trlat_Confessiones_ XII472_142
17. 24. Dicunt enim: “Quamvis vera sint haec, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum revelante Spiritu diceret: In principio fecit Deus caelum et terram . Non caeli nomine spiritalem vel intellectualem illam creaturam semper faciem Dei contemplantem significavit nec terrae nomine informem materiam”. Quid igitur? “Quod nos dicimus, inquiunt, hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est”. Quid illud est? “Nomine, aiunt, caeli...