trlat_Confessiones_ XIII505_225

13. 14. Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem . Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes . Adhuc abyssus abyssum invocat, sed iam in voce cataractarum tuarum . Adhuc et ille qui dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus , etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse, et quae retro oblitus, in ea, quae ante sunt, extenditur  et ingemescit gravatus , et sitit anima eius ad Deum vivum, quemadmodum cervi ad fontes aquarum, et dicit: Quando veniam?  Habitaculum suum, quod de caelo est, superindui cupiens , et invocat inferiorem abyssum dicens: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae ; et: Nolite pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis ; et: O stulti Galatae, quis vos fascinavit?  Sed iam non in voce sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum de excelsis  per eum, qui ascendit in altum  et aperuit cataractas donorum suorum , ut fluminis impetus laetificarent civitatem tuam . Illi enim suspirat sponsi amicus , habens iam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semetipso ingemescens, adoptionem exspectans, redemptionem corporis sui ; illi suspirat (membrum est enim sponsae) et illi zelat  (amicus est enim sponsi),illi zelat, non sibi, quia in voce cataractarum tuarum, non in voce sua invocat alteram abyssum, cui zelans timet, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro , Unico tuo. Quae est illa speciei lux? Cum videbimus eum, sicuti est , et transierint lacrimae, quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? 

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XIII505_311

Potrebbero interessarti anche...