Augustinus – De Rethorica

10. De quarta magna contentio est, quam supra de inducendo iudicio diximus. Plerique enim negant esse eam, quando id agat, ne res possit venire in quaestionem; sed inter omnes Hermagorae praecellit auctoritas, qui et quaestionem putat et in primis necessariam et agitari in foro multum et adhibendam etiam in ceteris statibus primo statim congressu, si causae condicio patiatur. Nihil enim statuo tam interesse eorum, quibus iudicium intenditur, quam declinare iudicium. Porro ipsam declinationem iudicii habere nonnullam iudicii speciem. Nam si ita res ageretur, ut quotiens nollet aliquis causam induci, esset hoc in ipsius potestate, nulla erat quaestio; nunc cum semper existant qui impediant, ipsa illa contentio, qua alter in iudicium vocat, alter recusat iudicium, facit quaestionem: quod controversiae genus Hermagoras μετάληψιν appellat nostrorum pauci reprehensionem, plerique translationem vocaverunt, utrique sane rationem secuti. Qui reprehensionem dixerunt, eo scilicet, quod cum maxime inducatur in iudicium causa, reprehenditur et quasi retrahitur; qui translationem, quod reus non omnino excludat actionem, sed, ut praesentem condicionem actionis excuset, in aliud genus iudicii transferat vel habitum iam vel futurum.

De legalibus quaestionibus

11. Sunt item aliae quaestiones quattuor, quas inventores νομικάς, nos legales appellamus. His nomina sunt scriptum et voluntas, quod illi ῤετὸν καὶ διάνοιαν appellant, ἀντινομία quam nos contentionem legum contrariarum vocamus, ambiguitas, quam illi ἀμφιβολίαν conlectio, quam illi συλλογισμόν. Verum haec paulo post diligentius tractabimus, ita ut significantia cuiusque evidentius exprimatur et species generibus addantur.

Interim mihi videtur esse dicendum, quibus omnis quaestio articulis et quasi nodis subinde adstricta ad perfectam speciem sui veniat. Est aliquod dictum, quod Graeci φάσιν nominant: id scinditur in duas partes, et est eius alterum κατάφασι alterum ἀπόφασις. Κατάφασιν (non sufficit enim aientiam exprimere) intentionem verbo factam possumus dicere, id est verbum quo crimen intenditur, veluti:
” pulsasti, prodidisti, occidisti “. Quod autem illi ἀπόφασιν, nos abnuentiam criminis eius, quod accusator intenderit, veluti: ” non pulsavi, non occidi, non prodidi “. Ex bis duobus, dicto et responso, vel intento et negato, media nascitur quaestio hoc modo: intentio est ” occidisti “, negatio ” non occidi “, quaestio ” an occiderit “. Sed ut iam a coniecturali modo recedamus, intentio est ” iniuria occidisti “, negatio ” non iniuria occidi “, quaestio est ” an iure occiderit “. Vel in aliquo legali statu : intentio est ” non licebat tibi hoc facere per legem “, negatio est ” licebat mihi hoc facere per legem “, quaestio est ” an licuerit hoc facere per legem “.

12. Hanc quidam, ut nos usque adhuc diximus, quaestionem vocaverunt, quidam statum nominaverunt, ab eo videlicet, quod in ea et exordiurn quaestionis et summa consisteret. Primo enim quasi eminus, cum hinc dicatur factum esse, inde non esse factum, nulla pugna est, sed quasi futurae pugnae meditatio; deinde, cum propius accessum est et quasi ad manus ventum, altercationi et contentioni mutuae media quaestio intervenit, sit necne factum. In ea uterque consistit, omisso quod ante dicebat: unde ei quaestioni status nomen inpositum est. Hoc idem Theodorus εκφάλαιον appellat, translatione usus videlicet a principali parte corporis, quod in hoc etiam complexu quorum quae utrimque dicta sunt, quasi caput quoddam totius controversiae efficitur.

13. Consequens huic locus est, aut perinde aut magis etiam necessarius, quo demonstratur quid sit causa, quid continens, quid de quo contenditur. Causam Hermagoras αἴτιον vocat, συνέχον continens, de quo contenditur κρινόμενον. Est igitur causa, quae, nisi praecesserit, controversia fieri non potest. Quod dico, tale est. ” Abdicatur a patre filius ” controversia idcirco non est, quia nulla, cur abdicaretur a patre, causa praecessit. Denique addamus causam et statim controversia effecta est: ” iuravit se non ducturum uxorem et abdicatur “. Quod iuravit αἴτιον factum est, id est causa, cur abdicationem mereretur. Συνέχον, id est continens, est, quod ad refutandum αἴτιον, id est ad refellendam causam videtur adferri, ut est in hac materia: ” Militem, qui iuraverat se deserturum, imperator occidit et reus fit caedis “. Hic enim αἴτιον est, id est causa iudicii, quod occidit: neque enim fieret reus, nisi occidisset; συνέχον est, id est continens, id propter quod occidisse ” se ” dixit, ius iurandum scilicet, quo miles deserturum se esse iuraverat. Hoc interdum συνέχον Hermagoras, id est continens, appellat, ab eo quod omnis rei defensio ab illo contineatur: interdum αἴτιον αἰτίουvocat, quasi causam causae. Nam quem ad modum reatus causa est, quod militem occidit, ita occidendi causa, quod miles deserturum se esse iuravit.

14. Nunc quoniam scimus quid sit causa, quid continens, videamus etiam quid sit de quo contenditur, id est quid sit τὸ κρινόμενον. Est autem nihil aliud quam exploratio τοῦ συνέχοντος id est continentis. Quod dico, tale est; etenim in eadem controversia perseverandum puto, quo sint lucidiora quae tradimus. Αἴτιον est, quod occidit militem hic imperator; συνέχον est, quo reus nititur, id est ratio, propter quam occidisse se dicit: est autem, quod miles iuravit se deserturum; κρινόμενον est examinatio huius ipsius, quod ad defensionem reus attulit. In quo ita quaeritur, num alia causa imperatori fuerit, cur occiderit militem, et haec praetexatur: ut videatur non quia iuraverit occisus, sed quacumque vel simultatis vel invidiae causa. Poterit etiam hoc modo articulus iste tractari: an, etiam si iuraverit, parum tamen haec iusta causa fuerit, cur debuerit occidi. Et tota perspectio totius συνέχοντος quod ad αἴτιον adfertur, κρινόμενον vocatur. Evenit tamen nonnumquam, ut in una controversia non semel αἴτιον et συνέχον et κρινόμενον, sed saepius ipsa omnia per vices revoluta tractentur, ut in hac controversia : ” reus est Ulixes laesae rei publicae, quod procos occiderit “. Hic enim ajition est, quod occiderit, αἴτιον αἰτίου vel συνέχον quod eos, qui bona sua depopulabantur et pudicitiae uxoris insidiabantur, occidit; κρινόμενον est, numquid tamen, etsi hae res praecesserunt, alia tamen causa, quam praetexit, occiderit, vel numquid ne pessime quidem de se meritos indemnatos debuerit occidere. Deinde ad hoc κρινόμενον aliud συνέχον adfert Ulixes, quo dicat se iussu Minervae interemisse; deinde hoc ipsum συνέχον fit κρινόμενον, quod quaeritur, utrum non propter iussum Minervae occiderit, et utrum in tali re ” ne ” Minervae quidem obtemperare debuerit. Est autem αἴτιον proprius accusatoris locus, συνέχον defensoris, κρινόμενον utriusque commune.

De thematibus quae non consistunt

15. Subinde dicendum puto, quem ad modum et quot modis controversia asystata fiat: tametsi ne dici quidem controversias oportet, quae statum non habent, sed plegmata inrationabilia, id est aloga. Fiunt igitur asystata modis quattuor: uno, cum aliquid deest ex circumstantia (quae autem vis sit circumstantiae, et supra diximus), id est cum quaestionibus aut causa aut persona aut locus aut aliquid eorum deest, quibus effici circumstantiam diximus. Hoc autem genus asystati in scholasticam materiam non potest cadere, idcirco quia ne fingi quidem poterit ullum thema deficiente circumstantia. In veritate tamen nonnumquam evenit, ut aliquid horum desit, et per inprudentiam actoris profligata causa veniatur ad iudicem. Alter est modus asystati, quem κατ᾽ἰσότητα appellant : nos, tametsi nomen Latinum dare non possumus, tamen vim intellegere debemus. Nam cum eadem utrimque dicuntur et nulla re ne parva quidem discernuntur, tum huius modi plegma propter aequalitatem utriusque partis statum implicat, ut: ” vicini adulescentuli, qui speciosas uxores habebant, noctu alterutrum obvium habuerunt: accusant invicem adulterii “. Nam quidquid altera pars dixerit, hoc altera dicat necesse est: ” Verisimile est te adulterium voluisse committere, quia adulescens es “. ” Te quoque verisimile est voluisse, quia adulescens es “. ” Verisimile est, quia speciosam uxorem habeo “. ” Te quoque verisimile est, quia et ego speciosam uxorem habeo “. ” Facultatem tibi vicinitas praebuit “. ” Et tibi eadem vicinitas praebuit facultatem “. ” Cur nocte in me? ” ” Cur tu autem in me incidisti? ” Nihil est quo distinguatur, et idcirco utervis eorum sive accusat alterum, se criminatur, sive se purgat, defendit eum, quem criminari videtur.