A. Marcellinus – Historiae L. XXIII – XXIV – XXV – XXVI

9. sed cum vires parum sufficerent voluntati sanguinisque profluvio vexaretur, mansit immobilis, ideo spe deinceps vivendi absumpta, quod percunctando Phrygiam appellari locum ubi ceciderat conperit. hic enim obiturum se praescripta audierat sorte .

10. reducto ad tentoria principe, incredibile dictu est, quo quantoque ardore miles ad vindictam ira et dolore ferventior involabat, hastis ad scuta concrepans, etiam mori si tulisset fors obstinatus. et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris, et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus amisso ductore sine sui parsimonia ruebat in ferrum.

11 . contra animosius :Persae sagittarum volantium crebritate conspectum sui rapiebant oppositis, quos elephanti tardius praecedentes magnitudine corporum stridorumque horrore pavorem iumentis incutiebant et viris.

12. concursus itaque armatorum et cadentium gemitus, equorum flatus, tinnitus ferri procul audiebatur, quamdiu satietate vulnerum partibus fessis nox diremit certamina iam tenebrosa.

13. quinquaginta tum Persarum optimates et satrapae cum plebe maxima ceciderunt, inter has turbas Merena et Nohodare potissimis ducibus interfectis. obstupescat magniloquentia vetustatis diversis in locis proelia viginti Marcelli Sicinium Dentatum adiciat ornatum militarium multitudine coronarum: miretur super his Sergium, qui viciens et ter vulneratus est in variis pugnis, ut fertur, cuius posteritatis ultimus Catilina claras gloriarum adoreas sempiternis maculis obumbravit. deformabat tamen tristitia laetiores eventus.

14. dum haec enim post discessum ducis ubique aguntur, exercitus cornu dextro defatigato et Anatolio interfecto, qui tunc erat officiorum magister, Sallustius praefectus actus in exitium praeceps et opera sui apparitoris ereptus, Phosphorio amisso consiliario, qui ei aderat, casu evasit et fuga: quidamque milites per multa discrimina occupato castelli vicini praesidio post diem denique tertium iungi exercitui potuerunt.

15. Quae dum ita aguntur, Iulianus in tabernaculo iacens circumstantes adlocutus est demissos et tristes: �advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita inpendio tempestivum, quam reposcenti naturae ut debitor bonae fidei redditurus exulto, non ut quidam opinantur adflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum. illud quoque advertens quod etiam dii caelestes quibusdam piissimis mortem tamquam summum praemium persolverunt.

16. munus autem id mihi delatum optime scio, ne difficultatibus subcumberem arduis, neve me proiciam umquam aut prosternam, expertus quod dolores omnes ut insultant ignavis, ita persistentibus cedunt.

17. nec me gestorum paenitet aut gravis flagitii recordatio stringit vel cum in umbra et angulis amendarer, vel post principatum susceptum: quem tamquam a cognatione caelitum defluentem inmaculatum, ut existimo, conservavi, et civilia moderatius regens et examinatis rationibus bella inferens et repellens, tametsi prosperitas simul utilitasque consultormn non ubique concordent, quoniam coeptorum eventus superae sibi vinclicant potestates.

18. reputans autem iusti esse finem imperii, oboedientium commodum et salutem, ad tranquilliora semper ut nostis propensior fui, licentiam omnem actibus meis exterminans, rerum corruptricem et morum, gaudensque abeo gestiensque ubicumque me velut imperiosa parens consideratis periculis obiecit res publica, steti fundatus, turbines calcare fortuitorum adsuefactus.

19. nec fateri pudebit, interiturum me ferro dudum didici fide fatidica praecinente. ideoque sempiternum veneror numen quod non clandestinis insidiis nec longa morborum asperitate vel damnatorum fine decedo, sed in medio cursu florentium gloriarum hunc merui clarum e mundo digressum. aequo enim iudicio iuxta timidus est et ignavus, qui cum non oportet, mori desiderat, et qui refugiat, cum sit oportunum.

20. hactenus loqui vigore virium labente sufficiet. super imperatore vero creando caute reticeo, ne per inprudentiam dignum praeteream, aut nominatum quem habilem reor, anteposito forsitan alio, in discrimen ultimum trudam. ut alumnus autem rei publicae frugi, opto bonum post me reperiri rectorem�.

21. Post haec placide dicta familiares opes iunctioribus velut supremo distribuens stilo, Anatolium quaesivit officiorum magistrum, quem cum beatum fuisse Sallustius respondisset praefectus, intellexit occisum acriterque amici casum ingemuit, qui elate ante contempserat suum.

22. et flentes inter haec omnes qui aderant auctoritate integra etiam tum increpabat, humile esse caelo sideribusque conciliatum lugeri principem dicens.

23 quibus ideo iam silentibus ipse cum Maximo et Prisco philosophis super animorum sublimitate perplexius disputans, hiante latius suffossi lateris vulnere et spiritum tumore cohibente venarum, epota gelida aqua, quam petiit medio noctis horrore, vita facilius est absolutus anno aetatis altero et tricensimo, natus apud Constantinopolim, a pueritia usque parentis obitu destitutus Constanti, quem post fratris Constantini excessum inter conplures alios turba consumpsit imperii successorum, et Basilina matre, iam inde a maioribus nobili.

IV

1. Vir profecto heroicis connumerandus ingeniis, claritudine rerum et coalita maiestate conspicuus. cum enim sint, ut sapientes definiunt, virtutes quattuor praecipuae, temperantia prudentia iustitia fortitudo, eisque accedentes extrinsecus aliae, scientia rei militaris, auctoritas felicitas atque liberalitas, intento studio coluit omnes ut singulas.

2. Et primum ita inviolata castitate enituit ut post amissam coniugem nihil umquam venereum agitaret: illud advertens, quod apud Platonem legitur, Sophoclem tragoediarum scriptorem aetate grandaevum interrogatum ecquid adhuc feminis misceretur, negantem id adiecisse, quod gauderet harum rerum amorem ut rabiosum quendam effugisse dominum et crudelem.

3. item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde id adserentem quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat. quam labem in adulto robore iuventutis ita caute vitavit, ut ne suspicione quidem tenus libidinis ullius vel citerioris vitae ministris incusaretur, ut saepe contingit.

4. Hoc autem temperantiae genus crescebat in maius iuvante parsimonia ciborum et somni, quibus domi forisque tenacius utebatur. namque in pace victus eius mensura atque tenuitas erat recte noscentibus admiranda, velut ad pallium mox reversuri, per varios autem procinctus stans interdum more militiae cibum brevem vilemque sumere visebatur.

5. ubi vero exigua dormiendi quiete recreasset corpus laboribus induratum, expergefactus explorabat per semet ipsum vigiliarum vices et stationum, post haec serias ad artes confugiens doctrinarum.

6. et si nocturna lumina, inter quae lucubrabat, potuissent voces ullae testari, profecto ostenderant inter hunc et quosdam principes multum interesse, quem norant voluptatibus ne ad necessitatem quidem indulsisse naturae .

7. Dein prudentiae eius indicia fuere vel plurima, e quibus explicari sufficiet pauca. armatae rei scientissimus et togatae, civilitati admodum studens, tantum sibi adrogans quantum a contemptu et insolentia distare existimabat: virtute senior quam aetate: studiosus cognitionum omnium et indeclinabilis aliquotiens iudex: censor moribus regendis acerrimus, placidus, opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.

8. Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et hominum distinctione sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.

9. postremo ut multa praeteream, constat eum in apertos aliquos inimicos insidiatores suos ita consurrexisse mitissime, ut poenarum asperitatem genuina lenitudine castigaret.

10. Fortitudinem certaminum crebritas ususque bellorum ostendit et patientia frigorum inmanium et fervoris quoque. corporis munus a milite, ab imperatore vero animi poscitur. ipse trucem hostem ictu confecit audacter congressus, ac nostros cedentes obiecto pectore suo aliquotiens cohibuit solus: regnaque furentium Germanorum excindens et in pulvere vaporato Persidis augebat fiduciam militis dimicans inter primos.

11. castrensium negotiorum scientiam plura declarant et nota: civitatum oppugnationes et castellorum inter ipsos discriminum vertices, acies figura multiformi conpositae, salubriter et caute castra metata, praetenturae stationesque agrariae tutis rationibus ordinatae.

12. auctoritas adeo valuit, ut dilectus artissime, dum timetur, ac si periculorum socius et laborum et inter concertationes acerrimas animadverti iuberet in desides, et Caesar adhuc sine stipendio regeret militem feris oppositum gentibus, ut dudum est dictum; adlocutusque tumentes armatos, discessurum ad vitam minaretur privatam, ni tumultuare desisterent.

13. denique id pro multis nosse sufficiet: exhortatum eum simplici contione militem Gallicanum pruinis adsuetum et Rheno, peragratis spatiis regionum extentis per tepentem Assyriam ad usque confinia traxisse Medorum.

14. Felicitas ita eminuit ut ipsis quodammodo cervicibus Fortunae aliquam diu bonae gubernatricis evectus victoriosis cursibus difficultates superstaret inmensas. et postquam ex occidua plaga digressus est, et quoad fuit in terris, quievere nationes omnes immobiles ac si quodam caduceo leniente mundana.

15. Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis absque his, quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum, �apud amicos� benivole respondisse.

16. Digestis bonis, quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim. levioris ingenii, verum hoc instituto rectissimo temperabat, emendari se cum deviaret a fruge bona permittens.

17. linguae fusioris et admodum raro silentis, praesagiorum sciscitationi nimiae deditus, ut aequiperare videretur in hac parte principem Hadrianum, superstitiosus magis quam sacrorum legitimus observator, innumeras sine parsimonia pecudes mactans, ut aestimaretur, si revertisset de Parthis, boves iam defuturos, Marci illius similis Caesaris, in quem id accipimus dictum:
hoi Boes hoi leukoi Markoi toi Kaisari chairein
an pali nikeseis, ammes apolometha.

18. Vulgi plausibus laetus, laudum etiam ex minimis rebus intemperans adpetitor, popularitatis cupiditate cum indignis loqui saepe adfectans.

19. Verum tamen cum haec essent, aestimari poterat, ut ipse aiebat, vetus illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum Aratus extollit in caelum, eo imperante redisse rursus ad terras, ni quaedam ad arbitrium agens interdum ostenderet se dissimilem sui.

20. namque et iura condidit non molesta, absolute quaedam iubentia fieri vel arcentia, praeter pauca. inter quae erat illud inclemens quod docere vetuit magistros rhetoricos et grammaticos Christianos, ni transissent ad numinum cultum.

21. illud quoque itidem parum ferendum quod municipalium ordinum coetibus patiebatur iniuste quosdam adnecti vel peregrinos vel ab his consortiis privilegiis aut origine longe discretos.

22. Figura talis utique membrorum. mediocris erat staturae, capillis perquam pexis et mollibus, hirsuta barba in acutum desinente vestitus, venustate oculorum micantium flagrans, qui mentis eius argutias indicabant, superciliis decoris et naso rectissimo ore paulo maiore, labro inferiore demisso, opima et incurva cervice, umeris vastis et latis, ab ipso capite usque unguium summitates liniamentorum recta conpage, unde viribus valebat et cursu.

23. Et quoniam eum obtrectatores novos bellorum tumultus ad perniciem rei communis insimulant concitasse, sciant docente veritate perspicue, non Iulianum sed Constantinum ardores Parthicos succendisse, cum Metrodori mendaciis avidius adquiescit, ut dudum rettulimus plene:

24. unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus inpensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis cuncta petebantur a Persis ad usque Bithynos et litora Propontidis.

25. at in Galliis bellorum tenore gliscente, diffusis per nostra Germanis, iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis nihil, multa et nefanda perpessis hominibus, praeter lacrimas supererat et terrores, ubi et praeteritorum recordatio erat acerba et expectatio tristior inpendentium. quae omnia iuvenis iste ad occiduam plagam specie Caesaris missus, regesque pro mancipiis agitans ignobilibus cuncta paene mira dictu celeritate correxit.

26. itaque ut orientem pari studio recrearet, adortus est Persas, triumphum exinde relaturus et cognomentum, si consiliis eius et factis inlustribus decreta caelestia congruissent.

27. et cum sciamus experimento adeo quosdam ruere inprovidos, ut bella interdum victi et naufragi repetant maria, et ad difficultates redeant, quibus succubuere saepissime, sunt qui reprehendant paria repetisse principem ubique victorem.

V

1. Nec fuit post haec lamentis aut fletibus locus. corpore enim curato pro copia rerum et temporis, ut, ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant.

2. discissique studiis turbulentis Arintheus et Victor et e palatio Constanti residui de parte sua quendam habilem scrutabantur, contra Nevitta et Dagalaifus proceresque Gallorum virum talem ex conmilitio suo quaeritabant.

3. quae dum ambiguntur, nulla variante sententia itum est voluntate omnium in Sallustium

2, eoque causante morbos et senectutem, honoratior aliquis miles advertens destinatius reluctantem �ecquid ageretis� ait �si id bellum vobis curandum commisisset absens, ut saepe factum est, imperator? nonne posthabitis ceteris militem instantibus aerumnis eriperetis? id nunc agite, et si Mesopotamiam videre licuerit, utriusque exercitus consociata suffragia legitimum principem declarabunt�.

4. Inter has exiguas ad tantam rem moras, nondum pensatis sententiis, tumultuantibus paucis, ut in rebus extremis saepe est factum, Iovianus eligitur imperator, domesticorum ordinis primus, paternis meritis mediocriter conmendabilis. erat enim Varroniani notissimi comitis filius, haut dudum post depositum militiae munus ad tranquilliora vitae digressi.

5. et confestim indumentis circumdatus principalibus, subitoque productus e tabernaculo per agmina iam discurrebat proficisci parantia.

6. et quoniam acies ad usque lapidem quartum porrigebatur, antesignani clamare quosdam Iovianum audientes Augustum, eadem multo maius sonabant: gentilitate enim prope perciti nominis, quod una littera

6 discernebat, Iulianum recreatum arbitrati sunt deduci magnis favoribus ut solebat. verum cum incurvus ille visus et longior adventaret, suspicati quod acciderat in lacrimas effusi sunt omnes et luctum.

7. quod si gravis quidam aequitatis spectator in ultimo rerum spiritu factum criminatur inprovide, nauticos idem iustius incusabit, amisso perito navigandi magistro, saevientibus flabris et mari, quod clavos regendae navis cuilibet periculi socio conmiserunt.

8. his ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer, quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe etiam tum privato, ut patris eius obtrectator molestus, periculum ex inimico metuens iam communia supergresso, discessit ad Persas, ac data dicendi copia quae sciret, docet Saporem iam propinquantem, extincto quem verebatur, turbine concitato calonum ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et mollem. hoc ille audito, quod semper trepidis votis expetebat et inopina prosperitate elatus, multitudine ex regio equitatu adiuncta his, qui dimicavere nobiscum, celeri disposuit gradu agminis nostri invadi terga postremi.

VI

1. Quae dum ultro citroque ordinantur, hostiis pro Ioviano extisque inspectis, pronuntiatum est eum omnia perditurum, si intra vallum remansisset ut cogitabat, superiorem vero fore profectum.

2. proinde egredi iam coeptantes adoriuntur nos elephantis praeviis Persae, ad quorum fremitum accessumque terribilem equis inter initia turbatis et viris, Ioviani et Herculiani occisis beluis paucis, cataphractis equitibus acriter restiterunt.

3. dein legiones Ioviorum atque Victorum laborantibus suis ferentes auxilium, elephantos duo straverunt cum hostium plebe non parva, et in laevo proelio viri periere fortissimi, Iulianus et Macrobius et Maximus legionum tribuni, quae tunc primas exercitus obtinebant.

4. hisque sepultis ut rerum angustiae permiserunt, prope confinia noctis cum ad castellum Sumere nomine citis passibus tenderemus, iacens Anatolii corpus est agnitum quod tumultuaria opera terrae mandatum est. hic et milites sexaginta cum palatinis recepimus, quos in munimentum vacuum coxfugisse rettulimus.

5. Secuto deinde die pro captu locorum reperta in valle castra ponuntur, velut murali ambitu circumclausa, praeter unum exitum eundemque patentem, undique in modum mucronum praeacutis sudibus fixis.

6. hocque viso e saltibus nos hostes diversitate telorum et verbis turpibus incessebant ut perfidos et lectissimi principis peremptores: audierant enim ipsi quoque referentibus transfugis, rumore iactato incerto, Iulianum telo cecidisse Romano.

7. ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis vi repulsi sunt magna.

8. Egressi exinde proxima nocte Charcham occupavimus locum, ideo tuti, quod riparum aggeribus humana manu structis, ne Saraceni deinceps Assyriam persultarent, nostrorum agmina nullus ut ante vexabat.

9. cumque his Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores eorum novissimi pedibus incedentes, a Saracena multitudine circumsaepti protinus interissent, ni expeditiores turmae nostrorum opem laborantibus attulissent.

10. hos autem Saracenos ideo patiebamur infestos, quod salaria muneraque plurima a Iuliano ad similitudinem praeteriti temporis accipere vetiti, questique apud eum, solum audierant, imperatorem bellicosum et vigilantem ferrum habere, non aurum.

11. in hoc loco Persarum obstinatione tritum est quadriduum. nam progredientes nos sequebantur crebris lacessitionibus retrahentes, et cum staremus ut pugnaturi, gradum sensim referentes, moris diuturnis excruciabant. iamque, ut solent extrema metuentibus etiam ficta placere, fama circumlata fines haut procul limitum esse nostrorum, exercitus vociferans inmodeste dari sibi copiam transeundi Tigridis flagitabat.

12. quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi inperitos adserens esse conplures, simulque adiciens hostiles manus hinc inde margines superfusi fluminis occupasse.

13. sed cum haec saepe congeminando refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore minaretur extrema, id impetratur aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his magnitudine fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent innocui, transitus fidentior temptaretur.

14. electique sunt ad id negotium habiles, qui maxima prae ceteris flumina transmeare in regionibus genuinis a prima pueritia sunt instituti, et cum latendi copiam nocturna quies daret, tamquam e transenna simul emissi, spe citius ripas occupavere contrarias, Persarumque conculcatis pluribus et truncatis, quos loca servare dispositos securitas placido vinxerat somno, efficacis audaciae signum elatis manibus contortisque sagulis ostendebant.

15. hoc longe conspecto ardens ad transitum miles ea mora tantum modo tenebatur quod utribus e caesorum animalium coriis coagmentare pontes architecti promittebant.

VII

1. Quae dum vanis conatibus agitantur, rex Sapor et procul absens et cum prope venisset, exploratorum perfugarumque veris vocibus docebatur fortia facta nostrorum, foedas suorum strages et elephantos, quot numquam rex ante meminerat, interfectos, exercitumque Romanum continuis laboribus induratum post casum gloriosi rectoris non saluti suae, ut memorabat, consulere sed vindictae, difficultatemque rerum instantium aut victoria summa aut morte memorabili finiturum.

2. ob quae reputabat multa et formidanda: diffusum abunde militem per provincias levi tessera colligi posse, expertus et sciens populum suum post amissam maximam plebem ultimis terroribus deformatum, simul conperiens in Mesopotamia relictum haut multo minorem exercitum.

3. quae super omnia hebetarunt eius anxiam mentem uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum flumen incolumes, custodibusque confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitantes.

4. Haec inter cum neque pontes conpaginari paterentur undae torrentes, et absumptis omnibus quae mandi poterant utilibus, exacto miserabiliter biduo, furebat inedia iraque percitus miles, ferro properans quam fame ignavissimo genere mortis absumi.

5. Erat tamen pro nobis aeternum dei caelestis numen, et Persae, praeter sperata priores, super fundanda pace oratores Surenam et optimatetm alium mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quos omnibus paene proeliis pars Romana superior gravius quassabat in dies.

6. condiciones autem ferebant difliciles et perplexas, fingentes humanorum respectu reliquias excrcitus redire sinere clementissimum regem, quae iubet si impleverit cum primatibus Caesar.

7. Contra hos cum Sallustio praefecto mittitur Arintheus, et dum deliberatur examinatius quid fieri deberet, dies quattuor sunt evoluti inedia cruciabiles et omni supplicio tristiores.

8. quo temporis spatio antequam hi mitterentur, si exabusus princeps paulatim terris hostilibus excessisset, profecto venisset ad praesidia Corduenae, uberis regionis et nostrae, ex eo loco, in quo haec agebantur, centesimo lapide disparatae.

9. Petebat autem rex obstinatius, ut ipse aiebat, sua dudum a Maximiano erepta, ut docebat autem negotium pro redemptione nostra quinque regiones Transtigritanas: Arzanenam et Moxoenam et Zabdicenam itidemque Rehimenam et Corduenam cum castellis quindecim et Nisibin et Singaram et Castra Maurorum, munimentum perquam oportunum.

10. et cum pugnari deciens expediret, ne horum quicquam dederetur, adulatorum globus instabat timido principi, Procopii metuendum subserens nomen, eumque adfirmans, nisi rediret, cognito Iuliani interitu cum intacto milite, quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum.

11. hac perniciosa verborum ille adsiduitate nimia succensus, sine cunctatione tradidit omnia quae petebantur, difficile hoc adeptus ut Nisibis et Singara sine incolis transirent in iura Persarum, a munimentis vero alienandis reverti ad nostra praesidia Romani permitterentur.