His itaque auditis et creditis, talis quippe narraverat,.omnis illa reluctatio mea resoluta concidit, et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate revocare, cum dicerem, constellationibus eius inspectis ut vera pronuntiarem, debuisse me utique videre ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae civitatis, natales ingenuos, honestam educationem liberalesque doctrinas. At si me ille servus ex eisdem constellationibus (quia et illius ipsae essent) consuluisset, ut eidem quoque vera proferrem, debuisse me rursus ibi videre abiectissimam familiam, conditionem servilem et cetera longe a prioribus aliena longeque distantia. Unde autem fieret, ut eadem inspiciens diversa dicerem, si vera dicerem (si autem eadem dicerem, falsa dicerem); inde certissime collegi ea, quae vera consideratis constellationibus dicerentur, non arte dici, sed sorte, quae autem falsa, non artis imperitia, sed sortis mendacio.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ VII291_189
Powered by Inline Related Posts