Augustinus – De Rethorica

De differentia peristaseos

7. Nunc, quoniam quidem de differentia generalium et specialium quaestionum satis dictum est separataque thesis ab hypothesi, ut perinde distaret re ac nomine, consequens esse videtur dicere, quid sit quod hypothesin, id est controversiam, efficiat. Est igitur circumstantia rerum, quam περίστασιν Hermagoras vocat, sine qua ulla omnino controversia non potest esse. Quid sit autem peristasis, facilius partitione quam definitione eius deprehendi potest. Sunt igitur partes circumstantiae, id est peristaseos, septem, quas Hermagoras μόρια περιστάσεως vocat, Theodorus στοιχεῖα τοῦ πράγματος, id est elementa, quod ex eorum coniunctione quaestiones fiant perinde atque ex coniunctione litterarum nomina et verba fieri videmus. Sed sive στοιχεῖα sive μόρια rectius dicuntur, nos, omissa controversia nominis, quae sint ipsa dicamus. Sunt igitur haec: quis, quid, quando, ubi, cur, quem ad modum, quibus adminiculis, quas Greci ἀφορμάς vocant. Horum autem omnium aut plurimorum rationalis congregatio conflat quaestionem. Sed nimirum singulorum proprietas exprimenda est.

8. Quis significantiam habet personae, quae spectatur duobus modis, ex nomine et qualitate. Ex nomine hoc modo: quis? Camillus, C. Marius, L. Sulla. Ex qualitate: quis? Dives et pauper, imperator. Est autem definita in nominibus, infinita in qualitatibus personarum perspectio, quando in appellationem nihil praeter nomen cadit, in qualitatem et fortuna et aetas et condicio et disciplina et cetera, quae sunt infinita numero. Quid significantiam habet rei, quae facta ab aliquo vel dicta vel cogitata, fieri dici cogitari, futura esse dictum iri cogitatum iri videatur, bona vel mala, honesta vel inhonesta, iusta vel iniusta, utilis vel contra, necessaria vel parum, magna vel parva, usitata vel nova. Quando temporis significationem habet, velut ” interdiu an noctu, sacro an inreligioso die “. Etiam ex accidentibus, quae interdum dant tempori suam qualitatem, velut: ” in belli tempore an in pacis tempore, in seditione an in concordia, in libertate an in dominatione ” et si qua in eundem modum cadere possunt. Ubi loci significationem habet, velut ” in civitate an extra, in sacro loco in profano, in mari in terra “. Cur significat causam faciendi vel dicendi vel cogitandi, rem, ut mea fert opinio, ad constituendam quaestionem in primis necessariam. Quem ad modum significationem habet ex facti vel quod fiat futurumve sit demonstratione, veluti ” clam palam, per vim per dolum “, et si qua similia in eundem modum cadunt. Άφορμαί quas nos adminicula dicimus, demonstrationem habent earum rerum, per quas factum esse aliquid dicatur, ut est laqueus, gladius, venenum, litterae, internuntius, mandata, servus, conscius, sicarius. Horum articulorum, ut supra dixi, aut omnium ut plurimorum rationalis concursus faciet civilem quaestionem.

De rationalibus quaestionibus

9. Rationales quaestiones sunt, quas Hermagoras logicas vocat. Melius enim putat sic eas cognominari quam verbales, quia logicae non ex verbi, sed ex rationis significatione appellatati sunt a technicis, cum alioquin λόγος interdum verbum significet, interdum rationem. Igitur rationales seu logicae quaestiones fiunt modis quattuor; haec enim in illis quaeruntur : an sit, quid sit, quale sit, an induci in iudicium debeat. Ubi quaeritur an sit, genus id quaestionis Hermagoras στοχασμόν vocat, nos coniecturam possumus dicere: idem Theodorus περὶ τῆς οὐσίας, id est de substantia. Nihil enim neque factum videri potest, quod non habuerit substantiam, neque futurum, quod non habiturum sit substantiam. Quidam hoc genus quaestionis ex eo, quod per id quaeritur, an sit vocaverunt. Altera rationalis est quaestio, quam Hermagoras finem vocat, Theodorus περὶ τῆς ἰδιότητος, id est de proprietate, quidam quid sit, nonnulli de eodemet altero, id est περὶ τοῦ αὐτοῦ καὶ θατέρου.
Tertiam rationalem quaestionem uno nomine omnes qualitatem vocant.