trlat_Confessiones_III167_131

Haec sunt capita iniquitatis, quae pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine , aut una aut duabus earum aut simul omnibus, et vivitur male adversus tria et septem, psalterium decem chordarum , decalogum tuum, Deus altissime  et dulcissime. Sed quae flagitia in te, qui non corrumperis? Aut quae adversus te facinora, cui noceri non potest? Sed hoc vindicas, quod in se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, impie faciunt in animas suas, et mentitur iniquitas sibi  sive corrumpendo ac pervertendo naturam suam, quam tu fecisti et ordinasti, vel immoderate utendo concessis rebus vel in non concessa flagrando in eum usum, qui est contra naturam ; aut rei tenentur animo et verbis saevientes adversus te et adversus stimulum calcitrantes , aut cum diruptis limitibus humanae societatis laetantur audaces privatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delectaverit aut offenderit.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_III167_170

Potrebbero interessarti anche...