trlat_Confessiones_ VI266_152
Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: “Interest, unde quis gaudeat. Gaudebat mendicus ille vinulentia, tu gaudere cupiebas gloria”. Qua gloria, Domine? Quae non est in te. Nam sicut verum gaudium non erat, ita nec illa vera gloria et amplius vertebat mentem meam. Et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam, ego cum mea dormieram et surrexeram et dormiturus...