trlat_Confessiones_ XIII505_225
13. 14. Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem . Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes . Adhuc abyssus abyssum invocat, sed iam in voce cataractarum tuarum . Adhuc et ille qui dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus , etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse, et quae retro oblitus, in ea, quae ante sunt, extenditur et ingemescit gravatus , et sitit anima eius ad Deum vivum, quemadmodum...