trlat_Confessiones_ VII291_128
His itaque auditis et creditis, talis quippe narraverat,.omnis illa reluctatio mea resoluta concidit, et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate revocare, cum dicerem, constellationibus eius inspectis ut vera pronuntiarem, debuisse me utique videre ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae civitatis, natales ingenuos, honestam educationem liberalesque doctrinas. At si me ille servus ex eisdem constellationibus (quia...