Livius – Ab Urbe Condita L. XXV-XXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

31. Reductis in curiam legatis tum consul ‘non adeo maiestatis’ inquit ‘populi Romani imperiique huius oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis fuerim; sed non quid ego fecerim in disquisitionem uenit, quem quidquid in hostibus feci ius belli defendit, sed quid isti pati debuerint. qui si non fuerunt hostes, nihil interest nunc an uiuo Hierone Syracusas uiolauerim; sin autem desciuerunt a populo Romano, si legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia clauserunt exercituque Carthaginiensium aduersus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia cum fecerint indignatur? tradentes urbem principes Syracusanorum auersatus sum; Sosim et Moericum Hispanum quibus tantam crederem rem potiores habui. non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis: quis est uestrum qui se mihi portas aperturum, qui armatos milites meos in urbem accepturum promiserit? odistis et exsecramini eos qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis; tantum abest ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis. ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt maximo argumento est me neminem qui nauatam operam rei publicae nostrae uellet auersatum esse. et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis, nunc ad conloquium eundo temptaui pacem, et posteaquam neque legatos uiolandi uerecundia erat nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem ui atque armis Syracusas cepi. quae captis acciderint apud Hannibalem et Carthaginienses uictos iustius quam apud uictoris populi senatum quererentur. ego, patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, nunquam spoliis earum urbem Romam exornarem. quae autem singulis uictor aut ademi aut dedi, cum belli iure tum ex cuiusque merito satis scio me fecisse. ea uos rata habeatis, patres conscripti, necne, magis rei publicae interest quam mea. quippe mea fides exsoluta est: ad rem publicam pertinet ne acta mea rescindendo alios in posterum segniores duces faciatis. et quoniam coram et Siculorum et mea uerba audistis, patres conscripti, simul templo excedemus, ut me absente liberius consuli senatus possit.’ ita dimissi Siculi et ipse in Capitolium ad dilectum discessit.

32. Consul alter de postulatis Siculorum ad patres rettulit. ibi cum diu sententiis certatum esset et magna pars senatus, principe eius sententiae T. Manlio Torquato, cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda seruitute bello adfligi; inter tyrannorum et ducis Romani certamina praemium uictoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque aerarium quondam populi Romani, cuius munificentia ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello adiuta ornataque res publica esset; si ab inferis exsistat rex Hiero fidissimus imperii Romani cultor, quo ore aut Syracusas aut Romam ei ostendi posse, cum, ubi semirutam ac spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in uestibulo urbis, prope in porta, spolia patriae suae uisurus sit?– haec taliaque cum ad inuidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreuerunt patres: acta M. Marcelli quae is gerens bellum uictorque egisset rata habenda esse, in reliquum curae senatui fore rem Syracusanam, mandaturosque consuli Laeuino ut quod sine iactura rei publicae fieri posset fortunis eius ciuitatis consuleret. missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem uti rediret in curiam et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est; legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac leuandae calamitatis causa dixissent ueniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet. potens senatus consulto consul clementer appellatos eos dimisit.

33. Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, causa durior erat. neque enim meritas poenas negare poterant, nec tyranni erant in quos culpam conferrent, sed satis pensum poenarum tot ueneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant: paucos nobilium superstites esse, quos nec sua conscientia ut quicquam de se grauius consulerent impulerit nec uictoris ira capitis damnauerit; eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare ciues Romanos, adfinitatibus plerosque et propinquis iam cognationibus ex conubio uetusto iunctos. summotis deinde e templo paulisper dubitatum an arcessendus a Capua Q. Fuluius esset–mortuus enim post captam Claudius consul erat–ut coram imperatore qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur. dein cum M. Atilium C. Fuluium fratrem Flacci legatos eius et Q. Minucium et L. Ueturium Philonem item Claudi legatos qui omnibus gerendis rebus adfuerant in senatu uiderent nec Fuluium auocari a Capua nec differri Campanos uellent, interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cuius ex iis qui ad Capuam fuerant maxima auctoritas erat, ‘in consilio’ inquit ‘arbitror me fuisse consulibus Capua capta cum quaereretur ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset. duas mulieres compertum est Uestiam Oppiam Atellanam Capuae habitantem et Paculam Cluuiam quae quondam quaestum corpore fecisset, illam cottidie sacrificasse pro salute et uictoria populi Romani, hanc captiuis egentibus alimenta clam suppeditasse: ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, securique percussos a Q. Fuluio fuisse magis quorum dignitas inter alios quam quorum culpa eminebat. per senatum agi de Campanis, qui ciues Romani sunt, iniussu populi non uideo posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse cum defecissent ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset. itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresue rogationem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.’ L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec uerba rogauit: ‘omnes Campani Atellani Calatini Sabatini qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani .Q.. Fuluio proconsuli, quosque una secum dedidere quaeque una secum dedidere agrum urbemque diuina humanaque utensiliaque siue quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri uelitis uos rogo, Quirites.’ Plebes sic iussit: ‘quod senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui adsient, id uolumus iubemusque.’

34. Ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluuiaeque primum bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia petere ab senatu uellent, uenire eas Romam. Campanis in familias singulas decreta facta quae non operae pretium est omnia enumerare: aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges uendendas, extra filias quae enupsissent priusquam in populi Romani potestatem uenirent: alios in uincula condendos ac de iis posterius consulendum: aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt publicanda necne bona essent: pecua captiua praeter equos et mancipia praeter puberes uirilis sexus et omnia quae solo non continerentur restituenda censuerunt dominis. Campanos omnes Atellanos Calatinos Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostes essent, liberos esse iusserunt, ita ut nemo eorum ciuis Romanus aut Latini nominis esset, neue quis eorum qui Capuae fuisset dum portae clausae essent in urbe agroue Campano intra certam diem maneret; locus ubi habitarent trans Tiberim qui non contingeret Tiberim daretur: qui nec Capuae nec in urbe Campana quae a populo Romano defecisset per bellum fuissent, eos cis Lirim amnem Romam uersus, qui ad Romanos transissent priusquam Capuam Hannibal ueniret, cis Uolturnum emouendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumue haberet. qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posteriue eorum uspiam pararent haberentue nisi in Ueiente Sutrino Nepesinoue agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset. senatorum omnium quique magistratus Capuae Atellae Calatiae gessissent bona uenire Capuae iusserunt: libera corpora quae uenum dari placuerat Romam mitti ac Romae uenire. signa statuas aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt. ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam uenerant Campanos dimiserunt; nec iam Q. Fului saeuitiam in sese, sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam incusabant.

35. Dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus. scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in quam rem cum neque hominum satis nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules ut priuatim ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse. per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui praeter terram nudam ac uastam habere. tecta hostes incendisse, seruos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam paruo aere emendo, nunc remiges imperando; si quid cui argenti aerisue fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. se ut dent quod non habeant nulla ui nullo imperio cogi posse. bona sua uenderent; in corpora quae reliqua essent saeuirent; ne unde redimantur quidem quicquam superesse. haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant; nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam .et. expediendam usi sunt. senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent cur aequa plebis recusatio esset, uerterunt orationem eo ut dicerent priuatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse; nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos nauales socios? quomodo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora esse?