trlat_Confessiones_ XIII531_136

26. 40. Unde ergo gaudes, o Paule magne? Unde gaudes, unde pasceris, homo renovate in agnitione Dei secundum imaginem eius, qui creavit te , et anima viva tanta continentia et lingua volatilis loquens mysteria ? Talibus quippe animantibus ista esca debetur. Quid est, quod te pascit? Laetitia. Quod sequitur audiam: Verumtamen, inquit, benefecistis communicantes tribulationi meae . Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi: In tribulatione dilatasti mihi , quia et abundare et penuriam patinovit in te, qui confortas eum. Scitis enim, inquit, etiam vos, Philippenses, quoniam in principio Evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli, quia et Thessalonicam et semel et iterum usibus meis misistis . Ad haec bona opera eos redisse nunc gaudet et repullulasse laetatur tamquam revirescente fertilitate agri.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XIII531_178

Potrebbero interessarti anche...