trlat_Confessiones_II105_93

Domine, qui formas etiam propaginem mortis nostrae, potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. Aut certe sonitum nubium tuarum vigilantius adverterem: Tribulationem autem carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco ; et: Bonum est homini mulierem non tangere ; et: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Dei, quomodo placeat Deo; qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori . Has ergo voces exaudirem vigilantior et abscisus propter regnum caelorum  felicior expectarem amplexus tuos.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_II105_123

Potrebbero interessarti anche...