17. 24. Dicunt enim: “Quamvis vera sint haec, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum revelante Spiritu diceret: In principio fecit Deus caelum et terram . Non caeli nomine spiritalem vel intellectualem illam creaturam semper faciem Dei contemplantem  significavit nec terrae nomine informem materiam”. Quid igitur? “Quod nos dicimus, inquiunt, hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est”. Quid illud est? “Nomine, aiunt, caeli et terrae totum istum visibilem mundum prius universaliter et breviter significare voluit, ut postea digereret dierum enumeratione quasi articulatim universa, quae Sancto Spiritui placuit sic enuntiare. Tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus, cui loquebatur , ut eis opera Dei non nisi sola visibilia commendanda iudicaret”. Terram vero invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista visibilia, quae nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiam intellegendam esse consentiunt.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XII472_188
Powered by Inline Related Posts