trlat_Confessiones_II105_93
Domine, qui formas etiam propaginem mortis nostrae, potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. Aut certe sonitum nubium tuarum vigilantius adverterem: Tribulationem autem carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco ; et: Bonum est homini mulierem non tangere ; et: Qui sine uxore est, cogitat ea quae...