Digesta vel Pandectae – Liber XXXXVIII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
In libro secundo de adulteriis Papiniani Marcianus notat
Incesti commune crimen adversus duos simul intentari potest.
48.5.9 (8)
Marcianus libro secundo de adulteriis
pr. Qui domum suam, ut stuprum adulteriumve cum aliena matre familias vel cum masculo fieret, sciens praebuerit vel quaestum ex adulterio uxoris suae fecerit: cuiuscumque sit condicionis, quasi adulter punitur.
1. Appellatione domus habitationem quoque significari palam est.
48.5.10 (9)
Ulpianus libro quarto de adulteriis
pr. Et si amici quis domum praebuisset, tenetur.
1. Sed et si quis in agro balneove stuprum fieri praebuisset, comprehendi debet.
2. Sed et si in domum aliquam soliti fuerint convenire ad tractandum de adulterio, etsi eo loci nihil fuerit admissum, verum tamen videtur is domum suam, ut stuprum adulteriumve committeretur, praebuisse, quia sine colloquio illo adulterium non committeretur.
48.5.11 (10)
Papinianus libro secundo de adulteriis
pr. Mater autem familias significatur non tantum nupta, sed etiam vidua.
1. Mulieres quoque hoc capite legis, quod domum praebuerunt vel pro comperto stupro aliquid acceperunt, tenentur.
2. Mulier, quae evitandae poenae adulterii gratia lenocinium fecerit aut operas suas in scaenam locavit, adulterii accusari damnarique ex senatus consulto potest.
48.5.12 (11)
Papinianus libro singulari de adulteriis
pr. Miles, qui cum adultero uxoris suae pactus est, solvi sacramento deportarique debet.
1. Militem, qui sororis filiam in contubernio habuit, licet non in matrimonium, adulterii poena teneri rectius dicetur.
2. Ea, quae inter reas adulterii recepta esset, absens defendi non potest.
3. Socer cum nurum adulterii accusaturum se libellis praesidi datis testatus fuisset, maluit accusatione desistere et lucrum ex dote magis petere. Quaeritur, an huiusmodi commentum eius admitti existimes. Respondit: turpissimo exemplo is, qui nurum suam accusare instituisset, postea desistere maluit contentus lucrum ex dote retinere tamquam culpa mulieris dirempto matrimonio: quare non inique repelletur, qui commodum dotis vindictae domus suae praeponere non erubuit.
4. Adulterii reum intra quinque annos continuos a die criminis admissi defuncta quoque muliere postulari posse palam est.
5. Quidam accusare volebat adulterii mulierem et postulabat, ne sibi computarentur dies, quos in custodiam fecisset: me hoc admittente exstitit qui mihi contradiceret. Cuius opinionem an tu probes, rogo maturius mihi scribas. Respondit: opinionem tuam et verba legis et sententia adiuvant, cui placuit utiles dies accusatori computandos esse, id est quibus potuit accusationis sollemnia implere. Quare sine dubio dies, quibus quis in custodia fuit, extra computationem utilium dierum existimanti tibi constitutos contradici non debuit.
6. Sexaginta dies, qui marito accusanti utiles computantur, feriatis quoque diebus, si modo facultatem praesidis adeundi accusator habuit, numerari certum est, quoniam de plano quoque libellus dari potest. Quod privilegium si amisit, non prohibetur intra alios quattuor menses querellam suam apud iudicem deferre.
7. Quaerebatur, an iure mariti possit accusare vir eam feminam, quae, cum ei desponsa fuisset, alii in matrimonium a patre fuisset tradita. Respondit: novam rem instituere huiusmodi accusatorem existimo, qui adulterii crimen obicere desiderat propter hoc tantum, quod priori sibi desponsa puella a patre
8. In matrimonium alii fuerit tradita.
9. Defuncto marito adulterii rea mulier postulatur, quae propter impuberem filium vult dilatationem ab accusatore impetrare: an debeat audiri? Respondi: non videtur mihi confugere ea mulier ad iustam defensionem, quae aetatem filii praetendit ad eludendam legitimam accusationem: nam non utique crimen adulterii, quod mulieri obicitur, infanti praeiudicat, cum possit et illa adultera esse et impubes defunctum patrem habuisse.
10. Volenti mihi ream adulterii postulare eam, quae post commissum adulterium in eodem matrimonio perseveraverit, contradictum est. Quaero, an iuste responsum sit. Respondit: ignorare non debuisti durante eo matrimonio, in quo adulterium dicitur esse commissum, non posse mulierem ream adulterii fieri: sed nec adulterum interim accusari posse.
11. Licet ei mulier, qui in suspicionem adulterii incidit, nupsisse dicatur, non ante accusari poterit, quam adulter fuerit convictus: alioquin ad hoc vel maxime viri confugient volentes bene concordatum sequens matrimonium dirimere, ut dicant cum adultero mulierem nuptias contraxisse.
12. Mulier cum absentem virum audisset vita functum esse, alii se iunxit: mox maritus reversus est. Quaero, quid adversus eam mulierem statuendum sit. Respondit tam iuris quam facti quaestionem moveri: nam si longo tempore transacto sine ullius stupri probatione falsis rumoribus inducta, quasi soluta priore vinculo, legitimis nuptiis secundis iuncta est, quod verisimile est deceptam eam fuisse nihil vindicta dignum videri potest: quod si ficta mariti mors argumentum faciendis nuptiis probabitur praestitisse, cum hoc facto pudicitia laboretur, vindicari debet pro admissi criminis qualitate.
13. Ream adulterii uxorem duxi: eam damnatam mox repudiavi. Quaero, an causam discidii praestitisse videor. Respondit: cum per legem Iuliam huiusmodi uxorem retinere prohibearis, non videri causam te discidii praestitisse palam est. Quare ita ius tractabitur quasi culpa mulieris facto divortio.
48.5.13 (12)
Ulpianus libro primo de adulteriis
Haec verba legis “ne quis posthac stuprum adulterium facito sciens dolo malo” et ad eum, qui suasit, et ad eum, qui stuprum vel adulterium intulit, pertinent.
48.5.14 (13)
Ulpianus libro secundo de adulteriis
pr. Si uxor non fuerit in adulterio, concubina tamen fuit, iure quidem mariti accusare eam non poterit, quae uxor non fuit, iure tamen extranei accusationem instituere non prohibebitur, si modo ea sit, quae in concubinatum se dando matronae nomen non amisit, ut puta quae patroni concubina fuit.
1. Plane sive iusta uxor fuit sive iniusta, accusationem instituere vir poterit: nam et Sextus Caecilius ait, haec lex ad omnia matrimonia pertinet, et illud homericum adfert: nec enim soli, inquit, Atridae uxores suas amant.
ou monoi fileous aloxous meropwn anvrwpwn Atreidai.
[id est: non soli hominum Atridae uxores amant]
2. Sed et in ea uxore potest maritus adulterium vindicare, quae volgaris fuerit, quamvis, si vidua esset, impune in ea stuprum committeretur.
3. Divi Severus et Antoninus rescripserunt etiam in sponsa hoc idem vindicandum, quia neque matrimonium qualecumque nec spem matrimonii violare permittitur.
4. Sed et si ea sit mulier, cum qua incestum commissum est, vel ea, quae, quamvis uxoris animo haberetur, uxor tamen esse non potest, dicendum est iure mariti accusare eam non posse, iure extranei posse.
5. Iudex adulterii ante oculos habere debet in inquirere, an maritus pudice vivens mulieri quoque bonos mores colendi auctor fuerit: periniquum enim videtur esse, ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibeat: quae res potest et virum damnare, non rem ob compensationem mutui criminis inter utrosque communicare.
6. Si quis uxorem suam velit accusare dicatque eam adulterium commisisse antequam sibi nuberet, iure viri accusationem instituere non poterit, quia non, cum ei nupta est, adulterium commisit. Quod et in concubina dici potest, quam uxorem quis postea habuit, vel in filia familias, cuius coniunctioni pater postea concessit.
7. Si quis plane uxorem suam, cum apud hostes esset, adulterium commisisse arguat, benignius dicetur posse eum accusare iure viri: sed ita demum adulterium maritus vindicabit, si vim hostium passa non est: ceterum quae vim patitur, non est in ea causa, ut adulterii vel stupri damnetur.
8. Si minor duodecim annis in domum deducta adulterium commiserit, mox apud eum aetatem excesserit coeperitque esse uxor, non poterit iure viri accusari ex eo adulterio, quod ante aetatem nupta commisit, sed vel quasi sponsa poterit accusari ex rescripto divi Severi, quod supra relatum est.
9. Sed et si qua repudiata, mox reducta sit non quasi eodem matrimonio durante, sed quasi alio interposito, videndum est, an ex delicto, quod in priore matrimonio admisit, accusari possit. Et puto non posse: abolevit enim prioris matrimonii delicta reducendo eam.
10. Idem dicendum est, si stupri velit accusare eam quam postea duxit uxorem: sero enim accusat mores, quos uxorem ducendo probavit.
48.5.15 (14)
Scaevola libro quarto regularum
pr. Is, cuius ope consilio dolo malo factum est, ut vir feminave in adulterio deprehensi pecunia aliave qua pactione se redimerent, eadem poena damnatur, quae constituta est in eos, qui lenocinii crimine damnantur.
1. Si vir infamandae uxoris suae causa adulterum subiecerit, ut ipse deprehenderet, et vir et mulier adulterii crimine tenentur ex senatus consulto de ea re facto.
2. Marito primum, vel patri eam filiam quam in potestate habet, intra dies sexaginta divortii accusare permittitur nec ulli alii intra id tempus agendi potestas datur: ultra eos dies neutrius voluntas exspectatur.
3. Iure mariti qui accusant, calumniae periculum non evitant.
48.5.16 (15)
Ulpianus libro secundo de adulteriis
pr. Si maritus sit in magistratu, potest praeveniri a patre: atquin non oportet. Et putat Pomponius debere dici, quoad maritus magistratum gerit, patris quoque accusationem impediendam, ne praeripiatur marito ius, quod cum eo aequale habet: igitur non cedent sexaginta dies patri, cum accusare non potest.
1. Legis Iuliae de adulteriis capite septimo ita cavetur: “Ne quis inter reos referat eum, qui tum sine detrectatione rei publicae causa aberit”: neque enim aequum visum est absentem rei publicae causa inter reos referri, dum rei publicae operatur.
2. Necessario adicitur “sine detrectatione”: ceterum si quis evitandi criminis id egit, ut rei publicae causa abesset, nihil illi commentum hoc proficiat.
3. Quod si quis praesens sit, vice tamen absentis habetur (ut puta qui in vigilibus vel urbanis castris militat), dicendum est deferri hunc posse: neque enim laborare habet, ut se repraesentet.
4. Et generaliter dicendum est eorum demum absentiam excusatam esse, qui in alia provincia rei publicae causa absunt, quam in ea in qua deferuntur. Proinde si quis in provincia, in qua agit, adulterium commiserit, accusari poterit, nisi sit ea persona, quae ad praesidis cognitionem non pertinet.
5. Si negaverint se pater et maritus accusaturos intra diem sexagensimum, an statim incipiant tempora extraneo cedere? Et primus Pomponius putat admitti ad accusationem extraneum posse statim atque isti negaverint. Cui adsentiendum puto: fortius enim dicitur eum, qui se negaverit acturum, postea non audiendum.
6. Lex Iulia de adulteriis specialiter quosdam adulterii accusare prohibet, ut minorem annis viginti quinque: nec enim visus est idoneus accusator, qui nondum robustae aetatis est. Quod ita verum est, si non matrimonii sui iniuriam exequatur: ceterum si suum matrimonium vindicare velit, quamvis iure extranei ad accusationem veniat, tamen audietur: nec enim ulla praescriptio obicitur suam iniuriam vindicanti. Sane si iuvenali facilitate ductus vel etiam fervore aetatis accensus ad accusationem prosilit, accusanti ei non facile calumniae poena irrogabitur. Minorem viginti quinque annis etiam eum accipimus, qui vicensimum quintum annum aetatis agit.
7. Praescriptiones, quae obici solent accusantibus adulterii, ante solent tractari, quam quis inter reos recipiatur: ceterum posteaquam semel receptus est, non potest praescriptionem obicere.
8. Si in viduitate mulier perseverat, in accusatoris est arbitrio, a quo velit incipere, utrum ab adultero an ab adultera.
9. Si quis et adulterum et adulteram simul detulit, nihil agit poteritque, quasi neutrum detulerit, rursus a quo velit initium facere, quia nihil agit prima delatione.
48.5.17 (16)
Ulpianus libro primo de adulteriis
Qui uxori repudium miserit, postea denuntiare, ne seio nuberet, et, si denuntiaverit, et ab ea incipere potest.
48.5.18 (17)
Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam de adulteriis
pr. Denuntiasse qualiter accipiamus, utrum ad iudicem an vero simpliciter? Ego, etsi non denuntiavit ad iudicem, sufficere credo, si adulterii se acturum denuntiaverit.
1. Quid ergo, si non quidem denuntiavit, verum libellos accusatoris dedit, antequam nuberet, eaque, cum id cognovisset, nupsit, vel ignorans? Puto non videri ei denuntiatum: idcirco non posse accusatorem ab ea incipere.
2. Quid ergo, si tantum denuntiavit, ne nuberet, sed non addidit, quare, num recte nupsisse videatur? Sed melius est illud sequi, ut eius denuntiatio videatur electionem accusatori reservare, qui crimen denuntiavit. omnino igitur si fecit adulterii criminis commemorationem in denuntiatione, etsi iudicem non monstravit, magis putamus mulierem, quasi denuntiationem praecesserit, posse accusari.
3. Quid tamen si specialiter, cum quo adulterium fecerit, denuntiationi complexus est, mox velit eam ex alterius persona accusare? Magis est, ut non debeat audiri: neque enim crimen quod denuntiavit obicit.
4. Sed et si per procuratorem denuntiaverit, puto posse eum accusationem si velit instituere sufficereque procuratoris denuntiationem.
5. Ergo et si per actores denuntiaverit, id est per servum dominus denuntiaverit, rata erit denuntiatio.
6. Quaeritur, an alius adulteram, alius adulterum postulare possit, ut, quamvis ab eodem ambo simul postulari non possint, a diversis tamen singuli possint. Sed non ab re est hoc probare diversos accusatores admitti posse, dum, si ante denuntiationem nupserit, prior mulier accusari non possit. Exspectabit igitur mulier sententiam de adultero latam: si absolutus fuerit, mulier per eum vincet nec ultra accusari potest: si condemnatus fuerit, mulier non est condemnata, sed aget causam suam, fortassis et optinere vel gratia vel iustitia vel legis auxilio possit. Quid enim, si adulter inimicitiis oppressus est vel falsis argumentis testibusque subornatis apud praesidem gravatus, qui aut noluit aut non potuit provocare, mulier vero iudicem religiosum sortita pudicitiam suam defendet?
7. Sed si antequam condemnetur.
48.5.19 (18)
Macer libro primo de publicis iudicis
Vel antequam cum eo agi coepit,
48.5.20 (19)
Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam de adulteriis
pr. Adulter diem suum obierit, constitutum est etiam mortuo adultero sine praescriptione mulierem posse accusari.
1. Sed et si non mors, sed poena alia reum subtraxerit, adhuc dicimus posse ad mulierem veniri.
2. Si eo tempore, quo eligebatur reus, adultera nupta non fuit, quo autem absolvatur, nupta invenitur: dicendum est hanc absoluto quoque adultero posse accusari, quia eo tempore, quo adulter eligebatur, nupta non fuit.
3. Nupta non potest accusari, non tantum ab eo, qui adulterum accusavit nec optinuit, sed nec ab alio quidem, si adulter absolutus est. Proinde si per collusionem cum adultero constituerit fueritque absolutus, dedit mulieri nuptae adversus omnes securitatem. Plane si nupta esse desierit, accusari poterit: neque enim aliam lex tuetur quam eam, quae nupta est, quamdiu nupta erit.
48.5.21 (20)
Papinianus libro primo de adulteriis
Patri datur ius occidendi adulterum cum filia quam in potestate habet: itaque nemo alius ex patribus idem iure faciet: sed nec filius familias pater:
48.5.22 (21)
Ulpianus libro primo de adulteriis
(sic eveniet, ut nec pater nec avus possint occidere) nec immerito: in sua enim potestate non videtur habere, qui non est suae potestatis.
48.5.23 (22)
Papinianus libro primo de adulteriis
pr. Nec in ea lege naturalis ab adoptivo pater separatur.
1. In accusationem viduae filiae non habet pater ius praecipuum.
2. Ius occidendi patri conceditur domi suae, licet ibi filia non habitat, vel in domo generi: sed domus et pro domicilio accipienda est, ut in lege Cornelia de iniuriis.
3. Sed qui occidere potest adulterum, multo magis contumelia poterit iure adficere.
4. Ideo autem patri, non marito mulierem et omnem adulterum remissum est occidere, quod plerumque pietas paterni nominis consilium pro liberis capit: ceterum mariti calor et impetus facile decernentis fuit refrenandus.
48.5.24 (23)
Ulpianus libro primo de adulteriis
pr. Quod ait lex “in filia adulterum deprehenderit”, non otiosum videtur: voluit enim ita demum hanc potestatem patri competere, si in ipsa turpitudine filiam de adulterio deprehendat. Labeo quoque ita probat, et Pomponius scripsit in ipsis rebus veneris deprehensum occidi: et hoc est quod solo et draco dicunt en ergw.
1. Sufficit patri, si eo tempore habeat in potestate, quo occidit, non quo in matrimonio collocavit: finge enim postea redactam in potestatem.
2. Quare non, ubicumque deprehenderit pater, permittitur ei occidere, sed domi suae generive sui tantum, illa ratio redditur, quod maiorem iniuriam putavit legislator, quod in domum patris aut mariti ausa fuerit filia adulterum inducere.
3. Sed si pater alibi habitet, habeat autem et aliam domum, in qua non habitet, deprehensam illo filiam, ubi non habitat, occidere non poterit.
4. Quod ait lex “in continenti filiam occidat”, sic erit accipiendum, ne occiso hodie adultero reservet et post dies filiam occidat, vel contra: debet enim prope uno ictu et uno impetu utrumque occidere, aequali ira adversus utrumque sumpta. Quod si non affectavit, sed, dum adulterum occidit, profugit filia et interpositis horis adprehensa est a patre qui persequebatur, in continenti videbitur occidisse.
48.5.25 (24)
Macer libro primo publicorum
pr. Marito quoque adulterum uxoris suae occidere permittitur, sed non quemlibet, ut patri: nam hac lege cavetur, ut liceat viro deprehensum domi suae (non etiam soceri) in adulterio uxoris occidere eum, qui leno fuerit quive artem ludicram ante fecerit in scaenam saltandi cantandive causa prodierit iudiciove publico damnatus neque in integrum restitutus erit, quive libertus eius mariti uxorisve, patris matris, filii filiae utrius eorum fuerit (nec interest, proprius cuius eorum an cum alio communis fuerit) quive servus erit.
1. Et praecipitur, ut is maritus, qui horum quem occiderit, uxorem sine mora dimittat.
2. Ceterum sui iuris an filius familias sit maritus, nihil interesse a plerisque dictum est.
3. Illud in utroque ex sententia legis quaeritur, an patri magistratum occidere liceat? Item si filia ignominiosa sit aut uxor contra leges nupta, an id ius nihilo minus pater maritusve habeat? Et quid, si pater maritus leno vel aliqua ignominia notatus est? Et rectius dicetur eos ius occidendi habere, qui iure patris maritive accusare possunt.
48.5.26 (25)
Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam de adulteriis
pr. Capite quinto legis Iuliae ita cavetur, ut viro adulterum in uxore sua deprehensum, quem aut nolit aut non liceat occidere, retinere horas diurnas nocturnasque continuas non plus quam viginti testandae eius rei causa sine fraude sua iure liceat.
1. Ego arbitror etiam in patre id servandum, quod in marito expressum est.
2. Sed et si non in domo sua deprehenderit maritus, poterit retinere.
3. Sed semel remissus adulter reduci non potest.
4. Quid ergo si evaserit, an reductus custodiri viginti horis possit? Et putem hic magis dicendum reductum retineri posse, testandae rei gratia.
5. Quod adicitur “testandae eius rei gratia”, ad hoc pertinet, ut testes inducat testimonio futuros accusatori deprehensum reum in adulterio.
48.5.27 (26)
Ulpianus libro tertio disputationum
pr. Constante matrimonio ab iis, qui extra maritum ad accusationem admittuntur, accusari mulier adulterii non potest: probatam enim a marito uxorem et quiescens matrimonium non debet alius turbare atque inquietare, nisi prius lenocinii maritum accusaverit.
1. Derelictam vero a marito accusationem etiam ab alio excitari utile est.
48.5.28 (27)
Ulpianus libro tertio de adulteriis
pr. Si postulaverit accusator, ut quaestio habeatur de servo adulterii accusato, sive voluit ipse interesse sive noluit, iubent iudices eum servum aestimari, et ubi aestimaverint, tantam pecuniam et alterum tantum eum, qui nomen eius servi detulerit, ei ad quem ea res pertinet dare iubebunt.
1. Sed dispiciamus, cui ista poena praestanda sit, quia lex eum nominavit “ad quem ea res pertinebit”. Igitur bonae fidei emptorem, quamvis ab eo emerit qui dominus non est, recte dicemus eum esse, ad quem ea res pertinet.
2. Eum quoque, qui pignori accepit, magis admittimus in eadem causa esse, scilicet quia intererat eius quaestionem non haberi.
3. Sed et si usus fructus in servo alienus sit, inter dominum et fructuarium dividi debet aestimatio.
4. Et si communis plurium servus erit, utique inter eos quoque erit aestimatio dividenda.
5. Si liber homo, dum servus existimatur, tortus sit, quia et ipse condicionem suam ignorat: magis admittit Caecilius actionem utilem ipsi dandam adversus eum, qui per calumniam appetit, ne impunita sit calumnia eius ob hoc, quod liberum hominem quasi servum deduxit in quaestionem.
6. Haberi quaestionem lex iubet de servis ancillisve eius, de quo vel de qua quaereretur, parentisve utriusque eorum, si ea mancipia ad usum ei a parentibus data sint. Divus autem Hadrianus Cornelio Latiniano rescripsit et de exteris servis quaestionem haberi.
7. Quaestioni interesse iubentur reus reave et patroni eorum et qui crimen detulerit, interrogandique facultas datur patronis.
8. De eo quoque servo, in quo usum fructum reus habuit, magis est, ut quaestio haberi possit: licet enim servus eius non fuerit, in servitute tamen fuisse videtur: nec tam proprietatis causa ad quaestionem quam ministerii pertinet.
9. Ergo et si bona fide serviat reo servus alienus, admittet quis interrogari eum per quaestionem posse.
10. Sed et si servus sit, cui fideicommissa libertas debetur vel statuta speratur, torqueri eum posse magis est.
11. Iubet lex eos homines, de quibus quaestio ita habita est, publicos esse: proinde in communi partem publicamus: in proprio, cuius usus fructus alienus est, nudam proprietatem: in quo tantum usum fructum habuit reus, magis est, ut perceptio usus fructus ad publicum incipiat pertinere: alienum servum utique non publicabimus. Ratio autem publicandorum servorum ea est, ut sine ullo metu verum dicant et ne, dum timeant se in reorum potestatem regressuros, obdurent in quaestione.
12. Non tamen prius publicantur, quam quaestio de illis habita fuerit.
13. Sed et si negaverint, nihilo minus publicantur: ratio enim adhuc eadem est, ne, dum hi sperant se in potestatem dominorum reversuros si negaverint, spe meriti collocandi in mendacio perseverent.
14. Sed et servi accusatoris, si de his quaestio habita sit, publicantur: eius enim servi ne mentiantur, merito a dominio eius recedunt. Extranei vero non habent cui gratificentur.
15. Si reus vel rea absoluti fuerint, aestimari per iudices lex damnum voluit, sive mortui fuerint, quantae pecuniae ante quaestionem fuerint, sive vivent, quantae pecuniae in his damnum datum fuerit factumve esset.
16. Notandum est, quod capite quidem novo cavetur, si servus adulterii accusetur et accusator quaestionem in eo haberi velit, duplum pretium domino praestari lex iubet, at hic simplum.
48.5.29 (28)
Marcianus libro primo de iudiciis publicis
Quod ex his causis debetur, per condictionem, quae ex lege descendit, petitur.
48.5.30 (29)
Ulpianus libro quarto de adulteriis
pr. Mariti lenocinium lex coercuit, qui deprehensam uxorem in adulterio retinuit adulterumque dimisit: debuit enim uxori quoque irasci, quae matrimonium eius violavit. Tunc autem puniendus est maritus, cum excusare ignorantiam suam non potest vel adumbrare patientiam praetextu incredibilitatis: idcirco enim lex ita locuta est “adulterum in domo deprehensum dimiserit”, quod voluerit in ipsa turpitudine prehendentem maritum coercere.
1. Quod ait lex, adulterii damnatum si quis duxerit uxorem, ea lege teneri, an et ad stuprum referatur, videamus: quod magis est. Certe si ob aliam causam ea lege sit condemnata, impune uxor ducetur.
2. Plectitur et qui pretium pro comperto stupro acceperit: nec interest, utrum maritus sit qui acceperit an alius quilibet: quicumque enim ob conscientiam stupri accepit aliquid, poena erit plectendus. Ceterum si gratis quis remisit, ad legem non pertinet.
3. Qui quaestum ex adulterio uxoris suae fecerit, plectitur: nec enim mediocriter deliquit, qui lenocinium in uxore exercuit.
4. Quaestum autem ex adulterio uxoris facere videtur, qui quid accepit, ut adulteretur uxor: sive enim saepius sive semel accepit, non est eximendus: quaestum enim de adulterio uxoris facere proprie ille existimandus est, qui aliquid accepit, ut uxorem pateretur adulterari meretricio quodam genere. Quod si patiatur uxorem delinquere non ob quaestum, sed neglegentiam vel culpam vel quandam patientiam vel nimiam credulitatem, extra legem positus videtur.
5. Sex mensuum haec fit separatio, ut in nupta quidem ex die divortii sex menses computentur, in vidua vero ex die commissi criminis: quod significari videtur rescripto ad Tertullum et Maximum consules. Praeterea si ex die divortii sexaginta dies sint, ex die vero commissi criminis quinquennium praeteriit, debuit dici nec mulierem posse accusari, ut, quod dantur sex menses utiles, sic sit accipiendum, ne crimen quinquennio continuo sopitum excitetur.
6. Hoc quinquennium observari legislator voluit, si reo vel reae stuprum adulterium vel lenocinium obiciatur. Quid ergo, si aliud crimen sit quod obiciatur, quod ex lege Iulia descendit, ut sunt qui domum suam stupri causa praebuerunt et alii similes? Et melius est dicere omnibus admissis ex lege Iulia venientibus quinquennium esse praestitutum.
7. Quinquennium autem ex eo die accipiendum est, ex quo quid admissum est, et ad eum diem, quo quis postulatus postulatave est, et non ad eum diem, quo iudicium de adulteriis exercetur.
8. Hoc amplius senatus consulto adiectum est, ut, si plures eundem postulaverint, eius, qui perseveraverit reum reamve facere, postulationis dies prima exigatur, scilicet ut qui accusat suos libellos accusatorios exspectet, non alienos.
9. Eum autem, qui per vim stuprum intulit vel mari vel feminae, sine praefinitione huius temporis accusari posse dubium non est, cum eum publicam vim committere nulla dubitatio est.
48.5.31 (30)
Paulus libro primo de adulteriis
pr. Pater sine periculo calumniae non potest agere.
1. Sexaginta dies a divortio numerantur: in diebus autem sexaginta et ipse sexagensimus est.
48.5.32 (31)
Paulus libro secundo de adulteriis
Quinquennium non utile, sed continuo numerandum est. Quid ergo fiet, si prior mulier rea facta sit et ideo adulter eodem tempore reus fieri non potuit et diu tracta lite quinquennium transierit? Quid si is, qui intra quinquennium quem postulaverat, non peregerit aut praevaricatus est et alius eundem repetere velit et quinquennium transactum sit? Aequum est computationi quinquennii eximi id tempus, quod per postulationem praecedentem consumptum sit.
48.5.33 (32)
Macer libro primo de publicis iudicis
pr. Nihil interest, adulteram filiam prius pater occiderit an non, dum utrumque occidat: nam si alterum occidit, lege Cornelia reus erit. Quod si altero occiso alter vulneratus fuerit, verbis quidem legis non liberatur: sed divus Marcus et Commodus rescripserunt impunitatem ei concedi, quia, licet interempto adultero mulier supervixerit post tam gravia vulnera, quae ei pater infixerat, magis fato quam voluntate eius servata est: quia lex parem in eos, qui deprehensi sunt, indignationem exigit et severitatem requirit.
1. Cum alterum ex adulteris elegerit maritus, alterum non ante accusare potest, quam prius iudicium finietur, quia duos simul ab eodem accusari non licet. Non tamen prohibetur accusator simul cum adultero vel adultera eum quoque accusare, qui domum suam praebuit vel consilio fuit, ut crimen redimeretur.
48.5.34 (33)
Marcianus libro primo de publicis iudicis
pr. Si quis adulterium a servo suo commissum dicat in eam, quam uxorem habuit, divus pius rescripsit accusare potius mulierem eum debere, quam in praeiudicium eius servum suum torquere.
1. Si quis adulterum non dimiserit, sed retinuerit, forsan filium in noverca vel etiam libertum vel servum in uxore, ex sententia legis tenetur, quamvis verbis non continetur. Quae autem retinetur, punitur. Sed si dimissam reduxerit, verbis non tenetur: sed tamen dicendum est, ut teneatur, ne fraus fiat.
2. Si uxor ex adulterio viri praemium acceperit, lege Iulia quasi adultera tenetur.
48.5.35 (34)
Modestinus libro primo regularum
pr. Stuprum committit, qui liberam mulierem consuetudinis causa, non matrimonii continet, excepta videlicet concubina.
1. Adulterium in nupta admittitur: stuprum in vidua vel virgine vel puero committitur.
48.5.36 (35)
Modestinus libro octavo regularum
Accusaturus adulterii si quid circa inscriptionem erraverit, si tempora largiantur, emendare non prohibetur, ne causa aboleatur.
48.5.37 (36)
Papinianus libro tertio quaestionum
Si minor annis adulterium commiserit, lege Iulia tenetur, quoniam tale crimen post pubertatem incipit.
48.5.38 (37)
Papinianus libro quinto quaestionum
Filium familias publico iudicio adulterium in uxorem sine voluntate patris arguere constitutum est: vindictam enim proprii doloris consequitur.
48.5.39 (38)
Papinianus libro 36 quaestionum
pr. Si adulterium cum incesto committatur, ut puta cum privigna nuru noverca, mulier similiter quoque punietur: id enim remoto etiam adulterio eveniret.
1. Stuprum in sororis filiam si committatur, an adulterii poena sufficiat mari, considerandum est. Occurrit, quod hic duplex admissum est, quia multum interest, errore matrimonium illicite contrahatur an contumacia iuris et sanguinis contumelia concurrant.
2. Quare mulier tunc demum eam poenam, quam mares, sustinebit, cum incestum iure gentium prohibitum admiserit: nam si sola iuris nostri observatio interveniet, mulier ab incesti crimine erit excusata.
3. Nonnumquam tamen et in maribus incesti crimina, quamquam natura graviora sunt, humanius quam adulterii tractari solent: si modo incestum per matrimonium illicitum contractum sit.
4. Fratres denique imperatores Claudiae crimen incesti propter aetatem remiserunt, sed distrahi coniunctionem illicitam iusserunt, cum alias adulterii crimen, quod pubertate delinquitur, non excusetur aetate. Nam et mulieres in iure errantes incesti crimine non teneri supra dictum est, cum in adulterio commisso nullam habere possint excusationem.
5. Idem imperatores rescripserunt post divortium, quod cum noverca bona fide privignus fecerit, non esse crimen admittendum incesti.
6. Idem Pollioni in haec verba rescripserunt: “Incestae nuptiae confirmari non solent: et ideo abstinenti tali matrimonio poenam praeteriti delicti, si nondum reus postulatus est, remittimus”.
7. Incestum autem, quod per illicitam matrimonii coniunctionem admittitur, excusari solet sexu vel aetate vel etiam puniendi correctione, quae bona fide intervenit, utique si error allegetur, et facilius, si nemo reum postulavit.
8. Imperator Marcus Antoninus et Commodus filius rescripserunt: “Si maritus uxorem in adulterio deprehensam impetu tractus doloris interfecerit, non utique legis Corneliae de sicariis poenam excipiet”. Nam et divus Pius in haec verba rescripsit Apollonio: “Ei, qui uxorem suam in adulterio deprehensam occidisse se non negat, ultimum supplicium remitti potest, cum sit difficillimum iustum dolorem temperare et quia plus fecerit, quam quia vindicare se non debuerit, puniendus sit. Sufficiet igitur, si humilis loci sit, in opus perpetuum eum tradi, si qui honestior, in insulam relegari”.
9. Liberto patroni famam lacessere non facile conceditur: sed si iure mariti velit adulterii accusare, permittendum est, quomodo si atrocem iniuriam passus esset. Certe si patronum, qui sit ex eo numero, qui deprehensus ab alio interfici potest, in adulterio uxoris deprehenderit, deliberandum est, an impune possit occidere. Quod durum nobis esse videtur: nam cuius famae, multo magis vitae parcendum est.
10. Si quis in honore ministeriove publico sit, reus quidem postulatur, sed differtur eius accusatio et cautionem iudicio sistendi causa promittit in finem honoris. Et hoc ita Tiberius Caesar rescripsit.
48.5.40 (39)
Papinianus libro 15 responsorum
pr. Vim passam mulierem sententia praesidis provinciae continebatur: in legem Iuliam de adulteriis non commisisse respondi, licet iniuriam suam protegendae pudicitiae causa confestim marito renuntiari prohibuit.
1. Nupta quoque muliere, tametsi lenocinii vir prior non postuletur, adulterii crimen contra adulterum ab extrario poterit inferri.
2. In matrimonio quoque defuncta uxore vir iure adulterum inter reos recipi postulat.
3. Nupta, priusquam adulter damnetur, adulterii non postulatur, si nuptias denuntiatio vel ad domum mulieris missa non praecessit.
4. Mulierem ob latronum societatem exulare iussam citra poenae metum in matrimonio retineri posse respondi, quia non fuerat adulterii damnata.
5. Praescriptione quinque annorum crimen incesti coniunctum adulterio non excluditur.
6. Duos quidem adulterii, marem et feminam, propter commune crimen simul non iure nec a viro postulari convenit. Cum tamen duobus denuntiatum fuisset ab eo, qui postea desistere volebat, abolitionem esse necessariam in utriusque personam respondi.
7. Incesti commune crimen adversus duos simul intentari potest.
8. De servis quaestionem in dominos incesti postulatos ita demum habendam respondi, si per adulterium incestum esse contractum dicatur.
48.5.41 (40)
Paulus libro 19 responsorum
pr. Quaesitum est, an ea, quam maritus adulterii crimine se accusaturum minatus est nec quicquam egit vel iure mariti vel iure publico, nubere possit ei, quem in ea reum adulterii destinavit. Paulus respondit nihil impedire, quo minus ei, quem suspectum maritus habuit, ea de qua quaeritur nubere possit.
1. Item quaeritur, an idem maritus destitisse videatur vel lenocinium commisisse, qui eandem reduxit uxorem. Paulus respondit eum, qui post crimen adulteri intentatum eandem uxorem reduxit, destitisse videri et ideo ex eadem lege postea accusandi ei ius non superesse.
48.5.42 (41)
Paulus libro primo sententiarum
In crimine adulterii nulla danda dilatio est, nisi ut personae exhibeantur, aut iudex ex qualitate negotii motus hoc causa cognita permiserit.
48.5.43 (42)
Tryphoninus libro secundo disputationum
Si is, qui ius anulorum impetravit, adulterium commisit in patroni uxorem aut in patronam suam, aut in eius eive, cuius libertus patris aut matris, filii filiaeve fuit: an ut libertus puniri debeat? Et si deprehensus sit in adulterio, an impune occidatur? Et magis probo subiciendum poenae libertinorum, quoniam lege Iulia de adulteriis coercendis ad tuenda matrimonia pro libertinis eos haberi placuit et deteriorem causam per istud beneficium patronorum haberi non oportet.
48.5.44 (43)
Gaius libro tertio ad legem duodecim tabularum
Si ex lege repudium missum non sit et idcirco mulier adhuc nupta esse videatur, tamen si quis eam uxorem duxerit, adulter non erit. Idque Salvius Iulianus respondit, quia adulterium, inquit, sine dolo malo non committitur: quamquam dicendum, ne is, qui sciret eam ex lege repudiatam non esse, dolo malo committat.
48.5.45 (44)
Papinianus libro quarto responsorum
Defuncta quoque socru gener incesti postulabitur, ut adulter post mortem mulieris.
48.6.0. Ad legem Iuliam de vi publica.
48.6.1
Marcianus libro 14 institutionum
Lege Iulia de vi publica tenetur, qui [quia] arma tela domi suae agrove inve villa praeter usum venationis vel itineris vel navigationis coegerit.
48.6.2
Scaevola libro quarto regularum
Excipiuntur autem arma, quae quis promercii causa habuerit hereditateve ei obvenerint.
48.6.3
Marcianus libro 14 institutionum
pr. In eadem causa sunt, qui turbae seditionisve faciendae consilium inierint servosve aut liberos homines in armis habuerint.
1. Eadem lege tenetur, qui pubes cum telo in publico fuerit.
2. In eadem causa sunt, qui pessimo exemplo convocatu seditione villas expugnaverint et cum telis et armis bona rapuerint.
3. Item tenetur, qui ex incendio rapuerit aliquid praeter materiam.
4. Praeterea punitur huius legis poena, qui puerum vel feminam vel quemquam per vim stupraverit.
5. Sed et qui in incendio cum gladio aut telo rapiendi causa fuit vel prohibendi dominum res suas servare, eadem poena tenetur.
6. Eadem lege tenetur, qui hominibus armatis possessorem domo agrove suo aut navi sua deiecerit expugnaverit.
48.6.4
Ulpianus libro 59 ad edictum
Utive id staret, homines commodaverit:
48.6.5
Marcianus libro 14 institutionum
pr. Qui coetu conversu turba seditione incendium fecerit: quique hominem dolo malo incluserit obsederit: quive fecerit, quo minus sepeliatur, quo magis funus diripiatur distrahatur: quive per vim sibi aliquem obligaverit, nam eam obligationem lex rescindit.
1. Si de vi et possessione vel dominio quaeratur, ante cognoscendum de vi quam de proprietate rei divus Pius tw koinw twn vessalwn Graece rescripsit: sed et decrevit, ut prius de vi quaeratur quam de iure dominii sive possessionis.
2. Qui vacantem mulierem rapuit vel nuptam, ultimo supplicio punitur et, si pater iniuriam suam precibus exoratus remiserit, tamen extraneus sine quinquennii praescriptione reum postulare poterit, cum raptus crimen legis Iuliae de adulteris potestatem excedit.
48.6.6
Ulpianus libro septimo de officio proconsulis
Et eum, qui puerum ingenuum rapuit, puniendum divus pius rescripsit in haec verba: “Exemplum libelli dati mihi a Domitio Silvano nomine Domitii Silvani patrui subici iussi, motus querella eius, qua significavit filium suum ingenuum, iuvenem admodum, raptum atque conclusum, mox verberibus ac tormentis usque ad summum periculum adflictum, Gemine carissime: velim audias eum et, si compereris haec ita admissa, rem severe exequaris”.
48.6.7
Ulpianus libro octavo de officio proconsulis
Lege Iulia de vi publica tenetur, qui, cum imperium potestatemve haberet, civem Romanum adversus provocationem necaverit verberaverit iusseritve quid fieri aut quid in collum iniecerit, ut torqueatur. Item quod ad legatos oratores comitesve attinebit, si quis eorum pulsasse et sive iniuriam fecisse arguetur.
48.6.8
Maecianus libro quinto publicorum
Lege Iulia de vi publica cavetur, ne quis reum vinciat impediatve, quo minus Romae intra certum tempus adsit.
48.6.9
Paulus libro septimo ad edictum
Armatos non utique eos intellegere debemus, qui tela habuerunt, sed etiam quid aliud nocere potest.
48.6.10
Ulpianus libro 68 ad edictum
pr. Qui dolo malo fecerit, quo minus iudicia tuto exerceantur aut iudices ut oportet iudicent vel is, qui potestatem imperiumve habebit, quam ei ius erit, decernat imperet faciat: qui ludos pecuniamve ab aliquo invito polliceri publice privatimve per iniuriam exegerit: item qui cum telo dolo malo in contione fuerit aut ubi iudicium publice exercebitur. Exceptus est, qui propter venationem habeat homines, qui cum bestiis pugnent, ministrosque ad ea habere conceditur.
1. Hac lege tenetur et qui convocatis hominibus vim fecerit, quo quis verberetur et pulsetur, neque homo occisus sit.
2. Damnato de vi publica aqua et igni interdicitur.
48.6.11
Paulus libro quinto sententiarum
pr. Hi, qui aedes alienas aut villas expilaverint effregerint expugnaverint, si quid in turba cum telis fecerint, capite puniuntur.
1. Telorum autem appellatione omnia, ex quibus singuli homines nocere possunt, accipiuntur.
2. Qui telum tutandae salutis suae causa gerunt, non videntur hominis occidendi causa portare.
48.6.12
Paulus libro singulari ad senatus consultum Turpillianum
Qui nova vectigalia exercent, lege Iulia de vi publica tenentur.
48.7.0. Ad legem Iuliam de vi privata.
48.7.1
Marcianus libro 14 institutionum
pr. De vi privata damnati pars tertia bonorum ex lege Iulia publicatur et cautum est, ne senator sit, ne decurio, aut ullum honorem capiat, neve in eum ordinem sedeat, neve iudex sit: et videlicet omni honore quasi infamis ex senatus consulto carebit.
1. Eadem poena adficiuntur, qui ad poenam legis Iuliae de vi privata rediguntur, et si quis ex naufragio dolo malo quid rapuerit.
2. Sed et ex constitutionibus principum extra ordinem, qui de naufragiis aliquid diripuerint, puniuntur: nam et divus Pius rescripsit nullam vim nautis fieri debere et, si quis fecerit, ut severissime puniatur.
48.7.2
Scaevola libro quarto regularum
Hac lege tenetur, qui convocatis hominibus vim fecerit, quo quis verberetur pulsaretur, neque homo occisus erit:
48.7.3
Macer libro primo publicorum
pr. Nec interest, liberos an servos et suos an alienos quis ad vim faciendam convocaverit.
1. Nec minus hi, qui convocati sunt, eadem lege tenentur.
2. Sed si nulli convocati nullique pulsati sint, per iniuriam tamen ex bonis alienis quid ablatum sit, hac lege teneri eum qui id fecerit.
48.7.4
Paulus libro 55 ad edictum
pr. Legis Iuliae de vi privata crimen committitur, cum coetum aliquis et concursum fecisse dicitur, quo minus quis in ius produceretur.
1. Et si quis quaestionem de alterius servo habuisset: et ideo moderatius edicto praetoris de iniuriis utendum esse Labeo ait.
48.7.5
Ulpianus libro 69 ad edictum
Si quis aliquem deiecit ex agro suo hominibus congregatis sine armis, vis privatae postulari possit.
48.7.6
Modestinus libro octavo regularum
Ex senatus consulto Volusiano, qui improbe coeunt in alienam litem, ut, quidquid ex condemnatione in rem ipsius redactum fuerit, inter eos communicaretur, lege Iulia de vi privata tenentur.
48.7.7
Callistratus libro quinto de cognitionibus
Creditores si adversus debitores suos agant, per iudicem id, quod deberi sibi putant, reposcere debent: alioquin si in rem debitoris sui intraverint id nullo concedente, divus Marcus decrevit ius crediti eos non habere. Verba decreti haec sunt. “Optimum est, ut, si quas putas te habere petitiones, actionibus experiaris: interim ille in possessione debet morari, tu petitor es”. Et cum Marcianus diceret: “Vim nullam feci”: Caesar dixit: “Tu vim putas esse solum, si homines vulnerentur? Vis est et tunc, quotiens quis id, quod deberi sibi putat, non per iudicem reposcit. Non puto autem nec verecundiae nec dignitati nec pietati tuae convenire quicquam non iure facere. Quisquis igitur probatus mihi fuerit rem ullam debitoris non ab ipso sibi traditam sine ullo iudice temere possidere, eumque sibi ius in eam rem dixisse, ius crediti non habebit”.
48.7.8
Modestinus libro secundo de poenis
Si creditor sine auctoritate iudicis res debitoris occupet, hac lege tenetur et tertia parte bonorum multatur et infamis fit.
48.8.0. Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.
48.8.1
Marcianus libro 14 institutionum
pr. Lege Cornelia de sicariis et veneficis tenetur, qui hominem occiderit: cuiusve dolo malo incendium factum erit: quive hominis occidendi furtive faciendi causa cum telo ambulaverit: quive, cum magistratus esset publicove iudicio praeesset, operam dedisset, quo quis falsum iudicium profiteretur, ut quis innocens conveniretur condemnaretur.
1. Praeterea tenetur, qui hominis necandi causa venenum confecerit dederit: quive falsum testimonium dolo malo dixerit, quo quis publico iudicio rei capitalis damnaretur: quive magistratus iudexve quaestionis ob capitalem causam pecuniam acceperit ut publica lege reus fieret.
2. Et qui hominem occiderit, punitur non habita differentia, cuius condicionis hominem interemit.
3. Divus Hadrianus rescripsit eum, qui hominem occidit, si non occidendi animo hoc admisit, absolvi posse, et qui hominem non occidit, sed vulneravit, ut occidat, pro homicida damnandum: et ex re constituendum hoc: nam si gladium strinxerit et in eo percusserit, indubitate occidendi animo id eum admisisse: sed si clavi percussit aut cuccuma in rixa, quamvis ferro percusserit, tamen non occidendi animo. Leniendam poenam eius, qui in rixa casu magis quam voluntate homicidium admisit.
4. Item divus Hadrianus rescripsit eum, qui stuprum sibi vel suis per vim inferentem occidit, dimittendum.
5. Sed et in eum, qui uxorem deprehensam in adulterio occidit, divus Pius leviorem poenam irrogandam esse scripsit, et humiliore loco positum in exilium perpetuum dari iussit, in aliqua dignitate positum ad tempus relegari.
48.8.2
Ulpianus libro primo de adulteriis
Inauditum filium pater occidere non potest, sed accusare eum apud praefectum praesidemve provinciae debet.
48.8.3
Marcianus libro 14 institutionum
pr. Eiusdem legis Corneliae de sicariis et veneficis capite quinto, qui venenum necandi hominis causa fecerit vel vendiderit vel habuerit, plectitur.
1. Eiusdem legis poena adficitur, qui in publicum mala medicamenta vendiderit vel hominis necandi causa habuerit.
2. Adiectio autem ista “veneni mali” ostendit esse quaedam et non mala venena. Ergo nomen medium est et tam id, quod ad sanandum, quam id, quod ad occidendum paratum est, continet, sed et id quod amatorium appellatur: sed hoc solum notatur in ea lege, quod hominis necandi causa habet. Sed ex senatus consulto relegari iussa est ea, quae non quidem malo animo, sed malo exemplo medicamentum ad conceptionem dedit, ex quo ea quae acceperat decesserit.
3. Alio senatus consulto effectum est, ut pigmentarii, si cui temere cicutam salamandram aconitum pituocampas aut bubrostim mandragoram et id, quod lustramenti causa dederit cantharidas, poena teneantur huius legis.
4. Item is, cuius familia sciente eo apiscendae reciperandae possessionis causa arma sumpserit: item qui auctor seditionis fuerit: et qui naufragium suppresserit: et qui falsa indicia confessus fuerit confitendave curaverit, quo quis innocens circumveniretur: et qui hominem libidinis vel promercii causa castraverit, ex senatus consulto poena legis Corneliae punitur.
5. Legis Corneliae de sicariis et veneficis poena insulae deportatio est et omnium bonorum ademptio. Sed solent hodie capite puniri, nisi honestiore loco positi fuerint, ut poenam legis sustineant: humiliores enim solent vel bestiis subici, altiores vero deportantur in insulam.
6. Transfugas licet, ubicumque inventi fuerint, quasi hostes interficere.
48.8.4
Ulpianus libro septimo de officio proconsulis
pr. Lege Cornelia de sicariis tenetur, qui, cum in magistratu est esset, eorum quid fecerit contra hominis necem, quod legibus permissum non sit.
1. Cum quidam per lasciviam causam mortis praebuisset, comprobatum est factum Ignatii Taurini proconsulis Baeticae a divo Hadriano, quod eum in quinquennium relegasset.
2. Idem divus Hadrianus rescripsit: “Constitutum quidem est, ne spadones fierent, eos autem, qui hoc crimine arguerentur, Corneliae legis poena teneri eorumque bona merito fisco meo vindicari debere, sed et in servos, qui spadones fecerint, ultimo supplicio animadvertendum esse: et qui hoc crimine tenentur, si non adfuerint, de absentibus quoque, tamquam lege Cornelia teneantur, pronuntiandum esse. Plane si ipsi, qui hanc iniuriam passi sunt, proclamaverint, audire eos praeses provinciae debet, qui virilitatem amiserunt: nemo enim liberum servumve invitum sinentemve castrare debet, neve quis se sponte castrandum praebere debet. At si quis adversus edictum meum fecerit, medico quidem, qui exciderit, capitale erit, item ipsi qui se sponte excidendum praebuit”.
48.8.5
Paulus libro secundo de officio proconsulis
Hi quoque, qui thlibias faciunt, ex constitutione divi Hadriani ad ninnium hastam in eadem causa sunt, qua hi qui castrant.
48.8.6
Venonius libro primo de officio proconsulis
Is, qui servum castrandum tradiderit, pro parte dimidia bonorum multatur ex senatus consulto, quod Neratio Prisco et annio vero consulibus factum est.
48.8.7
Paulus libro singulari de publicis iudicis
In lege Cornelia dolus pro facto accipitur. Neque in hac lege culpa lata pro dolo accipitur. Quare si quis alto se praecipitaverit et super alium venerit eumque occiderit, aut putator, ex arbore cum ramum deiceret, non praeclamaverit et praetereuntem occiderit, ad huius legis coercitionem non pertinet.
48.8.8
Ulpianus libro 33 ad edictum
Si mulierem visceribus suis vim intulisse, quo partum abigeret, constiterit, eam in exilium praeses provinciae exiget.
48.8.9
Ulpianus libro 37 ad edictum
Furem nocturnum si quis occiderit, ita demum impune feret, si parcere ei sine periculo suo non potuit.
48.8.10
Ulpianus libro 18 ad edictum
Si quis dolo insulam meam exusserit, capitis poena plectetur quasi incendiarius.
48.8.11
Modestinus libro sexto regularum
pr. Circumcidere iudaeis filios suos tantum rescripto divi Pii permittitur: in non eiusdem religionis qui hoc fecerit, castrantis poena irrogatur.
1. Servo sine iudice ad bestias dato non solum qui vendidit poena, verum et qui comparavit tenebitur.
2. Post legem Petroniam et senatus consulta ad eam legem pertinentia dominis potestas ablata est ad bestias depugnandas suo arbitrio servos tradere: oblato tamen iudici servo, si iusta sit domini querella, sic poenae tradetur.
48.8.12
Modestinus libro octavo regularum
Infans vel furiosus si hominem occiderint, lege Cornelia non tenentur, cum alterum innocentia consilii tuetur, alterum fati infelicitas excusat.
48.8.13
Modestinus libro 12 pandectarum
Ex senatus consulto eius legis poena damnari iubetur, qui mala sacrificia fecerit habuerit.
48.8.14