trlat_Confessiones_ X381_93
31. 43. Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei . Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et ventrem destruas , cum occideris indigentiam satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna . Nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno , ne capiar, et quotidianum bellum gero, in ieiuniis saepius in servitutem redigens corpus meum , et dolores mei voluptate pelluntur. Nam fames et sitis quidam dolores sunt,...