(… Testi Latini – felicemassaro.it)

26. Laeuinus ueris principio a Corcyra profectus nauibus superato Leucata promuntorio cum uenisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit ut praesto ibi Scopas Aetolique essent. sita Anticyra est in Locride laeua parte sinum Corinthiacum intranti; breue terra iter eo, breuis nauigatio ab Naupacto est. tertio ferme post die utrimque oppugnari coepta est; grauior a mari oppugnatio erat quia et tormenta machinaeque omnis generis in nauibus erant et Romani inde oppugnabant. itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem Aetolis traditur: praeda ex pacto Romanis cessit. litterae Laeuino redditae consulem eum absentem declaratum et successorem uenire P. Sulpicium; ceterum diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium Romam uenit. M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum eo die moris modo causa habuit professus nihil se absente collega neque de re publica neque de prouinciis acturum: scire se frequentes Siculos prope urbem in uillis obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romae crimina edita ficta. ab inimicis uolgare, ut ni simularent aliquem sibi timorem absente collega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit. ubi quidem collega uenisset non passurum quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur. dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitum ut quam plurimi questum de se Romam uenirent; eundem litteris falsis urbem implesse bellum in Sicilia esse ut suam laudem minuat. moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit, ac prope iustitium omnium rerum futurum uidebatur donec alter consul ad urbem uenisset. otium, ut solet, excitauit plebis rumores. belli diuturnitatem et uastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo uiros acresque nimis et feroces creatos qui uel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare ciuitatem forent passuri.

27. Interrupit hos sermones nocte quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum. eodem tempore septem tabernae quae postea quinque, et argentariae quae nunc nouae appellantur, arsere; comprehensa postea priuata aedificia–neque enim tum basilicae erant–comprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium; aedis Uestae uix defensa est tredecim maxime seruorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt. nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse quod pluribus simul locis et iis diuersis ignes coorti essent. itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, seruo libertatem. eo praemio inductus Campanorum Calauiorum seruus–Manus ei nomen erat–indicauit dominos et quinque praeterea iuuenes nobiles Campanos quorum parentes a Q. Fuluio securi percussi erant id incendium fecisse, uolgoque facturos alia ni comprendantur. comprehensi ipsi familiaeque eorum. et primo eleuabatur index indiciumque: pridie eum uerberibus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac leuitatem ex re fortuita crimen commentum. ceterum ut coram coarguebantur et quaestio ex ministris facinoris foro medio haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos seruosque conscios animaduersum est; indici libertas data et uiginti milia aeris. consuli Laeuino Capuam praetereunti circumfusa multitudo Campanorum est obsecrantium cum lacrimis ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent. Flaccus sibi priuatam simultatem cum Campanis negare ullam esse: publicas inimicitias ~hostilis~ et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret; nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia si qui euasissent aliqua, uelut feras bestias per agros uagari et laniare et trucidare quodcunque obuium detur; alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inuenturum in semusto foro consulem uestigia sceleris Campanorum; Uestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperii Romani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri. Laeuinus Campanos, iure iurando a Flacco adactos quinto die quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit. hac circumfusus multitudine, simul Siculis obuiam egressis secutisque Romam, praebuit .dolentis speciem duarum. clarissimarum urbium excidio, ac celeberrimis uiris uictos bello accusatores in urbem adducentis. de re publica tamen primum ac de prouinciis ambo consules ad senatum rettulere.

28. Ibi Laeuinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli, Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit: Philippum inferentem bellum Aetolis in Macedoniam retro ab se compulsum ad intima penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem. haec de se deque prouincia, cui praefuerat, consul: tum de prouinciis communis relatio fuit. decreuere patres ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale prouincia esset, alter classem cui T. Otacilius praefuisset Siciliamque prouinciam cum L. Cincio praetore obtineret. exercitus eis duo decreti qui in Etruria Galliaque essent; eae quattuor erant legiones; urbanae duae superioris anni in Etruriam, duae quibus Sulpicius consul praefuisset in Galliam mitterentur. Galliae et legionibus praeesset quem consul cuius Italia prouincia esset praefecisset: in Etruriam C. Calpurnius post praeturam prorogato in annum imperio missus. et Q. Fuluio Capua prouincia decreta prorogatumque in annum imperium; exercitus ciuium sociorumque minui iussus ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, dimissis qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in ueteribus militibus dimittendis. Cn. Fuluio consuli superioris anni nec de prouincia Apulia nec de exercitu quem habuerat quicquam mutatum; tantum in annum prorogatum imperium est. P. Sulpicius collega eius omnem exercitum praeter socios nauales iussus dimittere est. item ex Sicilia exercitus cui M. Cornelius praeesset ubi consul in prouinciam uenisset dimitti iussus. L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites dati, duarum instar legionum. totidem legiones in Sardiniam P. Manlio Uolsoni praetori decretae, quibus L. Cornelius in eadem prouincia priore anno praefuerat. urbanas legiones ita scribere consules iussi ne quem militem facerent qui in exercitu M. Claudi M. Ualeri Q. Fului fuisset, neue eo anno plures quam una et uiginti Romanae legiones essent.

29. His senatus consultis perfectis sortiti prouincias consules. Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello aduersus Hannibalem Laeuino euenit. quae sors, uelut iterum captis Syracusis, ita exanimauit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantes, ut comploratio eorum flebilesque uoces et extemplo oculos hominum conuerterint et postmodo sermones praebuerint. circumibant enim senatorum .domos. cum ueste sordida, adfirmantes se non modo suam quosque patriam, sed totam Siciliam relicturos si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. nullo suo merito eum ante implacabilem in se fuisse: quid iratum quod Romam de se questum uenisse Siculos sciat facturum? obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam uelut dedi noxae inimico. hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum, partim inuidia Marcelli excitabat, in senatum etiam peruenerunt. postulatum a consulibus est ut de permutandis prouinciis senatum consulerent. Marcellus si iam auditi ab senatu Siculi essent aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: nunc ne quis timore frenari eos dicere posset quo minus de eo libere querantur in cuius potestate mox futuri sint, si collegae nihil intersit mutare se prouinciam paratum esse, deprecari senatus praeiudicium; nam cum extra sortem collegae optionem dari prouinciae iniquum fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri? ita senatus cum quid placeret magis ostendisset quam decreuisset, dimittitur. inter ipsos consules permutatio prouinciarum rapiente fato Marcellum ad Hannibalem facta est, ut ex quo primus post .aduersissimas haud. aduersae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum prosperis tum maxime bellicis rebus caderet.

30. Permutatis prouinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum uerba fecerunt, in gratiam publicam auertentes: Hieronymum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem inuisos fuisse sibi. ob eam causam et Hieronymum a principibus iuuentutis prope publico consilio interfectum, et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissimorum iuuenum coniurationem factam; quos Marcelli mora destitutos quia ad praedictum tempus exercitum ad Syracusas non admouisset indicio facto omnes ab tyrannis interfectos. eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis. nunquam deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum transire pollicerique se urbem cum uellet ei tradituros; sed eum primo ui capere maluisse; dein cum id neque terra neque mari omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum Hispanum quam principes Syracusanorum habere, totiens id nequiquam ultro offerentes, praeoptasse, quo scilicet iustiore de causa uetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet. si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cum populo Romano gessissent, quid ultra quam quod fecerit nisi ut deleret Syracusas facere hostiliter Marcellum potuisse? certe praeter moenia et tecta exhausta urbis ac refracta ac spoliata deum delubra dis ipsis ornamentisque eorum ablatis nihil relictum Syracusis esse. bona quoque multis adempta ita ut ne nudo quidem solo reliquiis direptae fortunae alere sese ac suos possent. orare se patres conscriptos ut si nequeant omnia, saltem quae compareant cognoscique possint restitui dominis iubeant. talia conquestos cum excedere ex templo ut de postulatis eorum patres consuli possent Laeuinus iussisset, ‘maneant immo’ inquit Marcellus, ‘ut coram iis respondeam, quando ea condicione pro uobis, patres conscripti, bella gerimus ut uictos armis accusatores habeamus duae.que. captae hoc anno urbes Capua Fuluium reum, Marcellum Syracusae habeant.’

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15