Livius – Ab Urbe Condita L. XXV-XXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

15. Et legati. Campani, audita sua pariter sociorumque clade legatos ad Hannibalem miserunt qui nuntiarent duos consules ad Beneuentum esse, diei iter a Capua; tantum non ad portas et muros bellum esse; ni propere subueniat, celerius Capuam quam Arpos in potestatem hostium uenturam. ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti debere esse ut Capuam, quam Carthagini aequare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat. Hannibal, curae sibi fore rem Campanam pollicitus, in praesentia duo milia equitum cum legatis mittit quo praesidio agros populationibus possent prohibere.

Romanis interim, sicut aliarum rerum, arcis Tarentinae praesidiique quod ibi obsideretur cura est. C. Seruilius legatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio praetore in Etruriam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot nauibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias peruenit. cuius aduentu qui ante in exigua spe uocati saepe ad transitionem ab hostibus per conloquia erant ultro ad transeundum hostes uocabant sollicitabantque. et erat satis ualidum praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam qui Metaponti erant militibus. itaque Metapontini extemplo metu quo tenebantur liberati ad Hannibalem defecere. hoc idem eadem ora maris et Thurini fecerunt. mouit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione iuncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos. eorum amici cognatique litteras ac nuntios ad Hannonem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, miserunt, si exercitum ad moenia admouissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse. M. Atinius Thuriis cum modico praesidio praeerat, quem facile elici ad certamen temere ineundum rebantur posse, non militum quos perpaucos habebat fiducia quam iuuentutis Thurinae; eam ex industria centuriauerat armaueratque ad tales casus. diuisis copiis inter se duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad urbem pergit, Mago cum equitatu tectus collibus ap.te ad. tegendas insidias oppositis subsistit. Atinius peditum tantum agmine per exploratores comperto in aciem copias educit, et fraudis intestinae et hostium insidiarum ignarus. pedestre proelium fuit persegne paucis in prima acie pugnantibus Romanis, Thurinis exspectantibus magis quam adiuuantibus euentum; et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret. quo ubi est uentum, coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido animo unde pugnabat stantem extemplo in fugam auerterunt. Romani, quamquam circumuentos hinc pedes, hinc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere; postremo et ipsi terga uertunt atque ad urbem fugiunt. ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri uiderunt, conclamant instare Poenum permixtosque et hostes urbem inuasuros ni propere portas claudant. ita exclusos Romanos praebuere hosti ad caedem; Atinius tamen cum paucis receptus. seditio inde paulisper tenuit, cum inde. alii cedendum fortunae et tradendam urbem uictoribus censerent. ceterum, ut plerumque, fortuna et consilia mala uicerunt; Atinio cum suis ad mare ac naues deducto, magis quia ipsi ob imperium in se mite ac iustum consultum uolebant quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt. consules a Beneuento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant, corrumpenda sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum impunita defectio esset. ceterum ne Beneuentum sine praesidio esset et ut ad subita belli, si Hannibal, quod facturum haud dubitabant, ad opem ferendam sociis Capuam uenisset, equitis uim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac leui armatura Beneuentum uenire iubent; legionibus statiuisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret.

16. Graccho, priusquam ex Lucanis moueret, sacrificanti triste prodigium factum est. ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt. et cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta seruarentur, iterum ac tertium tradunt libatoque. iocinere intactos angues abisse. cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium praemonuissent et ab occultis cauendum hominibus consultisque, nulla tamen prouidentia fatum imminens moueri potuit. Flauus Lucanus fuit, caput partis eius Lucanorum, cum pars ad Hannibalem defecisset, quae cum Romanis stabat; et iam annuo in magistratu erat, ab iisdem illis creatus praetor. is mutata repente uoluntate locum gratiae apud Poenum quaerens, neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset. ad Magonem, qui in Bruttiis praeerat, clam in conloquium uenit fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus uenturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum .quo cum. paucis Gracchum adducturum ait: Mago ibi pedites equitesque armatos—et capere eas latebras ingentem numerum—occuleret. loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendae rei est. Flauus ad Romanum imperatorem uenit. rem se ait magnam incohasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse: omnium populorum praetoribus, qui ad Poenum in illo communi Italiae motu descissent, persuasisse ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quae prope exitium clade Cannensi uenisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis uis senesceret ac prope ad nihilum uenisset: ueteri delicto haud implacabiles fore Romanos; nullam unquam gentem magis exorabilem promptioremque ueniae dandae fuisse; quotiens rebellioni etiam maiorum suorum ignotum? haec ab se suis dicta; ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram .et. id pignus fidei secum ferre: locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum, haud procul castris Romanis; ibi paucis uerbis transigi rem posse ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit. Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine ueri captus, cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite .in. insidias praecipitat. hostes subito exorti; et, ne dubia proditio esset, Flauus iis se adiungit. tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur. Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent uirtute: reliquum autem quid esse paucis a multitudine in ualle silua ac montibus saepta circumuentis praeter mortem? id referre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti trucidentur an toti a patiendo exspectandoque euentu in impetum atque iram uersi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant. Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui eam uictimam prae se ad inferos misisset, eum decus eximium, egregium solatium suae morti inuenturum. inter haec dicta paludamento circa laeuum bracchium intorto—nam ne scuta quidem secum extulerant—in hostes impetum fecit. maior quam pro numero hominum editur pugna. iaculis maxime aperta corpora Romanorum; et, cum undique ex altioribus locis in cauam uallem coniectus esset, transfiguntur. Gracchum iam nudatum praesidio uiuum capere Poeni nituntur; ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostes adeo infestus confertos inuasit ut parci ei sine multorum pernicie non posset. exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit. haec si uera fama est, Gracchus in Lucanis ad campos qui Ueteres uocantur periit.

17. Sunt qui in agro Beneuentano prope Calorem fluuium contendant a castris cum lictoribus ac tribus seruis lauandi causa progressum, cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem saxisque quae uoluit amnis propugnantem interfectum. sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progressum, uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum circumuentum scribant. adeo nec locus nec ratio mortis in uiro tam claro et insigni constat. funeris quoque Gracchi uaria est fama. alii in castris Romanis sepultum ab suis, alii ab Hannibale—et ea uolgatior fama est—tradunt in uestibulo Punicorum castrorum rogum exstructum esse, armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum motibusque armorum et corporum suae cuique genti adsuetis, ipso Hannibale omni rerum uerborumque honore exsequias celebrante. haec tradunt qui in Lucanis rei gestae auctores sunt. si illis qui ad Calorem fluuium interfectum memorant credere uelis, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt; eo delato ad Hannibalem missus ab eo confestim Carthalo, qui in castra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem deferret; is funus imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu Beneuentanis fecit.

18. Consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi ad signa milites palatos passim reuocarunt, et uixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt. inde ingens ferocia superbae suopte ingenio genti creuit multisque proeliis lacessebant Romanos; sed intentiores ad cauendum consules una pugna fecerat incaute atque inconsulte inita. restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parua una res; sed in bello nihil tam leue est quod non magnae interdum rei momentum faciat. T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat perfamiliari hospitio iunctus. creuerat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat. is tum Badius progressus ante stationes quae pro porta stabant uocari Crispinum iussit. quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria etiam in discidio publicorum foederum priuati iuris, paulum a ceteris processit. postquam in conspectum uenere, ‘prouoco te’ inquit ‘ad pugnam, Crispine’ Badius; ‘conscendamus equos summotisque aliis uter bello melior sit decernamus.’ ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse in quibus uirtutem ostendant; se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali caede dextram uiolet; conuersusque abibat. enimuero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignauiamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse. si parum publicis foederibus ruptis dirempta simul et priuata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium. nihil sibi cum eo consociatum, nihil foederatum, hosti cum hoste, cuius patriam ac penates publicos priuatosque oppugnatum uenisset. si uir esset, congrederetur. diu cunctantem Crispinum perpulere turmales ne impune insultare Campanum pateretur. itaque tantum moratus dum imperatores consuleret permitterentne sibi extra ordinem in prouocantem hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam euocauit. nulla mora a Campano facta est; infestis equis concurrerunt. Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit, superque delapsum cum uolnere ex equo desiluit ut pedes iacentem conficeret. Badius priusquam opprimeretur parma atque equo relicto ad suos aufugit; Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis donatus.

19. Hannibal ex agro Beneuentano castra ad Capuam cum mouisset, tertio post die quam uenit copias in aciem eduxit, haudquaquam dubius, quod Campanis absente se paucos ante dies secunda fuisset pugna, quin multo minus se suumque totiens uictorem exercitum sustinere Romani possent. ceterum postquam pugnari coeptum est, equitum maxime incursu, cum iaculis obrueretur, laborabat Romana acies, donec signum equitibus datum est ut in hostem admitterent equos. ita equestre proelium erat, cum procul uisus Sempronianus exercitus, cui Cn. Cornelius quaestor praeerat, utrique parti parem metum praebuit ne hostes noui aduentarent. uelut ex composito utrimque signum receptui datum reductique in castra prope aequo Marte discesserunt; plures tamen ab Romanis primo incursu equitum ceciderunt. inde consules, ut auerterent Capua Hannibalem, nocte quae secuta est diuersi, Fuluius in agrum Cumanum, Claudius in Lucanos abiit. postero die cum uacua castra Romanorum esse nuntiatum Hannibali esset et duobus agminibus diuersos abiisse, incertus primo utrum sequeretur Appium institit sequi. ille circumducto hoste qua uoluit alio itinere ad Capuam rediit.

Hannibali alia in his locis bene gerendae rei fortuna oblata est. M. Centenius fuit cognomine Paenula, insignis inter primi pili centuriones et magnitudine corporis et animo. is, perfunctus militia, per P. Cornelium Sullam praetorem in senatum introductus petit a patribus uti sibi quinque milia militum darentur: se peritum et hostis et regionum breui operae pretium facturum et quibus artibus ad id locorum nostri et duces et exercitus capti forent iis aduersus inuentorem usurum. id non promissum magis stolide quam stolide creditum tamquam eaedem militares et imperatoriae artes essent. data pro quinque octo milia militum, pars dimidia ciues, pars socii; et ipse aliquantum uoluntariorum in itinere ex agris conciuit ac prope duplicato exercitu in Lucanos peruenit, ubi Hannibal nequiquam secutus Claudium substiterat. haud dubia res erat, quippe inter Hannibalem ducem et centurionem exercitusque alterum uincendo ueteranum, alterum nouum totum, magna ex parte etiam tumultuarium ac semermem. ut conspecta inter se agmina sunt et neutra pars detractauit pugnam, extemplo instructae acies. pugnatum tamen ~ut in nulla pari re~ duas amplius horas concitata, donec dux stetit, Romana acie. postquam is non pro uetere fama solum sed etiam metu futuri dedecoris, si sua temeritate contractae cladi superesset, obiectans se hostium telis cecidit, fusa extemplo est Romana acies; sed adeo ne fugae quidem iter patuit omnibus uiis ab equite insessis, ut ex tanta multitudine uix mille euaserint, ceteri passim alii alia peste absumpti sint.

20. Capua a consulibus iterum summa ui obsideri coepta est, quaeque in eam rem opus erant comportabantur parabanturque. Casilinum frumentum conuectum; ad Uolturni ostium, ubi nunc urbs est, castellum communitum, .ibique et Puteolis—iam. ante Fabius Maximus munierat—praesidium impositum ut mare proximum et flumen in potestate essent. in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria coemerat, ab Ostia conuectum est ut exercitui per hiemem copia esset. ceterum super eam cladem quae in Lucanis accepta erat uolonum quoque exercitus, qui uiuo Graccho summa fide stipendia fecerat, uelut exauctoratus morte ducis ab signis discessit.

Hannibal non Capuam neglectam neque in tanto discrimine desertos uolebat socios; sed prospero ex temeritate unius Romani ducis successu in alterius ducis exercitusque opprimendi occasionem imminebat. Cn. Fuluium praetorem Apuli legati nuntiabant primo, dum urbes quasdam Apulorum quae ad Hannibalem desciuissent oppugnaret, intentius rem egisse: postea nimio successu et ipsum et milites praeda impletos in tantam licentiam socordiamque effusos ut nulla disciplina militiae esset. cum saepe alias, tum paucis diebus ante expertus qualis sub inscio duce exercitus esset in Apuliam castra mouit.