videamur ” Latinum ” dedisse, dedimus: quippe controversiam dicimus, quod nomen tam in thesin quam in hypothesin potest
cadere; in utroque enim quaestio, id est controversia est. Porro hypotheseos significatio et declaratur ex ipso conposito nomine esse aliquid, quod est ὑπὸ τὴν θέσιν, id est sub illo genere quasi species.

De differentia theseos et hypotheseos

Thesis est res, quae admittit rationalem considerationem sine definitione personae; hypothesis est seu controversia, ut inproprio nomine utamur, res, quae admittit rationalem contentionem cum definitione personae. Melius autem declarabuntur sub exemplo. Thesis est quaestio huius modi: ” an navigandum sit, an philosophandum “; hypothesis est quaestio huius modi: ” an decernendum Duillio praemium “. Nec desunt, qui hic etiam Hermagoran criminentur, et Apollodorus in primis, qui negat quicquam aliud esse hypothesin quam thesin, et nullius momenti esse discrimen personarum, cum utrumque hoc genus quaestionis Hermagoras distinxisse videatur: non minus enim infinitam et interminatam esse hypotheseos quam theseos quaestionem. Nam cum quaeratur, sit necne animadvertendum in Oresten, non personam esse, quae faciat quaestionem, sed factum, et nihil interesse an ita quaeratur, sit necne animadvertendum in matricidam: quod si ita est, nihil inter hypothesin thesinque distare.

6. At haec nostri : primo omnium qualitatem personarum quaestionibus differentiam adferre, ” et “, quae ipsis etiam hypothesibus, id est controversiis, saepe evenire, ut punita et inpunita, honorata et inhonorata quaedam relinquenda videantur, non tam ex rerum qualitate quam quantitate personae; dein illo etiam distare haec duo genera quaestionum, quod in thesi perspectio sit alicuius rei qualis sit, in hypothesi contentio, et quantum interest inter perspectionem et contentionem, tantum inter thesin et hypothesin esse discriminis; deinde in thesi quaeri quid omnes oporteat facere, in hypothesi quid unum aut alterum aut paulo plures, certe definitum hominum modum. Etiam illa differentia accedit, quod in thesi quasi ignorantes quaerimus quid sit optimum factu, in hypothesi quasi scientes defendimus. Tum quod omnis thesis de futuro est, hypotesis raro: quin immo numquam nisi de praeterito aut eo, quod iam agatur, facit quaestionem. Nemo enim neque reus fieri potest, nisi fecerit aut fecisse dicatur, neque praemium aut aliquid huiusmodi petere, nisi iam meritus sit aut meritum esse se contendat. Huic loco opponunt tyrannidis et proditionis reos et veneficii et parricidii inperpetrati, et si qua in eundem modum excogitari possunt. In quo studio criminandi falluntur: nam et in eo qui proditionis reus est, non de futura re quaeritur, id est de ipsa proditione, sed de eo, an susceperit consilium proditionis, quod utique praecessit; et de tyrannide aeque, an cogitarit tyrannidem, et de parricidio non perpetrato et de veneficio. Ergo semper aut de praeterito aut de praesenti in hypothesi nascitur quaestio, in thesi contra numquam nisi de futuro. Quae si ita sunt, satis utriusque est declarata diversitas.