A. Marcellinus – Historiae L. XXIII – XXIV – XXV – XXVI
XXIII 1. Haec eo anno — ut praetereamus negotiorum minutias — agebantur. Iulianus vero iam ter consul, adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias, quater ipse amplissimum inierat magistratum: et videbatur novum adiunctum esse Augusto privatum, quod post Diocletianum et Aristobulum nullus meminerat gestum. 2. et licet accidentium varietatem sollicita mente praecipiens multiplicatos expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam...