Livius – Ab Urbe Condita L. XXV-XXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

8. Huius atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia Graecarum ciuitatium animos inritauit cum publice, tum etiam singulos priuatim ut quisque tam foede interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat. ex iis tredecim fere nobiles iuuenes Tarentini coniurauerunt, quorum principes Nico et Philemenus erant. hi priusquam aliquid mouerent conloquendum cum Hannibale rati, nocte per speciem uenandi urbe egressi ad eum proficiscuntur; et cum haud procul castris abessent, ceteri silua prope uiam sese occuluerunt, Nico et Philemenus progressi ad stationes comprehensique, ultro id petentes, ad Hannibalem deducti sunt. qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus facerent, praedandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium quae pastum propulsa essent ad urbem agere; tuto ac sine certamine id facturos promissum est. conspecta ea praeda iuuenum est minusque iterum ac saepius id eos audere miraculo fuit. congressi cum Hannibale rursus fide sanxerunt liberos Tarentinos leges .suas. suaque omnia habituros neque ullum uectigal Poeno pensuros praesidiumue inuitos recepturos; prodita praesidia Carthaginiensium fore. haec ubi conuenerunt, tunc uero Philemenus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in urbem frequentiorem facere. et erat uenandi studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur, captumque ferme aliquid aut ab hoste ex praeparato allatum reportans donabat aut praefecto aut custodibus portarum; nocte maxime commeare propter metum hostium credebant. ubi iam eo consuetudinis adducta res est ut, quocumque noctis tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendae rei Hannibali uisum est. tridui uiam aberat; ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco statiua eum tam diu habere, aegrum simulabat. Romanis quoque, qui in praesidio Tarenti erant, suspecta esse iam segnis mora eius desierat.

9. Ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem uelocitate corporum ac leuitate armorum aptissimos esse ratus est, electis, quarta uigilia noctis signa mouit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit ut discurrerent circa uias perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; praegressos retraherent, obuios occiderent, ut praedonum magis quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit; et ne ibi quidem nuntiato quo pergerent, tantum conuocatos milites monuit uia omnes irent nec deuerti quemquam aut excedere ordine agminis paterentur et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum quae uellet agi. eadem ferme hora Tarentum fama praeuenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse. ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem; in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est ut contra pro argumento fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque .e. castris non mouisse.

Hannibal concubia nocte mouit. dux Philemenus erat cum solito captae uenationis onere; ceteri proditores ea quae composita erant exspectabant. conuenerat autem ut Philemenus portula adsueta uenationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal; ea mediterranea regio est orientem spectans; busta aliquantum intra moenia includunt. cum portae adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; exstinctae deinde utrimque flammae sunt. Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex improuiso adortus sopitos uigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit. Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet ut, quo res postulet occurrere libero campo possent. et Philemenus portulae parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat. nota uox eius et familiare iam signum cum excitasset uigilem, dicenti uix sustineri grandis bestiae onus portula aperitur. inferentes aprum duos iuuenes secutus ipse cum expedito uenatore uigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant uersum, uenabulo traicit. ingressi deinde triginta fere armati ceteros uigiles obtruncant refringuntque portam proximam et agmen sub signis confestim inrupit. inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt. tum duo milia Gallorum Poenus in tres diuisa partes per urbem dimittit; Tarentinos .iis addit duces binos.; itinera quam maxime frequentia occupari iubet, tumultu orto Romanos passim caedi, oppidanis parci. sed ut fieri id posset, praecipit iuuenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul uidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.

10. Iam tumultus erat clamorque qualis esse in capta urbe solet; sed quid rei esset nemo satis pro certo scire. Tarentini Romanos ad diripiendam urbem credere coortos; Romanis seditio aliqua cum fraude uideri ab oppidanis mota. praefectus primo excitatus tumultu in portum effugit; inde acceptus scapha in arcem circumuehitur. errorem et tuba audita ex theatro faciebat; nam et Romana erat, a proditoribus ad hoc ipsum praeparata, et inscienter a Graeco inflata quis aut quibus signum daret incertum efficiebat. ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita tum. dubitationem exemerunt, et Graeci Romanos passim caede stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt. postquam lux certior erat et Romani qui caedibus superfuerant in arcem confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum Hannibal Tarentinos sine armis conuocari iubet. conuenere omnes, praeterquam qui cedentes in arcem Romanos ad omnem adeundam simul fortunam persecuti fuerant. ibi Hannibal benigne adlocutus Tarentinos testatusque quae praestitisset ciuibus eorum quos ad Trasumennum aut ad Cannas cepisset, simul in dominationem superbam Romanorum inuectus, recipere se in domos suas quemque iussit et foribus nomen suum inscribere; se domos eas quae inscriptae non essent signo extemplo dato diripi iussurum; si quis in hospitio ciuis Romani—uacuas autem tenebant domo— nomen inscripsisset, eum se pro hoste habiturum. contione dimissa cum titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana passim discursum est; et fuit praedae aliquantum.

11. Postero die ad oppugnandam arcem ducit; quam cum et .a. mari, quo in paene insulae modum pars maior circumluitur, praealtis rupibus et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti saeptam uideret eoque nec ui nec operibus expugnabilem esse, ne aut se ipsum cura tuendi Tarentinos a maioribus rebus moraretur aut in relictos sine ualido praesidio Tarentinos impetum ex arce cum uellent Romani facerent, uallo urbem ab arce intersaepire statuit, non sine illa etiam spe cum prohibentibus opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucurrissent, magna caede ita attenuari praesidii uires ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent. ubi coeptum opus est, patefacta repente porta impetum in munientes fecerunt Romani pellique se statio passa est quae pro opere erat, ut successu cresceret audacia pluresque et longius pulsos persequerentur. tum signo dato coorti undique Poeni sunt, quos instructos ad hoc Hannibal tenuerat; nec sustinuere impetum Romani; sed ab effusa fuga loci angustiae eos impeditaque alia opere iam coepto, alia apparatu operis morabantur; plurimi in fossam praecipitauere occisique sunt plures in fuga quam in pugna. inde et opus nullo prohibente fieri coeptum. fossa ingens ducta et uallum intra eam erigitur modicoque post interuallo murum etiam eadem regione addere parat, ut uel sine praesidio tueri se aduersus Romanos possent. reliquit tamen modicum praesidium, simul ut in perficiendo muro adiuuaret: ipse profectus cum ceteris copiis ad Galaesum flumen—quinque milia ab urbe abest—posuit castra.

Ex his statiuis regressus ad inspiciendum quod opus aliquantum opinione eius celerius creuerat, spem cepit etiam arcem expugnari posse. et est non altitudine, ut ceterae, tuta sed loco plano posita et ab urbe muro tantum ac fossa diuisa. cum iam machinationum omni genere et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis fecit animum ut nocte ex improuiso opera hostium inuaderent. alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi. reliqua erat in obsidione spes nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quae in paene insula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi. Hannibal conuocatis principibus Tarentinis omnes praesentes difficultates exposuit: neque arcis tam munitae expugnandae cernere uiam neque in obsidione quicquam habere spei donec mari hostes potiantur; quod si naues sint, quibus commeatus inuehi prohibeat, extemplo aut abscessuros aut dedituros se hostes. adsentiebantur Tarentini; ceterum ei qui consilium adferret opem quoque in eam rem adferendam censebant esse. Punicas enim naues ex Sicilia accitas id posse facere: suas, quae sinu exiguo intus inclusae essent, cum claustra portus hostis haberet, quem ad modum inde in apertum mare euasuras? ‘euadent’ inquit Hannibal. ‘multa, quae impedita natura sunt, consilio expediuntur. urbem in campo sitam habetis; planae et satis latae uiae patent in omnes partes. uia, quae ex portu per mediam urbem ad mare transmissa est, plaustris transueham naues haud magna mole et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc mari, hinc terra circumsedebimus arcem; immo breui aut relictam ab hostibus aut cum ipsis hostibus capiemus.’ haec oratio non spem modo effectus sed ingentem etiam ducis admirationem fecit. contracta extemplo undique plaustra iunctaque inter se et machinae ad subducendas naues admotae munitumque inter quo faciliora plaustra minorque moles in transitu esset. iumenta inde et homines contracti et opus impigre coeptum; paucosque post dies classis instructa ac parata circumuehitur arcem et ante os ipsum portus ancoras iacit. hunc statum rerum Hannibal Tarenti relinquit, regressus ipse in hiberna. ceterum defectio Tarentinorum utrum priore anno an hoc facta sit, in diuersum auctores trahunt; plures propioresque aetate memoriae rerum hoc anno factam tradunt.

12. Romae consules praetoresque usque .ad. ante diem quintum kalendas Maias Latinae tenuerunt; eo die perpetrato sacro in monte in suas quisque prouincias proficiscuntur. religio deinde noua obiecta est ex carminibus Marcianis. uates hic Marcius inlustris fuerat, et cum conquisitio priore anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Aemili praetoris urbem., qui eam rem agebat, manus uenerant; is protinus nouo praetori Sullae tradiderat. ex huius Marci duobus carminibus alterius post rem actam editi comperto auctoritas euentu alteri quoque, cuius nondum tempus uenerat, adferebat fidem. priore carmine Cannensis praedicta clades in haec fere uerba erat: ‘amnem, Troiugena, fuge Cannam, ne te alienigenae cogant in campo Diomedis conserere manus. sed neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum, multaque milia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque auibus ferisque quae incolunt terras iis fuat esca caro tua; nam mihi ita Iuppiter fatus est.’ et Diomedis Argiui campos et Cannam flumen ii qui militauerant in iis locis iuxta atque ipsam cladem agnoscebant. tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius quia incertiora futura praeteritis sunt sed perplexius etiam scripturae genere. ‘hostes, Romani, si ex agro expellere uoltis, uomicam quae gentium uenit longe, Apollini uouendos censeo ludos qui quotannis comiter Apollini fiant; cum populus dederit ex publico partem, priuati uti conferant pro se atque suis; iis ludis faciendis praesit praetor is quis ius populo plebeique dabit summum; decemuiri Graeco ritu hostiis sacra faciant. hoc si recte facietis, gaudebitis semper fietque res uestra melior; nam is deum exstinguet perduelles uestros qui uestros campos pascit placide.’ ad id carmen expiandum diem unum sumpserunt; postero die senatus consultum factum est ut decemuiri libros de ludis Apollini reque diuina facienda inspicerent. ea cum inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres Apollini ludos uouendos faciendosque et quando ludi facti essent, duodecim milia aeris praetori ad rem diuinam et duas hostias maiores dandas. alterum senatus consultum factum est ut decemuiri sacrum Graeco ritu facerent hisce hostiis, Apollini boue aurato et capris duabus albis auratis, Latonae boue femina aurata. ludos praetor in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini quantam commodum esset conferret. haec est origo ludorum Apollinarium, uictoriae, non ualetudinis ergo ut plerique rentur, uotorum factorumque. populus coronatus spectauit, matronae supplicauere; uolgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.

13. Cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent sed circumsessuri Capuam uiderentur, quod malum diuturnae obsidionis esse solet, iam famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus. itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut priusquam consules in agros suos educerent legiones uiaeque omnes hostium praesidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis conuehi iuberet Capuam. Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare operam ut frumenti copia fieret Campanis iussit. Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu, uitabundus castra hostium consulesque qui in Samnio erant, cum Beneuento iam appropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit; inde ex sociis circa populis quo aestate comportatum erat deuehi frumentum in castra iussit praesidiis datis quae commeatus eos prosequerentur. Capuam inde nuntium misit qua die in castris ad accipiendum frumentum praesto essent omni undique genere uehiculorum iumentorumque ex agris contracto. id pro cetera socordia neglegentiaque a Campanis actum; paulo plus quadringenta uehicula missa et pauca praeterea iumenta. ob id castigatis ab Hannone quod ne fames quidem, quae mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum. ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata Beneuentanis essent, legatos decem extemplo ad consules—circa Bouianum castra Romanorum erant—miserunt. qui cum auditis quae ad Capuam agerentur inter se comparassent ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fuluius, cui ea prouincia obuenerat, profectus nocte Beneuenti moenia est ingressus. ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; per quaestorem Campanis datum frumentum; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam aduenisse; per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem immixtis agrestibus iis. externis sublatum.

His satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent; castra Punica oppugnanda esse. quarta uigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneuenti relictis, paulo ante lucem cum ad castra peruenissent, tantum pauoris iniecerunt ut, si in plano castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint. altitudo loci et munimenta defendere quae nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili adscensu poterant. luce prima proelium ingens accensum est. nec uallum modo tutantur Poeni sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentes per ardua hostes.

14. Vincit tamen omnia pertinax uirtus, et aliquot simul partibus ad uallum ac fossas peruentum est sed cum multis uolneribus ac militum pernicie. itaque conuocatis .legatis. tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait; tutius sibi uideri reduci eo die exercitum Beneuentum, dein postero .castra. castris hostium iungi, ne exire inde Campani neue Hanno regredi posset; id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo uersuros bellum. haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit. proxima forte hostium. erat cohors Paeligna, cuius praefectus Uibius Accaus arreptum uexillum trans uallum hostium traiecit. exsecratus inde seque et cohortem si eius uexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam uallumque in castra inrupit. iamque intra uallum Paeligni pugnabant, cum altera parte, Ualerio Flacco tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis ignauiam qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, ‘iam hoc signum et hic centurio’ inquit ‘intra uallum hostium erit; sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.’ manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. iam et consul ad conspectum transgredientium uallum mutato consilio ab reuocandoque. ad incitandos hortandosque uersus milites, ostendere in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et ciuium legio esset. itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, peruadunt inrumpuntque; multi uolnerati etiam quos uires et sanguis desereret, ut intra uallum hostium caderent nitebantur; capta itaque momento temporis uelut in plano sita nec permunita castra. caedes inde, non iam pugna erat omnibus intra uallum permixtis. supra sex milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et iumentorum apparatu capta; et alia ingens praeda fuit quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat. inde deletis hostium castris Beneuentum reditum praedamque ibi ambo consules—nam et Ap. Claudius eo post paucos dies uenit—uendiderunt diuiseruntque. et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Paelignus et T. Pedanius, princeps tertiae legionis. Hanno ab Cominio Ocrito, quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus quos forte secum habuerat fugae magis quam itineris modo in Bruttios rediit.