A. Marcellinus – Historiae L. XXIII – XXIV – XXV – XXVI

45. Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suavitate multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro contingunt, laeva Persico mari conlimitant, elementi utriusque potiri bonis omnibus adsueti.

46. ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures et emporia densa et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitudo perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.

47. ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et vallibus, has tamen civitates habet eximias Geapolim et Nascon et Baraba itidemque Nagara et Maepham et Tapphara et Dioscurida. insulas autem conplures habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert. insignior tamen aliis Turgana est, in qua Serapidis maximum esse dicitur templum.

48. Post huius terminos gentis Carmania maior verticibus celsis erigitur ad usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta sed obscurior Arabum terris multo et minor. fluminibus tamen ipsa quoque non minus abundans caespiteque ubere iuxta fecunda.

49. amnes autem sunt hic ceteris notiores Sagareus et Saganis et Hydriacus. sunt etiam civitates licet numero paucae victu tamen et cultu perquam copiosae, inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis.

50. Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis adluit mare. apud quos, glebae macie internecante sementes, ruris colendi cura est levior, sed vescuntur venatibus, quorum varietate inmane quantum exuberant. ubi etiam tigridum milia multa cernuntur feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent capi commentis dudum nos meminimus rettulisse.

51. nec ideo tamen stivam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes ubi solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis habilibus ad plantandum et marinis mercibus plerique sustentantur.

52. hic amnes duo pervulgati sunt nominis Oxus et Maxera, quos urgente inedia superantes natatu aliquotiens tigris improvisae finitima populantur. habent etiam civitates inter minora municipia validas duas quidem maritimas Socanda et Saramanna, mediterraneas alias Asmurnam et Salen et his nobiliorem Hyrcanam.

53. Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii versari genus piissimum, calcare cuncta mortalia consuetum, quos, ut Homerus fabulosius canit, Iuppiter ab Idaeis montibus contuetur.

54. Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti. et quamquam pleraque sunt ibi deserta soli aquarum penuria, quaedam tamen habent oppida; sed Iasonion et Antiochia et Nigaea sunt aliis notiora.

55. Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima Persisque semper infesta antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis etiam Arsaci formidabiles reges.

56. eius pleraeque partes ita ut Margiana procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus, quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magis conpactis et validis, ut indicio sunt cameli a Mithridate exinde perducti et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.

57. gentes isdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur. e quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati itidemque Ochus et Dargomanes iuncti convenis aquis augent inmania Oxi fluenta.

58. sunt et hic civitates, quas amnes diversi perstringunt, his cedentes ut melioribus, Chatracharta et Alicodra et Astacana et Menapia et Bactra ipsa, unde regnum et vocabulum nationis est institutum.

59…. sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo fluvnt navium capacissimi Araxates et Dymas, qui per iuga vallesque praecipites in campestrem planitiem fluvii decurrentes Oxiam nomine paludem efficiunt late longeque diffusam. hic inter alia oppida celebrantur Alexandria et Cyreschata et Drepsa metropolis.

60. His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca soli pecori fructuosa, ideo nec civitatibus culta. cui Ascanimia mons inminet et Comedus. praeter quorum radices et vicum, quem Lithinon pyrgon appellant, iter longissimum patet mercatoribus pervium ad Seras subinde commeantibus.

61. Circa defectus et crepidines montium, quos Imavos et Apurios vocant, Scythae sunt intra Persicos fines Asianis contermini Sarmatis Halanorumque latus tangentes extremum. qui velut agentes quodam secessu coalitique solitudine per intervalla dispersi sunt longa adsueti victu vili et paupertino.

62. et gentes quidem variae hos incolunt tractus, quas nunc recensere alio properans superfluvm puto. illud tamen sciendum est inter has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios ut Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit vates Homerus in hoc versu glaktophagon Abion te dikaiotaton anthropon.

63. inter flumina vero multa, quae per has terras vel potioribus iungit natura vel lapsu post trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et Daicus. civitates autem non nisi tres solas habere noscuntur Aspabota et Chauriana et Saga.

64. Vltra haec utriusque Scythiae loca contra orientalem plagam in orbis speciem consertae celsorum aggerum summitates ambiunt Seras ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis adnexos, a septentrione et orientali nivosae solitudini cohaerentes: qua meridiem spectant ad usque Indiam porrectos et Gangen. appellantur autem ibidem montes Anniba et Auzacium et Asmira et Emodon et Oporocorra.

65. hanc itaque planitiem undique prona declivitate praeruptam terrasque lato situ distentas duo famosi nominis flumina Oechardes et Bautis lentiore meatu percurrunt. et dispar est tractuum diversorum ingenium: hic patulum, alibi molli devexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.

66. incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, e quibus Anthropophagi et Annibi et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. exortum vero solis suspiciunt Rabannae et Asmirae et Essedones omnium splendidissimi, quibus Athagurae ab occidentali parte cohaerent et Aspacarae: Baetae vero australi celsitudine montium inclinati. urbibus licet non multis, magnis tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et Aspacara et Sera nitidae sunt et notissimae.

67. agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otium est voluptabile, nulli finitimorum molesti. caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda leniumque ventorum commodissimus flatus et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris velut quaedam vellera molientes ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum ad usus antehac nobilium, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.

68. ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris vitae cultores vitantes reliquorum mortalium coetus. cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes ut apud se tradentes gignentia nihil ipsi comparent adventicium.

69. Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis sufficiens navibus Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem eodem vocabulo dictitatum. abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde naviganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille.

70. His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior Ortogordomaris interluit fluvius a Bactrianis exsurgens. habent autem etiam civitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana, unde litorea navigatio ad usque Mediae fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta.

71. Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, … Arabium nomine ideo adpellatum quod inde exoritur, interque alia duobus municipiis exultantes Prophthasia et Ariaspe ut opulentis et claris.

72. Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus Indis obiecta, quam ab Indo fluviorum maximo, unde regiones cognominatae sunt, amnis multo minor exoriens aquarum adluit amplitudine efficitque paludem Arachotoscrenem appellatam. hic quoque civitates sunt inter alias viles Alexandria et Arbaca et Choaspa.

73. At in penitissima parte Persidos Gedrosia est, dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios Arabio uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris. civitates autem etiam hic sunt praeter insulas Sedratira et Gynaecon limen meliores residuis aestimantur.

74. Ne igitur orae maritimae spatia adluentia Persidis extremitates per minutias demonstrantes a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum quattuordecim milium stadiorum numero definitur.

75. Per has nationes dissonas et multiplices hominum quoque diversitates sunt ut locorum. sed ut generaliter corpora describamus et mores graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi et superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis capillisque promissis hirsuti, omnes tamen promiscue vel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur. quem Graecorum veterum morem abiecisse primos Athenienses Thucydides est auctor amplissimus.

76. effusius plerique soluti in venerem aegreque contenti multitudine pelicum, puerilium stuprorum expertes, pro opibus quisque adsciscens matrimonia plura vel pauca. unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit. munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitantes ut luem.

77. nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed venter uni cuique velut solarium est, eoque monente quod inciderit editur, nec quisquam post satietatem superfluos sibi ingerit cibos.

78. inmane quantum restricti et cauti, ut inter hostiles hortos gradientes non numquam et vineta, nec cupiant aliquid nec contingant venenorum et secretarum artium metu.

79. super his nec stando mingens nec ad requisita naturae secedens facile visitur Persa: ita observantius haec aliaque pudenda declinant.

80. adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate vagoque incessu se iactitantes ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros: cutes vivis hominibus detrahunt particulatim vel solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti hiscere vel loqui licet vel spuere: ita prostratis pellibus labra omnium vinciuntur.

81. leges apud eos inpendio formidatae, inter quas diritate exsuperant latae contra ingratos et desertores, et abominandae aliae, per quas ob noxam unius omnis propinquitas perit.

82. ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos iurisque publici peritissimos post indoctorum conlocat terga. nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis iudex alius cogebatur, aut finxit vetustas aut olim recepta consuetudo cessavit.

83. militari cultu ac disciplina proludiisque continuis rei castrensis et armaturae, quam saepe formavimus metuendi vel exercitibus maximis, equitatus virtute confisi, ubi desudat nobilitas omnis et splendor. pedites enim in speciem mirmillonum contecti iussa faciunt ut calones. sequiturque semper haec turba tamquam addicta perenni servitio nec stipendiis aliquando fulta nec donis. et gentes plurimas praeter eas quas abunde perdomuit, sub iugum haec natio miserat ita audax et ad pulveres Martios erudita, ni bellis civilibus externisque adsidue vexarentur.

84. indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario ut, licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum, inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum. armillis uti monilibusque aureis et gemmis, praecipue margaritis quibus abundant, adsuefacti post Lydiam victam et Croesum.

85. Restat ut super ortu lapidis huius pauca succinctius explicentur. apud Indos et Persas margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. cupientes enim velut coitum quendam humores ex lunari aspergine capiunt densius oscitando. exindeque gravidulae edunt minutas binas aut ternas vel uniones ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt sed maiores.

86. idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus vesci, quod guttae matutini roris isdem infusae claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum. minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur casibus variatis. conclusae vero saepissime metu fulgurum inanescunt aut debilia pariunt aut certe vitiis diffluvnt abortivis.

87. capturas autem difficiles et periculosas et amplitudines pretiorum illa efficit ratio quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.

quod genus gemmae etiam in Brittannici secessibus maris gigni legique licet dignitate dispari non ignoramus.

XXIV

1. Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore inpetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem inponendum maturius credens, extracta quiete nocturna itinerarium sonare lituos iubet, praestructisque omnibus, quae difficultates arduae belli poscebant, candente iam luce Assyrios fines ingressus celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.

2. utque ductor usu et docilitate firmatus metuens, ne per locorum insolentiam insidiis caperetur occultis, agminibus incedere quadratis exorsus est. excursatores quidem quingentos et mille sensim praeire disposuit, qui cautius gradientes ex utroque latere itidemque a fronte, nequis repentinus inrueret, prospectabant. ipse vero medios pedites regens, quod erat totius roboris firmamentum, dextra legiones aliquas cum Nevitta supercilia fluminis praestringere iussit Euphratis. cornu vero laevum cum equitum copiis Arintheo tradidit et Ormizdae ducendum confertius per plana camporum et mollia. agmina vero postrema Dagalaifus cogebat et Victor, ultimusque omnium Osdruenae dux Secundinus.

3. deinde ut hostibus, si erupissent usquam, vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, oportunis in locis castra metandi armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi usu venisset plures aestimarentur aut pauci.

4. Sarcinas vero et calones et apparationem inbellem inpedimentorumque genus omne inter utrumque latus instituit procedentium ordinatim, nequa vi subita raperentur, ut saepe contigit, inprotecta. classis autem licet per flumen ferebatur adsiduis flexibus tortuosum, nec residere nec praecurrere sinebatur.

5. Emenso itaque itinere bidui prope civitatem venimus Duram desertam, marginibus amnis inpositam. in quo loco greges cervorum plures inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus elisi remorum ad satietatem omnes paverunt; pars maxima natatu adsueta veloci alveo penetrato incohibili cursu evasit ad solitudines notas.

6. Exin dierum quattuor itinere levi peracto vespera incedente cum expeditis mille inpositis navibus Lucillianus comes imperio principis mittitur Anathan munimentum expugnaturus, quod ut pleraque alia circumluitur fluentis Euphratis. et navibus, ut praeceptum est, per oportuna dispersis obsidebatur insula, nebulosa nocte obumbrante impetum clandestinum.

7. sed postquam advenit lux certa, aquatum quidam egressus visis subito hostibus ululabili clamore sublato excitos tumultuosis vocibus propugnatores armavit. et mox a specula quadam altissima explorato situ castrorum, quam ocissime cum duarum praesidio navium amnem supermeat imperator, pone sequentibus navigiis multis, quae obsidionales machinas advehebant.

8. iamque muris propinquans cum non absque discriminibus multis consideraret esse certandums sermone cum leni tum aspero et minaci hortabatur ad deditionem defensores, qui ad conloquium petito Ormizda promissi, eius et iuramentis inlecti multa sibi de lenitudine Romana spondebant.