A. Marcellinus – Historiae L. XXIII – XXIV – XXV – XXVI
4. denique post finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta, civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, adsuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis placida morte decessit. certatimque summatum et vulgi sententiis concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione permixtus est omnium primus.
5. unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi appellari se patiuntur Solis fratres et Lunae, utque imperatoribus nostris Augusta nuncupatio amabilis est et optata, ita regibus Parthicis abiectis et ignobilibus antea, incrementa dignitatum felicibus Arsacis auspiciis accessere vel maxima.
6. quam ob rem numinis eum vice venerantur et colunt ea usque propagatis honoribus ut ad nostri memoriam non nisi Arsacides is sit, quisquam in suscipiendo regno cunctis anteponatur, et in qualibet civili concertatione, quae adsidue apud eos eveniunt, velut sacrilegium quisque caveat ne dextra sua Arsaciden arma gestantem feriat vel privatum.
7. Satisque constat hanc gentem regna populis vi superatis conpluribus dilatasse ad usque Propontidem et Thracias, sed alte spirantium ducum superbia licenter grassantium per longinqua aerumnis maximis inminutam primo per Cyrum, quem Bospori fretum cum multitudine fabulosa transgressum ad internecionem delevit Tomyris regina Scytharum ultrix acerrima filiorum.
8. deinde cum Dareus posteaque Xerxes Graeciam elementorum usu mutato adgressi cunctis paene copiis terra marique consumptis vix ipsi tutum invenere discessum, ut bella praetereamus Alexandrina et testamento nationem omnem in successoris unius iura translatam.
9. Quibus peractis transcursisque temporibus longis sub consulibus et deinceps in potestatem Caesarum redacta re publica, nobiscum hae nationes subinde dimicarunt paribusque momentis interdum, aliquotiens superatae, non numquam abiere victrices.
10. Nunc locorum situm, quantum ratio sinit, carptim breviterque absolvam. hae regiones in amplitudines diffusae longas et latas ex omni latere insulosum et celebre Persicum ambiunt mare, cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, ut ex Harmozonte Carmaniae promuntorio contra oppositum aliud promuntorium, quod appellant incolae Maces, sine inpedimento cernatur.
11. quibus angustiis permeatis cum latitudo patuerit nimis extensa, navigatio ad usque urbem Teredona porrigitur, ubi post iacturas multiplices pelago miscetur Euphrates, omnisque sinus dimensione litorea in numerum viginti milium stadiorum velut spatio detornato finitur, cuius per oras omnes oppidorum est densitas et vicorum naviumque crebri discursus.
12. ergo permeatis angustiis ante dictis venitur ad Carmaniae sinum orienti obiectum intervallo. Cantichus nomine panditur sinus australis. haut procul inde alius, quem vocant Chaliten, occiduo obnoxius sideri. hinc praestrictis pluribus insulis, e quibus paucae sunt notae, Indorum mari iunguntur oceano, qui ferventem solis exortum suscipit omnium primus ipse quoque nimium calens.
13. utque geographici stili formarunt, hac specie distinguitur omnis circuitus ante dictus. ab arctoo cardine usque ad Caspias portas Cadusiis conterminat et Scytharum gentibus multis et Arimaspis hominibus luscis et feris. ab occidua plaga contingit Armenios et Niphaten et in Asia sitos Albanos, mare rubrum et Scenitas Arabas, quos Saracenos posteritas appellavit: Mesopotamiam sub axe meridiali despectat: orienti a fronte contrarius ad Gangen extenditur flumen, quod Indorum intersecans terras in pelagus eiectatur australe.
14. Sunt autem in omni Perside hae regiones maximae, quas Vitaxae id est magistri equitum curant, et reges et satrapae — nam minores plurimas recensere difficile est et superfluvm Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania maior, Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae, Scythia infra Imaum et ultra eundem montem, Serica, Aria, Paropanisadae, Drangiana, Arachosia et Gedrosia.
15. Citra omnes provincias est nobilis Assyria celebritate et magnitudine et multiformi feracitate ditissima. quae per populos pagosque amplos diffusa quondam et copiosa, ad unum concessit vocabulum et nunc omnis appellatur Assyria, ubi inter bacarum vulgariumque abundantiam frugum bitumen nascitur prope lacum nomine Sosingiten, cuius alveo Tigris voratus fluensque subterraneus percursis spatiis longis emergit.
16. hic et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini, cui etiam si avicula insederit brevis, praepedito volatu submersa penitus evanescit. et cum hoc liquoris ardere coeperit genus, nullum inveniet humana mens praeter pulverem extinguendi commentum.
17. In his pagis hiatus quoque conspicitur terrae, unde halitus letalis exsurgens quodcumque animal proxime steterit odore gravi consumit. quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit latum, antequam sublimius vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset.
18. cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac, ut adserunt aliqui, videbatur. unde emergens itidem noxius spiritus perseveranti odore quicquid prope venerat conrumpebat absque spadonibus solis, quod qua causa eveniat, rationibus physicis permittatur.
19. apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum Tyana, stagno effluens fons cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus seseque resorbens numquam extra margines intumescit.
20. Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata longaque adsuetudine ad hoc translata vocabulum ea re quod inter Onam et Tigridem sita navigeros fluvios adiri vado numquam potuit: transire enim diabainein dicimus Graeci.
21. et veteres quidem hoc arbitrantur. nos autem id dicimus quod in his terris amnes sunt duo perpetui, quos ipsi transivimus, Diabas et Adiabas iunctis navalibus pontibus, ideoque intellegi Adiabenam cognominatam ut a fluminibus maximis Aegyptos Homero auctore et India et Euphratensis ante hoc Commagena, itidemque Hiberia ex Hibero, nunc Hispania, et a Baeti amne insigni provincia Baetica.
22. In hac Adiabena Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis Samiramidis mariti declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum incitato Marte prostravit.
23. In omni autem Assyria multae sunt urbes. inter quas Apamia eminet Mesene cognominata et Teredon et Apollonia et Vologessia hisque similes multae. splendidissimae vero et pervulgatae hae solae sunt tres: Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit — arcem enim antiquissimus rex condidit Belus — et Ctesiphon quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus incolarum viribus amplificatam et moenibus Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum. post hanc Seleucia ambitiosum opus Nicatoris Seleuci.
24. qua per duces Veri Caesaris, ut ante rettulimus, expulsata, avulsum sedibus simulacrum Comei Apollinis perlatumque Romam in aede Apollinis Palatini deorum antistites collocarunt. fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum incensa civitate milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis labes primordialis exiluit, quae insanabilium vi concepta morborum eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias cuncta contagiis polluebat et mortibus.
25. Hic prope Chaldaeorum est regio altrix philosophiae veteris, ut memorant ipsi, apud quos veridica vaticinandi fides eluxit. perfluvnt autem has easdem terras potiores ante alios amnes hi, quos praediximus, et Marses et Flumen regium et Euphrates cunctis excellens. qui tripertitus navigabilis per omnes est rivos, insulasque circumfluens, et arva cultorum industria diligentius rigans vomeri et gignendis arbustis habilia facit.
26. His tractibus Susiani iunguntur, apud quos non multa sunt oppida. inter alia tamen eminet Susa saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha. cetera brevia sunt et obscura. fluvii vero multi per haec loca discurrunt, quibus praestant Oroates et Harax et Mosaeus, per harenosas angustias, quae a rubro prohibent Caspium mare, aequoream multitudinem inundantes.
27. At in laeva Media confinis Hyrcano panditur mari: quam ante regnum Cyri superioris et incrementa Persidos legimus Asiae reginam totius Assyriis domitis, quorum plurimos pagos in Atropatenae vocabulum permutatos belli iure possedit.
28. pugnatrix natio et formidanda post Parthos, quibus vincitur solis, regiones inhabitans ad speciem quadratae figurae formatas. harum terrarum incolae omnes ad latitudinem nimiam extenduntur, eisque maximae celsitudines imminent montium, quos Zagrum et Orontem et Iasonium vocant.
29. Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam frumentariis agris adfluvnt et vinariis, pingui fecunditate laetissimi et fluminibus fontiumque venis liquidis locupletes.
30. edunt apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus, ut scriptores antiqui docent nosque vidimus, ineuntes proelia viri summates vehi exultantes solent, quos Nesaeos appellant.
31. abundat aeque civitatibus ditibus Media et vicis in modum oppidorum exstructis et multitudine incolarum. utque absolute dicatur, uberrimum est habitaculum regum.
32. In his tractibus Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta studiisque, quoniam huc incidimus, pauca conveniet expediri. magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato machagistiam esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus Darei pater.
33. qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu rationes mundani motus et siderum purosque sacrorum ritus quantum colligere potuit eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura per suam quisque progeniem posteris aetatibus tradunt.
34. ex eo per saecula multa ad praesens una eademque prosapia multitudo creata deorum cultibus dedicatur. feruntque, si iustum est credi, etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam ut faustam praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.
35. huius originis apud veteres numerus erat exilis eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur. eratque piaculum aras adire vel hostiam contrectare antequam magus conceptis precationibus libamenta diffunderet praecursoria. verum aucti paulatim in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen villasque inhabitantes nulla murorum firmitudine conmunitas et legibus suis uti permissi religionis respectu sunt honorati.
36. ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis regnum inisse Persidos antiqui memorant libri docentes eos Darei factione oppressos, imperitandi initium equino hinnitu sortiti.
37. In hac regione oleum conficitur Medicum, quo inlitum telum, si emissum lentius laxiore arcu — nam ictu extinguitur rapido — haeserit usquam, tenaciter cremat, et si aqua voluerit abluere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.
38. paratur autem hoc modo. oleum usus communis herba quadam infectum condiunt harum rerum periti ad diuturnitatem servantes et coalescens durant ex materia venae naturalis similis oleo crassiori: quae species gignitur apud Persas, quam ut diximus, naphtam vocabulo appellavere gentili.
39. Per haec loca civitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis et Patigran et Gazaca. inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana sub Iasonio monte in terris sitae Syromedorum.
40. amnes has regiones praetereunt multi, quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes et Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso Cyrus ille superior rex amabilis abolito vetere id vocabulum dedit cum ereptum ire regna Scythica festinaret, quod et fortis est, ut ipse etiam ferebatur, et vias sibi ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur mare.
41. Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite aquarumque copia iucundissima. amnes quippe multi per eam ante dictum influvnt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.
42. oppida vero mediterranea sunt ampliora — incertum enim, qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne — inter quae Persepolis est clara et Ardea et Obroatis atque Tragonice. insulae vero visuntur ibi tres tantum Tabiana et Fara et Alexandria.
43. His propinquant Parthi siti sub aquilone colentes nivales terras et pruinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris abundantior: et haec potiora residuis sunt oppida Oenunia, Moesia, Charax, Apamia, Artacana et Hecatompylos, a cuius finibus per Caspia litora ad usque portarum angustias stadia quadraginta numerantur et mille.
44. feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces eosque ita certamina iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam. excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.