trlat_Confessiones_III167_131
Haec sunt capita iniquitatis, quae pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine , aut una aut duabus earum aut simul omnibus, et vivitur male adversus tria et septem, psalterium decem chordarum , decalogum tuum, Deus altissime et dulcissime. Sed quae flagitia in te, qui non corrumperis? Aut quae adversus te facinora, cui noceri non potest? Sed hoc vindicas, quod in se homines perpetrant,...