trlat_Confessiones_ VI266_152

Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: “Interest, unde quis gaudeat. Gaudebat mendicus ille vinulentia, tu gaudere cupiebas gloria”. Qua gloria, Domine? Quae non est in te. Nam sicut verum gaudium non erat, ita nec illa vera gloria et amplius vertebat mentem meam. Et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam, ego cum mea dormieram et surrexeram et dormiturus et surrecturus eram ; vide quot dies! Interest vero, unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa vanitate. Sed et tunc distabat inter nos: nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis eviscerarer, verum etiam quod ille bene optando acquisiverat vinum, ego mentiendo quaerebam typhum. Dixi tunc multa in hac sententia caris meis et saepe advertebam in his, quomodo mihi esset, et inveniebam male mihi esse et dolebam et conduplicabam ipsum male, et si quid arrisisset prosperum, taedebat apprehendere, quia paene priusquam teneretur avolabat.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ VI266_217

Potrebbero interessarti anche...