trlat_Confessiones_ X381_93

31. 43. Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei . Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et ventrem destruas , cum occideris indigentiam satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna . Nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno , ne capiar, et quotidianum bellum gero, in ieiuniis  saepius in servitutem redigens corpus meum , et dolores mei voluptate pelluntur. Nam fames et sitis quidam dolores sunt, urunt et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. Quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum serviunt, calamitas deliciae vocantur.

Potrebbero interessarti anche...