trlat_Confessiones_ XIII531_136
26. 40. Unde ergo gaudes, o Paule magne? Unde gaudes, unde pasceris, homo renovate in agnitione Dei secundum imaginem eius, qui creavit te , et anima viva tanta continentia et lingua volatilis loquens mysteria ? Talibus quippe animantibus ista esca debetur. Quid est, quod te pascit? Laetitia. Quod sequitur audiam: Verumtamen, inquit, benefecistis communicantes tribulationi meae . Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius...