Digesta vel Pandectae – Liber XXXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

48.22.0. De interdictis et relegatis et deportatis.

 

48.22.1

Pomponius libro quarto ad Sabinum

Caput ex rescripto divi Traiani ad Didium Secundum: “Scio relegatorum bona avaritia superiorum temporum fisco vindicata. Sed aliud clementiae meae convenit, qui inter cetera, quibus innocentiam rationum mearum temporum, hoc quoque remisi exemplum”.

48.22.2

Marcianus libro 13 institutionum

Manumittere deportatum non posse divus Pius rescripsit.

48.22.3

Alfenus libro primo epitomarum

Eum, qui civitatem amitteret, nihil aliud iuris adimere liberis, nisi quod ab ipso perventurum esset ad eos, si intestatus in civitate moreretur: hoc est hereditatem eius et libertos et si quid aliud in hoc genere repperiri potest. Quae vero non a patre, sed a genere, a civitate, a rerum natura tribuerentur, ea manere eis incolumia. Itaque et fratres fratribus fore legitimos heredes et adgnatorum tutelas et hereditates habituros: non enim haec patrem, sed maiores eius eis dedisse.

48.22.4

Marcianus libro secundo institutionum

Relegati in insulam in potestate sua liberos retinent, quia et alia omnia iura sua retinent: tantum enim insula eis egredi non licet. Et bona quoque sua omnia retinent praeter ea, si qua eis adempta sunt: nam eorum, qui in perpetuum exilium dati sunt vel relegati, potest quis sententia partem bonorum adimere.

48.22.5

Marcianus libro primo regularum

Exilium triplex est: aut certorum locorum interdictio, aut lata fuga, ut omnium locorum interdicatur praeter certum locum, aut insulae vinculum, id est relegatio in insulam.

48.22.6

Ulpianus libro nono de officio proconsulis

pr. Inter poenas est etiam insulae deportatio, quae poena adimit civitatem Romanam.

1. Deportandi autem in insulam ius praesidibus provinciae non est datum, licet praefecto urbi detur: hoc enim epistula divi Severi ad Fabium Cilonem praefectum urbi expressum est. Praesides itaque provinciae quotiens aliquem in insulam deportandum putent, hoc ipsum adnotare debeant, nomen vero eius scribendum principi, ut in insulam deportetur: sic deinde principi scribere missa plena opinione, ut princeps aestimet, an sequenda sit eius sententia deportarique in insulam debeat. Medio [modo] autem tempore, dum scribitur, iubere eum debet in carcere esse.

2. Decuriones civitatium propter capitalia crimina deportandos vel relegandos divi fratres rescripserunt. Denique priscum in homicidio et incendio nominatim ante quaestionem confessum in insulam deportari iusserunt.

48.22.7

Ulpianus libro decimo de officio proconsulis

pr. Relegatorum duo genera: sunt quidam, qui in insulam relegantur, sunt, qui simpliciter, ut provinciis eis interdicatur, non etiam insula adsignetur.

1. In insulam relegare praesides provinciae possunt, sic tamen, ut, si quidem insulam sub se habeant (id est ad eius provinciae formam pertinentem, quam administrant), et eam specialiter insulam adsignare possint inque eam relegare, sin vero non habeant, pronuntient quidem in insulam se relegare, scribant autem imperatori, ut ipse insulam adsignet. Ceterum non possunt damnare in eam insulam, quam in ea provincia cui praesunt non habeant. Interim quoad imperator insulam adsignet, militi tradendus est relegatus.

2. Haec est differentia inter deportatos et relegatos, quod in insulam relegari et ad tempus et in perpetuum quis potest.

3. Sive ad tempus sive in perpetuum quis fuerit relegatus, et civitatem Romanam retinet et testamenti factionem non amittit.

4. Ad tempus relegatis neque tota bona neque partem adimi debere rescriptis quibusdam manifestatur, reprehensaeque sunt sententiae eorum, qui ad tempus relegatis ademerunt partem bonorum vel bona, sic tamen, ut non infirmarentur sententiae quae ita sunt prolatae.

5. Est quoddam genus quasi in insulam relegationis in provincia Aegypto in oasin relegare.

6. Sicut autem relegare in insulam quisquam, quae non est sub se, non potest, ita ne in provinciam quidem relegandi ius habet, quae non est sub se: forte praeses Syriae in Macedoniam non relegabit.

7. Sed extra provinciam suam potest relegare.

8. Item in parte certa provinciae moraturum relegare potest, ut forte non excedat civitatem aliquam vel regionem aliquam non egrediatur.

9. Sed et in eas partes provinciae, quae sunt desertiores, scio praesides solitos relegare.

10. Interdicere autem quis ea provincia potest quam regit, alia non potest: et ita divi fratres rescripserunt. Unde eveniebat, ut, qui relegatus esset ab ea provincia, in qua domilium [domicilium] habuit, morari apud orginem suam posset. Sed imperator noster cum divo patre suo huic rei providerunt. Maecio enim Probo praesidi provinciae Hispaniae rescripserunt etiam ea provincia interdici, unde quis oriundus est, ab eo qui regit eam provinciam, ubi quis domicilium habet. Sed et eos, qui, cum incolae non essent, in ea provincia quid admiserint, aequum est ad rescripti auctoritatem pertinere.

11. Dubitatum est, an interdicere quis alicui possit provincia, in qua oriundus est, cum ipse ei provinciae praesit, quam incolit, dum sua non interdicit, ut solent Italia interdicere, qui patria non interdicunt: vel an per consequentias videatur etiam provinciae interdixisse, cui praeest. Quod magis erit probandum.

12. Per contrarium autem is, qui originis provinciae praeest, non est nanctus ius interdicendi ea provincia, quam incolit is qui relegatur.

13. Si quis eam sententiam admiserit, ut is, qui in alia provincia commisit, possit relegari ab eo qui ei provinciae praeest: eveniet, ut relegatus iste tribus provinciis praeter Italiam debeat abstinere, et in qua deliquit et quam incolit et originis. Et si ex diversis provinciis oriri videatur propter condicionem vel suam vel parentis patronorum: vel pluribus provinciis consequenter interdictum ei dicemus.

14. Quibusdam tamen praesidibus, ut multis provinciis interdicere possint, indultum est: ut praesidibus Syriarum, sed et Daciarum.

15. Constitutum eum, cui patria interdictum est, etiam urbe abstinere debere: contra autem si cui urbe fuerit interdictum, patria sua interdictum non videtur. Et ita multis constitutionibus cavetur.

16. Si cui plane non patria sua, sed aliqua civitate interdictum sit, videndum est, an etiam patria sua itemque urbe interdictum dicamus: quod magis est.

17. His, qui relegantur, dies excedendi a praesidibus dari et potest et solet: etenim moris est ita pronuntiari “illum provincia illa insulisque eis relego excedereque debebit intra illum diem”.

18. Relegatum plane libellum dare principi posse divi fratres rescripserunt.

19. Solet praeterea interdici sententia quibusdam, ne intra patriae territorium vel muros morentur: ne excedant patriam vel in vicis quibusdam morentur.

20. Solet decurionibus ordine interdici vel ad tempus vel in perpetuum.

21. Item potest alicui poena iniungi, ne honores adipiscatur: nec ea res facit, ut decurio esse desinat, cum fieri possit, ut quis decurio quidem sit, ad honores autem non admittatur. nam et senator quis esse potest et tamen honores non repetere.

22. Potest alicui et unus honor interdici, sic tamen, ut, si cui honore uno interdictum sit, non tantum eum honorem petere non possit, verum ne eos quoque, qui eo honore maiores sunt: est enim perquam ridiculum eum, qui minoribus poenae causa prohibitus sit, ad maiores adspirare. Maioribus tamen prohibitus minores petere non prohibetur. Sed muneribus si quis poenae causa fuerit prohibitus, nihil valebit sententia: neque enim immunitatem poena tribuere debet. Ergo et si honoribus quis in poenam fuerit prohibitus, poterit dici, si honores isti habuerunt mixtam muneris gravem impensam, infamiam illi ad hoc non profuturam:

48.22.8

Marcianus libro secundo publicis iudicis

Sed honore quidem illum arceri puto, ceterum impendia debere praestare.

48.22.9

Ulpianus libro decimo de officio proconsulis

Potest praeses quendam damnare, ne domo sua procedat:

48.22.10

Marcianus libro secundo publicis iudicis

Nec tamen, ne necessarias impensas faciat.

48.22.11

Ulpianus libro decimo de officio proconsulis

Interdum pecuniaria poena irrogatur iis qui relegatos suscipiunt: interdum etiam ipsi relegantur, si quidem illi ob magnum crimen relegati sunt.

48.22.12

Marcianus libro… . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Qui patria relegatus non excedit, ad tempus provincia relegatur.

48.22.13

Paulus libro… . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Ei qui a relegato manumissus est Romae morari non licet, cum ne patrono quidem eius liceat.

48.22.14

Ulpianus libro… . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

pr. Relegatus est is cui interdicitur provincia aut urbe continentibusve in perpetuum vel ad tempus.

1. Et multum interest inter relegationem et deportationem: nam deportatio et civitatem et bona adimit, relegatio utrumque conservat, nisi bona publicentur.

2. Relegare possunt princeps et senatus et praefecti et praesides provinciarum, nec tamen consules.

3. Qui amissa civitate bona habet, a creditore utilibus actionibus convenitur.

48.22.15

Marcianus libro… . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

pr. Deportatus civitatem amittit, libertatem retinet et iure civili caret, gentium vero utitur. Itaque emit vendit, locat conducit, permutat, fenus exercet aliaque similia. Unde etiam recte obligat, quae post condemnationem quaesivit: quibus in rebus creditores quoque, qui bona fide contraxerunt cum eo, praeferuntur fisco deportatis defunctis succedenti. Nam bona, quae condemnationis tempore inveniuntur, deportatus alienare non potest.

1. Qui inconsulto principe a praeside deportatur, et heres institui et legata capere potest.

48.22.16

Marcianus libro… . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Cum Ulpianus Damascenus ab imperatore petisset, ut matri deportatae ad victum necessaria relinquere sibi permitteretur, item mater per libertum suum petisset, ut quaedam filio deportato relinquere liceret, imperator Antoninus ita iis rescripsit. “Neque hereditas nec legatum nec fideicommissum contra consuetudinem legemque publicam huiusmodi personis relinqui potest neque earum condicionem mutari convenit: quoniam autem pie rogastis, permitto vobis ultima voluntate relinquere iis, quae ad victum aliosque usus necessarios sufficiant, ut si quid ad eos ex his causis pertinebit, capere iis liceat”.

48.22.17

Pomponius libro… . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

pr. Relegatus statuis et imaginibus honorari non prohibetur.

1. Relegatus statum suum integrum retinet et bona quae habet et potestatem in liberos, sive ad tempus sive in perpetuum relegatus est.

2. Deportatio autem non fit ad tempus.

48.22.18

Callistratus libro… . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

pr. Relegatus morari non potest Romae, etsi id sententia comprehensum non est, quia communis patria est: neque in ea civitate, in qua moratur princeps vel per quam transit, iis enim solis permissum est principem intueri, qui Romam ingredi possunt, quia princeps pater patriae est.

1. Cum adversus homines liberos eiusmodi sententia fertur, per quam bona eorum publicantur, qualis est deportationis in insulam, ea ipsa sententia priorem condicionem amittunt et statim poenis sibi irrogatis per eam traduntur, nisi quid cum maiestate coniunctum requirit, ut poena exacerbetur.

 

48.23.0. De sententiam passis et restitutis.

 

48.23.1

Ulpianus libro 38 ad edictum

pr. Ad successionem liberti patronus deportatus et restitutus admittitur.

1. Sed si in metallum damnatus restituatur, numquid servitus poenae extinguat ius patronatus etiam post restitutionem? Et magis est, ut non extinguat servitus ius patronatus.

48.23.2

Ulpianus libro quinto opinionum

Si deportatus restitutus dignitatem quidem indulgentia principis reciperavit, in sua autem omnia bona non est restitutus, nec a creditoribus nec publico nomine conveniri potest. Sed cum ei facultas oblata esset a principe bona quoque sua reciperandi, maluerit ea derelinquere, actionibus exuere se, quibus ante sententiam subiectus fuerat, non poterit.

48.23.3

Papinianus libro 16 responsorum

In insulam deportati bona fiscus poena remissa retinuit: creditores ex ante gesto non habere cum eo qui debitor quondam fuit actiones constitit. Quod si bona cum dignitatis restitutione concessa reciperaverit, utiles actiones necessariae non erunt, cum et directae competunt.

48.23.4

Paulus libro 17 quaestionum

In metallum damnata mulier eum quem prius conceperat edidit, deinde a principe restituta est. Humanius dicetur etiam cognationis iura huic restituta videri.

 

48.24.0. De cadaveribus punitorum.

 

48.24.1

Ulpianus libro nono de officio proconsulis

Corpora eorum qui capite damnantur cognatis ipsorum neganda non sunt: et id se observasse etiam divus Augustus libro decimo de vita sua scribit. Hodie autem eorum, in quos animadvertitur, corpora non aliter sepeliuntur, quam si fuerit petitum et permissum, et nonnumquam non permittitur, maxime maiestatis causa damnatorum. Eorum quoque corpora, qui exurendi damnantur, peti possunt, scilicet ut ossa et cineres collecta sepulturae tradi possint.

48.24.2

Marcianus libro secundo publicorum

Si quis in insulam deportatus vel relegatus fuerit, poena etiam post mortem manet, nec licet eum inde transferre aliubi et sepelire inconsulto principe: ut saepissime Severus et Antoninus rescripserunt et multis petentibus hoc ipsum indulserunt.

48.24.3

Paulus libro primo sententiarum

Corpora animadversorum quibuslibet petentibus ad sepulturam danda sunt.