Digesta vel Pandectae – Liber XXXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Paulus libro primo sententiarum

pr. Ab accusatione destitit, qui cum adversario suo de compositione eius criminis quod intendebat fuerit locutus.

1. Animo ab accusatione destitit, qui affectum et animum accusandi deposuit.

2. Destitisse videtur, qui intra praefinitum accusationis a praeside tempus reum suum non peregit.

3. Nuntiatores, qui per notoriam indicia produnt, notoriis suis adsistere iubentur.

4. Calumniae causa puniuntur, qui in fraudem alicuius librum vel testimonium aliudve quid conquisisse vel scripsisse vel in iudicium protulisse dicuntur.

48.16.7

Ulpianus libro octavo disputationum

pr. Si quis repetere velit crimen publica abolitione interveniente, eo iure repetit, quo accusabat: neque enim possunt praescriptiones ei obici, quae ante reorum abolitionem non sunt obiectae. Et ita divus Hadrianus rescripsit.

1. Si stellionatum quis obiecerit vel expilatae hereditatis crimen et destitit, poenam senatus consulti Turpilliani non subibit, nec si furti vel iniuriarum: sed officio iudicis culpa eius coercebitur.

48.16.8

Papinianus libro secundo de adulteriis

Abolitio aut publice fit ob diem insignem aut publicam gratulationem.

48.16.9

Macer libro secundo publicorum

Vel ob rem prospere gestam.

48.16.10

Papinianus libro secundo de adulteriis

pr. Aut privatim actore postulante. Tertio genere fit ex lege abolitio accusatore mortuo vel ex iusta causa impedito, quo minus accusare possit.

1. Abolitione autem publice facta non retractabitur in iudicio repetendo de mariti iure.

2. Triginta dies repetendi rei divus Traianus utiles esse interpretatus est, ex die scilicet, quo feriae finitae sunt. Et senatus censuit eas dies cedere, quibus quisque reum suum repetere possit. Hoc autem repetendi rei tempus non aliter cedit, quam si accusator quoque potuit adire.

48.16.11

Papinianus libro singulari de adulteriis

Quaerebatur, an hi, qui ab accusatione tempore exclusi essent, in senatus consultum Turpillianum inciderunt. Respondit non oportere dubitari calumnia non puniri eos, qui praescriptione temporis exclusi causam adulterii perferre non potuerunt.

48.16.12

Ulpianus libro secundo de adulteriis

Si interveniente publica abolitione ex senatus consulto, ut fieri adsolet, vel ob laetitiam aliquam vel honorem domus divinae vel ex aliqua causa, ex qua senatus censuit abolitionem reorum fieri, nec intra dies praestitutos reum repetierit: dicendum est cessare Turpillianum senatus consultum. Nec enim videtur desistere, qui exemptum reum non defert: eximitur autem reorum abolitione interveniente.

48.16.13

Paulus libro tertio de adulteriis

pr. Destitisse eum accipiemus, qui in totum animum agendi deposuit, non qui distulit accusationem.

1. Sed qui permissu imperatoris ab accusatione destitit, impunitus est.

48.16.14

Ulpianus libro septimo de officio proconsulis

Divus Hadrianus Salvio Caro proconsuli Cretae rescripsit tutorem, qui pupilli causa instituerat accusationem, defuncto pupillo, cuius causa accusare coeperat, non esse cogendum accusationem implere.

48.16.15

Macer libro secundo publicorum

pr. In senatus consultum Turpillianum incidunt, qui subiecissent accusatores, aut subiecti postulassent nec peregissent reos, aut aliter quam abolitione facta destitissent: quique chirographum ob accusandum dedissent pactionemve aliquam interposuissententiarum hoc autem verbum “nec peregissent” ad universos supra scriptos pertinere dicendum est.

1. An ad eos, qui hodie de iudiciis publicis extra ordinem cognoscunt, senatus consultum pertineat, quaeritur: sed iam hoc iure ex sacris constitutionibus utimur, ut pertineat ita ex singulis causis singulae poenae irrogentur.

2. Eos, de quorum calumnia agi non permittitur, si destiterint, non incidere in poenam huius senatus consulti constitutionibus cavetur.

3. Si propter mortem rei accusator destiterit, non potest hoc senatus consulto teneri, quia morte rei iudicium solvitur, nisi tale crimen fuit, cuius actio et adversus heredes durat, veluti maiestatis. Idem in accusatione repetundarum est, quia haec quoque morte non solvitur.

4. Ceterum si, postea quam accusator destitit, reus decesserit, non ideo magis delictum accusatoris relevatur. Nam eum qui semel destitit, si postea accusare paratus sit, non esse audiendum Severus et Antoninus statuerunt.

5. Qui post inscriptionem ante litem contestatam anno vel biennio agere non potuerint variis praesidum occupationibus vel etiam civilium officiorum necessitatibus districti, in senatus consultum non incident.

6. Quamquam prius reum quis detulerat, et si post abolitionem, antequam reus repeteretur, alia abolitio supervenerit: non ex superiore, sed ex secunda abolitione dies triginta computantur.

48.16.16

Paulus libro singulari de adulteriis

Domitianus rescripsit, quod de feriis et abolendis reis dicitur, non pertinere ad servos, qui accusati in vinculis esse iubentur, ne iudicium finiatur.

48.16.17

Modestinus libro 17 responsorum

Lucius Titius Seium reum falsi fecit et priusquam persequeretur, indulgentia reorum crimina abolita sunt. Quaero, si postea eum iterato reum non fecerit, an in Turpillianum senatus consultum inciderit. Herennius Modestinus respondit abolitionem reorum, quae publice indulgetur, ad hoc genus criminis non pertinere.

48.16.18

Papirius libro primo de constitutionis

pr. Imperatores Antoninus et Verus Augusti Iulio Vero rescripserunt, cum satis diu litem traxisse dicetur, invito adversario non posse eum abolitionem accipere.

1. Item rescripserunt, nisi evidenter probetur consentire adversarium, abolitionem non dari.

2. Item rescripserunt, cum in crimine capitali abolitionem ut in re pecuniaria petitam esse diceret, restaurandam esse nihilo minus cognitionem, ita ut, si non probasset hoc quod proponeret, non impune eum laturum.

 

48.17.0. De requirendis vel absentibus damnandis.

 

48.17.1

Marcianus libro secundo publicorum

pr. Divi Severi et Antonini magni rescriptum est, ne quis absens puniatur: et hoc iure utimur, ne absentes damnentur: neque enim inaudita causa quemquam damnari aequitatis ratio patitur.

1. Si autem gravius quis puniatur, puta in opus metalli vel similem poenam sive capitalem: hoc casu non est irroganda in absentem poena, sed absens requirendus adnotatus est, ut copiam sui praestet.

2. Praesides autem provinciarum circa requirendos adnotatos hoc debent facere, ut eos quos adnotaverint edictis adesse iubeant, ut possit innotescere eis quod adnotati sunt, sed et litteras ad magistratus, ubi consistunt, mittere, ut per eos possit innotescere requirendos eos esse adnotatos.

3. Et ex hoc annus computatur ad se purgandos.

4. Sed et Papinianus libro sexto decimo responsorum scripsit requirendum adnotatum si provinciae praesidem intra annum adierit et satis obtulerit, non esse locum mandatis, ut bona fisco vindicentur. Nam et si intra annum mortuus sit, criminis causa expirat et perit et bona eius ad successores transmittuntur.

48.17.2

Macer libro secundo publicorum

pr. Anni spatium ad occupanda bona eius, qui requirendus adnotatus est, pertinet.

1. Sed si per viginti annos fiscus bona non occupaverit, postea praescriptione vel ab ipso reo vel ab heredibus eius submovebitur:

48.17.3

Marcianus libro secundo de publicis iudicis

Quamcumque enim quaestionem apud fiscum, si non alia sit propria praescriptio, viginti annorum silentio praescribi divi principes voluerunt.

48.17.4

Macer libro secundo de publicis iudicis

pr. Annus exinde computandus est, ex quo ea adnotatio quae vel edicto vel litteris ad magistratus factis publice innotuit.

1. Ergo et viginti annorum tempus exinde fisco numeratur, ex quo adnotatio publice innotuit.

2. In summa sciendum est nulla temporis praescriptione causae defensione summoveri eum, qui requirendus adnotatus est.

48.17.5

Modestinus libro 12 pandectarum

pr. Mandatis cavetur intra annum requirendorum bona obsignari, ut, si redierint et se purgaverint, integram rem suam habeant: si neque responderint neque qui se defendant habuerint, tunc post annum bona in fiscum coguntur.

1. Et intra annum medio tempore moventia si qua sunt, ne aut mora deteriora fiant aut aliquo modo intereant, venire debere pretiumque eorum in deposito esse, divi Severus et Antoninus sanxerunt.

2. Sed et divus Traianus inter moventia fructus quoque haberi rescripsit.

3. Curandum est autem, ne quid ei qui profugit medio tempore a debitoribus eius solvatur, ne per hoc fuga eius instruatur.

 

48.18.0. De quaestionibus.

 

48.18.1

Ulpianus libro octavo de officio proconsulis

pr. In criminibus eruendis quaestio adhiberi solet. Sed quando vel quatenus id faciendum sit, videamus. Et non esse a tormentis incipiendum et divus Augustus constituit neque adeo fidem quaestioni adhibendam, sed et epistula divi Hadriani ad Sennium Sabinum continetur.

1. Verba rescripti ita se habent: “Ad tormenta servorum ita demum veniri oportet, cum suspectus est reus et aliis argumentis ita probationi admovetur, ut sola confessio servorum deesse videatur”.

2. Idem divus Hadrianus Claudio Quartino rescripsit: quo rescripto illud expressit a suspectissimo incipiendum et a quo facillime posse verum scire iudex crediderit.

3. Ad quaestionem non esse provocandos eos, quos accusator de domo sua produxit, nec facile credendum subiectam eam, quam ambo parentes dicuntur caram filiam habuisse rescripto divorum fratrum ad Lucium Tiberianum emisso declaratur.

4. Idem Cornelio Proculo rescripserunt non utique in servi unius quaestione fidem rei constituendam, sed argumentis causam examinandam.

5. Divus Antoninus, et divus Hadrianus Sennio Sabino, rescripserunt, cum servi pariter cum domino aurum et argentum exportasse dicerentur, non esse de domino interrogandos: ne quidem, si ultro aliquid dixerint, obesse hoc domino.

6. Divi fratres Leliano Longino rescripserunt de servo heredum non esse habendam quaestionem in res hereditarias, quamvis suspectum fuisset, quod imaginaria venditione dominium in eo quaesisse heres videretur.

7. Servum municipum posse in caput civium torqueri saepissime rescriptum est, quia non sit illorum servus, sed rei publicae. Idemque in ceteris servis corporum dicendum est: nec enim plurium servus videtur, sed corporis.

8. Si servus bona fide mihi serviat, etiamsi dominium in eo non habui, potest dici torqueri eum in caput meum non debere. Idem est et in libero homine, qui bona fide servit.

9. Sed nec libertum torqueri in patroni caput constitutum est.

10. Nec fratrem quidem in fratris imperator noster cum divo patre suo rescripsit, addita ratione, quod in eum, in quem quis invitus testimonium dicere non cogitur, in eum nec torqueri debet.

11. Servum mariti in caput uxoris posse torqueri divus Traianus Sernio Quarto rescripsit.

12. Idem Mummio Lolliano rescripsit damnati servos, quia desierunt esse ipsius, posse in eum torqueri.

13. Si servus ad hoc erit manumissus, ne torqueatur, dummodo in caput domini non torqueatur, posse eum torqueri divus Pius rescripsit.

14. Sed et eum, qui cognitionis susceptae tempore alienus fuit, licet postea rei sit effectus, torqueri in caput posse divi fratres rescripserunt.

15. Si quis dicatur nullo iure emptus, non prius torqueri poterit, quam si constiterit venditionem non valuisse: et ita imperator noster cum divo patre suo rescripsit.

16. Item Severus Spicio Antigono ita rescripsit: “Cum quaestio de servis contra dominos neque haberi debeat neque, si facta sit, dicturi sententiam consilium instruat: multo minus indicia servorum contra dominos admittenda sunt”.

17. Divus Severus rescripsit confessiones reorum pro exploratis facinoribus haberi non oportere, si nulla probatio religionem cognoscentis instruat.

18. Cum quidam deponere pretium servi paratus esset, ut servus torqueretur contra dominum, imperator noster cum divo patre suo id non admiserunt.

19. Si servi quasi sceleris participes in se torqueantur deque domino aliquid fuerint confessi apud iudicem: prout causa exegerit, ita pronuntiare eum debere divus Traianus rescripsit. Quo rescripto ostenditur gravari dominos confessione servorum. Sed ab hoc rescripto recessum constitutiones posteriores ostendunt.

20. In causa tributorum, in quibus esse rei publicae nervos nemini dubium est, periculi quoque ratio, quod servo fraudis conscio capitalem poenam denuntiat, eiusdem professionem exstruat.

21. Qui quaestionem habiturus est, non debet specialiter interrogare, an Lucius Titius homicidium fecerit, sed generaliter, quis id fecerit: alterum enim magis suggerentis quam requirentis videtur. Et ita divus Traianus rescripsit.

22. Divus Hadrianus Calpurnio Celeriano in haec verba rescripsit: “Agricola Pompei valentis servus de se potest interrogari. Si, dum quaestio habetur, amplius dixerit, rei fuerit indicium, non interrogationis culpa”.

23. Quaestioni fidem non semper nec tamen numquam habendam constitutionibus declaratur: etenim res est fragilis et periculosa et quae veritatem fallat. Nam plerique patientia sive duritia tormentorum ita tormenta contemnunt, ut exprimi eis veritas nullo modo possit: alii tanta sunt impatientia, ut quodvis mentiri quam pati tormenta velint: ita fit, ut etiam vario modo fateantur, ut non tantum se, verum etiam alios criminentur.

24. Praeterea inimicorum quaestioni fides haberi non debet, quia facile mentiuntur. Nec tamen sub praetextu inimicitiarum detrahenda erit fides quaestionis,

25. Causaque cognita habenda fides aut non habenda.

26. Cum quis latrones tradidit, quibusdam rescriptis continetur non debere fidem haberi eis in eos, qui eos tradiderunt: quibusdam vero, quae sunt pleniora, hoc cavetur, ut neque destricte non habeatur, ut in ceterorum persona solet, sed causa cognita aestimetur, habenda fides sit nec ne. Plerique enim, dum metuunt, ne forte adpprehensi eos nominent, prodere eos solent, scilicet impunitatem sibi captantes, quia non facile eis indicantibus proditores suos creditur. Sed neque passim impunitas eis per huiusmodi proditiones concedenda est, neque transmittenda allegatio dicentium idcirco se oneratos, quod eos ipsi tradidissent: neque enim invalidum argumentum haberi debet mendacii sive calumniae in se instructae.

27. Si quis ultro de maleficio fateatur, non semper ei fides habenda est: nonnumquam enim aut metu aut qua alia de causa in se confitentur. Et extat epistula divorum fratrum ad Voconium Saxam, qua continetur liberandum eum, qui in se fuerat confessus, cuius post damnationem de innocentia constitisset. Cuius verba haec sunt: “Prudenter et egregia ratione humanitatis, Saxa carissime, primitivum servum, qui homicidium in se confingere metu ad dominum revertendi suspectus esset, perseverantem falsa demonstratione damnasti quaesiturus de consciis, quos aeque habere se commentitus fuerat, ut ad certiorem ipsius de se confessionem pervenires. Nec frustra fuit tam prudens consilium tuum, cum in tormentis constiterit neque illos ei conscios fuisse et ipsum de se temere commentum. Potes itaque decreti gratiam facere et eum per officium distrahi iubere, condicione addita, ne umquam in potestatem domini revertatur, quem pretio recepto certum habemus libenter tali servo cariturum”. Hac epistula significatur, quasi servus damnatus, si fuisset restitutus, ad eum pertinebit, cuius fuisset, antequam damnetur. Sed praeses provinciae eum quem damnavit restituere non potest, cum nec pecuniariam sententiam suam revocare possit. Quid igitur? Principi eum scribere oportet, si quando ei, qui nocens videbatur, postea ratio innocentiae constitit.

48.18.2

Ulpianus libro 39 ad edictum

Hereditarii servi, quamdiu incertum est ad quem bona pertineant, non possunt videri in caput domini torqueri.

48.18.3

Ulpianus libro 50 ad edictum

Constitutione imperatoris nostri et divi Severi placuit plurium servum in nullius caput torqueri posse.

48.18.4

Ulpianus libro tertio disputationum

In incesto, ut Papinianus respondit et est rescriptum, servorum tormenta cessant, quia et lex Iulia cessat de adulteriis.

48.18.5

Marcianus libro secundo institutionum

Si quis viduam vel alii nuptam cognatam, cum qua nuptias contrahere non potest, corruperit, in insulam deportandus est, quia duplex crimen est et incestum, quia cognatam violavit contra fas, et adulterium vel stuprum adiungit. Denique hoc casu servi in personam domini torquentur.

48.18.6

Papinianus libro secundo de adulteriis

pr. Patre vel marito de adulterio agente et postulantibus de servis rei ut quaestio habeatur, si vere causa perorata testibus prolatis absolutio secuta fuerit, mancipiorum, quae mortua sunt, aestimatio habetur: secuta vero damnatione quae supersunt publicantur.

1. Cum de falso testamento quaeritur, hereditarii servi possunt torqueri.

48.18.7

Ulpianus libro tertio de adulteriis

Quaestionis modum magis est iudices arbitrari oportere: itaque quaestionem habere oportet, ut servus salvus sit vel innocentiae vel supplicio.

48.18.8

Paulus libro secundo de adulteriis

pr. Edictum divi Augusti, quod proposuit Vibio Habito et Lucio Aproniano consulibus, in hunc modum exstat: “Quaestiones neque semper in omni causa et persona desiderari debere arbitror, et, cum capitalia et atrociora maleficia non aliter explorari et investigari possunt quam per servorum quaestiones, efficacissimas eas esse ad requirendam veritatem existimo et habendas censeo”.

1. Statuliber in adulterio postulari poterit, ut quaestio ex eo habeatur, quod servus heredis est: sed spem suam retinebit.

48.18.9

Marcianus libro secundo de iudiciis publicis

pr. Divus Pius rescripsit posse de servis haberi quaestionem in pecuniaria causa, si aliter veritas inveniri non possit. Quod et aliis rescriptis cavetur. Sed hoc ita est, ut non facile in re pecuniaria quaestio habeatur: sed si aliter veritas inveniri non possit nisi per tormenta, licet habere quaestionem, ut et divus Severus rescripsit. Licet itaque et de servis alienis haberi quaestionem, si ita res suadeat.

1. Ex quibus causis quaestio de servis adversus dominos haberi non debet, ex his causis ne quidem interrogationem valere: et multo minus indicia servorum contra dominos admittenda sunt.

2. De eo, qui in insulam deportatus est, quaestio habenda non est, ut divus Pius rescripsit.

3. Sed nec de statulibero in pecuniariis causis quaestio habenda est nisi deficiente condicione.

48.18.10

Aurelius Arcadius Charisius magister libellorum libro singulari de testibus

pr. De minore quattuordecim annis quaestio habenda non est, ut et divus Pius Caecilio Iuventiano rescripsit.

1. Sed omnes omnino in maiestatis crimine, quod ad personas principum attinet, si ad testimonium provocentur, cum res exigit, torquentur.

2. Potest quaeri, an de servis filii castrensis peculii in caput patris quaestio haberi non possit: nam patris non debere torqueri in filium constitutum est. Et puto recte dici nec filii servos in caput patris esse interrogandos.

3. Tormenta autem adhibenda sunt, non quanta accusator postulat, sed ut moderatae rationis temperamenta desiderant.

4. Nec debet initium probationum de domo rei accusator sumere, dum aut libertos eius quem accusat aut servos in testimonium vocat.

5. Plurimum quoque in excutienda veritate etiam vox ipsa et cognitionis suptilis diligentia adfert: nam et ex sermone et ex eo, qua quis constantia, qua trepidatione quid diceret, vel cuius existimationis quisque in civitate sua est, quaedam ad inluminandam veritatem in lucem emergunt.

6. In causis quoque liberalibus non oportet per eorum tormenta, de quorum statu quaeritur, veritatem requiri.

48.18.11

Paulus libro secundo de officio proconsulis

Etiamsi redhibitus fuerit servus, in caput emptoris non torquebitur.

48.18.12

Ulpianus libro 54 ad edictum

Si quis, ne quaestio de eo agatur, liberum se dicat, divus Hadrianus rescripsit non esse eum ante torquendum quam liberale iudicium experiatur.

48.18.13

Modestinus libro quinto regularum

Certo pretio servum aestimatum in quaestionem dari interposita stipulatione receptum est.

48.18.14

Modestinus libro octavo regularum

Statuliber in delicto repertus sperandae libertatis praerogativa non ut servus ob ambiguum condicionis, sed ut liber puniendus est.

48.18.15

Callistratus libro quinto de cognitionibus

pr. Ex libero homine pro testimonio non vacillante quaestionem haberi non oportet.

1. De minore quoque quattuordecim annis in caput alterius quaestionem habendam non esse divus Pius Maecilio rescripsit, maxime cum nullis extrinsecus argumentis accusatio impleatur. Nec tamen consequens esse, ut etiam sine tormentis eisdem credatur: nam aetas, inquit, quae adversus asperitatem quaestionis eos interim tueri videtur, suspectiores quoque eosdem facit ad mentiendi facilitatem.

2. Eum, qui vindicanti servum cavit, domini loco habendum et ideo in caput eius servos torqueri non posse divus Pius in haec verba rescripsit: “Causam tuam aliis probationibus instituere debes: nam de servis quaestio haberi non debet, cum possessor hereditatis, qui petitori satisdedit, interim domini loco habeatur”.

48.18.16

Modestinus libro tertio de poenis

pr. Repeti posse quaestionem divi fratres rescripserunt.

1. Is, qui de se confessus est, in caput aliorum non torquebitur, ut divus Pius rescripsit.

48.18.17

Papinianus libro 16 responsorum

pr. Extrario quoque accusante servos in adulterii quaestione contra dominum interrogari placuit. Quod divus Marcus ac postea maximus princeps iudicantes secuti sunt.

1. Sed et in quaestione stupri servi adversus dominum non torquentur.

2. De quaestione suppositi partus, vel si petat hereditatem, quem ceteri filii non esse fratrem suum contendunt, quaestio de servis hereditariis habebitur, quia non contra dominos ceteros filios, sed pro successione domini defuncti quaeritur. Quod congruit ei, quod divus Hadrianus rescripsit: cum enim in socium caedis socius postularetur, de communi servo habendam quaestionem rescripsit, quod pro domino fore videretur.

3. De servo in metallum damnato quaestionem contra eum qui dominus fuit, non esse habendam respondi: nec ad rem pertinere, si ministrum se facinoris fuisse confiteatur.

48.18.18

Paulus libro quinto sententiarum

pr. Unius facinoris plurimi rei ita audiendi sunt, ut ab eo primum incipiatur, qui timidior est vel tenerae aetatis videtur.

1. Reus evidentioribus argumentis obpressus repeti in quaestionem potest, maxime si in tormenta animum corpusque duraverit.

2. In ea causa, in qua nullis reus argumentis urguebatur, tormenta non facile adhibenda sunt, sed instandum accusatori, ut id quod intendat comprobet atque convincat.

3. Testes torquendi non sunt convincendi mendacii aut veritatis gratia, nisi cum facto intervenisse dicuntur.

4. Iudex cum de fide generis instrui non potest, poterit de servis hereditariis habere quaestionem.

5. Servo qui ultro aliquid de domino confitetur, fides non accommodatur: neque enim oportet salutem dominorum servorum arbitrio committi.

6. Servus in caput eius domini, a quo distractus est cuique aliquando servivit, in memoriam prioris dominii interrogari non potest.

7. Servus, nec si a domino ad tormenta offeratur, interrogandus est.

8. Sane quotiens quaeritur, an servi in caput domini interrogandi sint, prius de eorum dominio oportet inquiri.

9. Cogniturum de criminibus praesidem oportet ante diem palam facere custodias se auditurum, ne hi, qui defendendi sunt, subitis accusatorum criminibus obprimantur: quamvis defensionem quocumque tempore postulante reo negari non oportet, adeo ut propterea et differantur et proferantur custodiae.

10. Custodiae non solum pro tribunali, sed et de plano audiri possunt atque damnari.

48.18.19

Tryphoninus libro quarto disputationum

Is, cui fideicommissa libertas debetur, non aliter ut servus quaestioni applicetur, nisi aliorum quaestionibus oneretur.

48.18.20

Paulus libro tertio decretorum

Maritus quidam heres uxoris suae petebat a Suro pecuniam, quam apud eum deposuisse defunctam se absente dicebat, et in eam rem unum testem liberti sui filium produxerat apud procuratorem: desideraverat et quaestionem haberi de ancilla. Surus negabat se accepisse et testimonium non oportere unius hominis admitti nec solere a quaestionibus incipi, etsi aliena esset ancilla. Procurator quaestionem de ancilla habuerat. Cum ex appellatione cognovisset imperator, pronuntiavit quaestione illicite habita unius testimonio non esse credendum ideoque recte provocatum.

48.18.21

Paulus libro singulari de poenis paganorum.

Quaestionis habendae causa neminem esse damnandum divus Hadrianus rescripsit.

48.18.22

Paulus libro primo sententiarum

Qui sine accusatoribus in custodiam recepti sunt, quaestio de his habenda non est, nisi si aliquibus suspicionibus urgueantur.

 

48.19.0. De poenis.

 

48.19.1

Ulpianus libro octavo disputationum

pr. Quotiens de delicto quaeritur, placuit non eam poenam subire quem debere, quam condicio eius admittit eo tempore, quo sententia de eo fertur, sed eam, quam sustineret, si eo tempore esset sententiam passus, cum deliquisset.

1. Proinde si servus crimen commiserit, deinde libertatem consecutus dicetur, eam poenam sustinere debet, quam sustineret, si tunc sententiam passus fuisset, cum deliquisset.

2. Per contrarium quoque si in deteriorem condicionem fuerit redactus, eam poenam subire eum oportebit, quam sustineret, si in condicione priore durasset.

3. Generaliter placet, in legibus publicorum iudiciorum vel privatorum criminum qui extra ordinem cognoscunt praefecti vel praesides ut eis, qui poenam pecuniariam egentes eludunt, coercitionem extraordinariam inducant.

48.19.2

Ulpianus libro 48 ad edictum

pr. Rei capitalis damnatum sic accipere debemus, ex qua causa damnato vel mors vel etiam civitatis amissio vel servitus contingit.

1. Constat, postquam deportatio in locum aquae et ignis interdictionis successit, non prius amittere quem civitatem, quam princeps deportatum in insulam statuerit: praesidem enim deportare non posse nulla dubitatio est. Sed praefectus urbi ius habet deportandi statimque post sententiam praefecti amisisse civitatem videtur.

2. Eum accipiemus damnatum, qui non provocavit: ceterum si provocet, nondum damnatus videtur. Sed et si ab eo, qui ius damnandi non habuit rei capitalis, quis damnatus sit, eadem causa erit: damnatus enim ille est ubi damnatio tenuit.

48.19.3

Ulpianus libro 14 ad Sabinum

Praegnatis mulieris consumendae damnatae poena differtur quoad pariat. Ego quidem et ne quaestio de ea habeatur, scio observari, quamdiu praegnas est.

48.19.4

Marcianus libro 13 institutionum

Relegati sive in insulam deportati debent locis interdictis abstinere. Et hoc iure utimur, ut relegatus interdictis locis non excedat: alioquin in tempus quidem relegato perpetuum exilium, in perpetuum relegato insulae relegationis, in insulam relegato deportationis, in insulam deportato poena capitis adrogatur. Et haec ita, sive quis non excesserit in exilium intra tempus intra quod debuit, sive etiam alias exilio non obtemperaverit: nam contumacia eius cumulat poenam. Et nemo potest commeatum remeatumve dare exuli, nisi imperator, ex aliqua causa.

48.19.5

Ulpianus libro septimo de officio proconsulis

pr. Absentem in criminibus damnari non debere divus Traianus Iulio Frontoni rescripsit. Sed nec de suspicionibus debere aliquem damnari divus Traianus Adsidio Severo rescripsit: satius enim esse impunitum relinqui facinus nocentis quam innocentem damnari. Adversus contumaces vero, qui neque denuntiationibus neque edictis praesidum obtemperassent, etiam absentes pronuntiari oportet secundum morem privatorum iudiciorum. Potest quis defendere haec non esse contraria. Quid igitur est? Melius statuetur in absentes pecuniarias quidem poenas vel eas, quae existimationem contingunt, si saepius admoniti per contumaciam desint, statui posse et usque ad relegationem procedi: verum si quid gravius irrogandum fuisset, puta in metallum vel capitis poenam, non esse absentibus irrogandam.

1. In accusatorem autem absentem nonnumquam gravius statuendum, quam Turpilliani senatus consulti poena irrogatur, dicendum est.

2. Refert et in maioribus delictis, consulto aliquid admittatur, an casu. Et sane in omnibus criminibus distinctio haec poenam aut iustam elicere debet aut temperamentum admittere.

48.19.6

Ulpianus libro nono de officio proconsulis

pr. Si quis forte, ne supplicio adficiatur, dicat se habere quod principi referat salutis ipsius causa, an remittendum sit ad eum, videndum est. Et sunt plerique praesidum tam timidi, ut etiam post sententiam de eo dictam poenam sustineant nec quicquam audiant: alii omnino non patiuntur quicquam tale allegantes: nonnulli neque semper neque numquam remittunt, sed inquirunt, quid sit, quod allegare principi velint quidque quod pro salute ipsius habeant dicere, post quae aut sustinent poenam aut non sustinent. Quod videtur habere mediam rationem. Ceterum, ut mea fert opinio, prorsus eos non debuisse, posteaquam semel damnati sunt, audiri, quidquid allegent. Quis enim dubitat eludendae poenae causa ad haec eos decurrere magisque esse puniendos, qui tamdiu conticuerunt, quod pro salute principis habere se dicere iactant? Nec enim debebant tam magnam rem tam diu reticere.

1. Si quos comitum vel legati sui reos proconsul invenerit, utrum punire eos debeat an successori servare, quaeri potest. Sed multa exstant exempla, quae non tantum officialium suorum nec sub se agentium, verum suos quoque servos poena adfecerunt: quod quidem faciendum est, ut exemplo deterriti minus delinquant.

2. Nunc genera poenarum nobis enumeranda sunt, quibus praesides adficere quemque possint. Et sunt poenae, quae aut vitam adimant aut servitutem iniungant aut civitatem auferant aut exilium aut coercitionem corporis contineant:

48.19.7

Callistratus libro sexto de cognitionibus

(veluti fustium, admonitio: flagellorum, castigatio: vinculorum, verberatio)

48.19.8

Ulpianus libro nono de officio proconsulis

pr. Aut damnum cum infamia aut dignitatis aliquam depositionem aut alicuius actus prohibitionem.

1. Vita adimitur, ut puta si damnatur aliquis, ut gladio in eum animadvertatur. Sed animadverti gladio oportet, non securi vel telo vel fusti vel laqueo vel quo alio modo. Proinde nec liberam mortis facultatem concedendi ius praesides habent. Multo enim vel veneno necandi. Divi tamen fratres rescripserunt permittentes liberam mortis facultatem.

2. Hostes autem, item transfugae ea poena adficiuntur, ut vivi exurantur.

3. Nec ea quidem poena damnari quem oportet, ut verberibus necetur vel virgis interematur, nec tormentis: quamvis plerique dum torquentur deficere solent.

4. Est poena, quae adimat libertatem: huiusmodi ut puta, si quis in metallum vel in opus metalli damnetur. Metalla autem multa numero sunt et quaedam quidem provinciae habent, quaedam non habent: sed quae non habent, in eas provincias mittunt, quae metalla habent.

5. Praefecto plane urbi specialiter competere ius in metallum damnandi ex epistula divi Severi ad Fabium Cilonem exprimitur.

6. Inter eos autem, qui in metallum et eos, qui in opus metalli damnantur, differentia in vinculis tantum est, quod qui in metallum damnantur, gravioribus vinculis premuntur, qui in opus metalli, levioribus, quodque refugae ex opere metalli in metallum dantur, ex metallo gravius coercentur.

7. Quisquis autem in opus publicum damnatus refugit, duplicato tempore damnari solet: sed duplicare eum id temporis oportet, quod ei cum superesset fugit, scilicet ne illud duplicetur, quo adprehensus in carcere fuit. Et si in decem annos damnatus sit, aut perpetuari ei debet poena aut in opus metalli transmitti. Plane si decennio damnatus fuit et initio statim fugit, videndum est, utrum duplicari ei tempora debeant, an vero perpetuari vel transferri in opus metalli: et magis est, ut transferatur aut perpetuetur. Generaliter enim dicitur, quotiens decennium excessura est duplicatio, non esse tempore poenam artandam.

8. In ministerium metallicorum feminae in perpetuum vel ad tempus damnari solent. Simili modo et in salinas. Et si quidem in perpetuum fuerint damnatae, quasi servae poenae constituuntur: si vero ad tempus damnantur, retinent civitatem.

9. Solent praesides in carcere continendos damnare aut ut in vinculis contineantur: sed id eos facere non oportet. Nam huiusmodi poenae interdictae sunt: carcer enim ad continendos homines, non ad puniendos haberi debet.

10. In calcariam quoque vel sulpurariam damnari solent: sed hae poenae metalli magis sunt.

11. Quicumque in ludum venatorium fuerint damnati, videndum est, an servi poenae efficiantur: solent enim iuniores hac poena adfici. Utrum ergo servi poenae isti efficiantur an retineant libertatem, videndum est. Et magis est, ut hi quoque servi efficiantur: hoc enim distant a ceteris, quod instituuntur venatores aut pyrricharii aut aliam quam voluptatem gesticulandi vel aliter se movendi gratia.

12. Servos in metallum vel in opus metalli, item in ludum venatorium dari solere nulla dubitatio est: et si fuerint dati, servi poenae efficiuntur nec ad eum pertinebunt, cuius fuerint antequam damnarentur. Denique cum quidam servus in metallum damnatus beneficio principis esset iam poena liberatus, imperator Antoninus rectissime rescripsit, quia semel domini esse desierat servus poenae factus, non esse eum in potestatem domini postea reddendum.

13. Sed sive in perpetua vincula fuerit damnatus servus sive in temporalia, eius remanet, cuius fuit, antequam damnaretur.

48.19.9

Ulpianus libro decimo de officio proconsulis

pr. Moris est advocationibus quoque praesides interdicere. Et nonnumquam in perpetuum interdicunt, nonnumquam ad tempus vel annis metiuntur vel etiam tempore quo provinciam regunt.

1. Nec non ita quoque interdici potest alicui, ne certis personis adsit.

2. Potest et ita interdici cui, ne apud tribunal praesidis postulet, et tamen apud legatum vel procuratorem non prohibetur agere.

3. Si tamen apud legatum prohibitus fuerit postulare, credo per consequentias ne quidem apud praesidem relictam illi postulandi facultatem.

4. Nonnumquam non advocationibus cui interdicitur, sed foro. Plus est autem foro quam advocationibus interdicere, si quidem huic omnino forensibus negotiis accommodare se non permittatur. Solet autem ita vel iuris studiosis interdici vel advocatis vel tabellionibus sive pragmaticis.

5. Solet et ita interdici, ne instrumenta omnino forment neve libellos concipiant vel testationes consignent.

6. Solet et sic, ne eo loci sedeant, quo in publico instrumenta deponuntur, archio [archivo] forte vel grammatophylacio.

7. Solet et sic, ut testamenta ne ordinent vel scribant vel signent.

8. Erit et illa poena, ne quis negotiis publicis interveniat: hic enim privatis quidem interesse poterit, publicis prohibebitur, ut solent quibus sententia praecipitur dymosiwn apexesvai.

9. Sunt autem et aliae poenae: si negotiatione quis abstinere iubeatur vel ad conductionem eorum quae publice locantur accedere, ut ad vectigalia publica.

10. Interdici autem negotiatione plerumque vel negotiationibus solet: sed damnare, ut quis negotietur, an possit videamus. Et sunt quidem hae poenae, si quis generaliter tractare velit, inciviles invitum hominem iubere facere quod facere non potest: sed si quis specialiter tractaverit, potest esse iusta causa compellendi cuius ad negotiationem: quod si fuerit, sequenda erit sententia.

11. Istae fere sunt poenae quae iniungi solent. Sed enim sciendum est discrimina esse poenarum neque omnes eadem poena adfici posse. Nam in primis decuriones in metallum damnari non possunt nec in opus metalli, nec furcae subici vel vivi exuri. Et si forte huiusmodi sententia fuerint affecti, liberandi erunt: sed hoc non potest efficere qui sententiam dixit, verum referre ad principem debet, ut ex auctoritate eius poena aut permutetur aut liberaretur.

12. Parentes quoque et liberi decurionum in eadem causa sunt.

13. Liberos non tantum filios accipere debemus, verum omnes liberos.

14. Sed utrum hi soli, qui post decurionatum suscepti sunt, his poenis non adficiantur, an vero omnes omnino liberi, etiam in plebeia familia suscepti, videndum est: et magis puto omnibus prodesse debere.

15. Plane si parens decurio esse desierit, si quidem iam decurione fuerit editus, proderit ei, ne adficiatur: enimvero si posteaquam plebeius factus est tunc suscipiat filium, quasi plebeio editus ita erit plectendus.

16. Statuliberum quasi liberum iam puniendum divus Pius Salvio Marciano rescripsit.

48.19.10

Macer libro secundo de publicis iudicis

pr. In servorum persona ita observatur, ut exemplo humiliorum puniantur. Et ex quibus causis liber fustibus caeditur, ex his servus flagellis caedi et domino reddi iubetur: et ex quibus liber fustibus caesus in opus publicum datur, ex his servus, sub poena vinculorum ad eius temporis spatium, flagellis caesus domino reddi iubetur. Si sub poena vinculorum domino reddi iussus non recipiatur, venumdari et, si emptorem non invenerit, in opus publicum et quidem perpetuum tradi iubetur.

1. Qui ex causa in metallum dati sunt et post hoc deliquerunt, in eos tamquam metallicos constitui debet, quamvis nondum in eum locum perducti fuerint, in quo operari habent: nam statim ut de is sententia dicta est, condicionem suam permutant.

2. In personis tam plebeiorum quam decurionum illud constitutum est, ut qui maiori poena adficitur, quam legibus statuta est, infamis non fiat. Ergo et si opere temporario quis multatus sit vel tantum fustibus caesus, licet in actione famosa, veluti furti, dicendum erit infamem non esse, quia et solus fustium ictus gravior est quam pecuniaris damnatio.

48.19.11

Marcianus libro secundo de publicis iudicis

pr. Perspiciendum est iudicanti, ne quid aut durius aut remissius constituatur, quam causa deposcit: nec enim aut severitatis aut clementiae gloria affectanda est, sed perpenso iudicio, prout quaeque res expostulat, statuendum est. plane in levioribus causis proniores ad lenitatem iudices esse debent, in gravioribus poenis severitatem legum cum aliquo temperamento benignitatis subsequi.

1. Furta domestica si viliora sunt, publice vindicanda non sunt, nec admittenda est huiusmodi accusatio, cum servus a domino vel libertus a patrono, in cuius domo moratur, vel mercennarius ab eo, cui operas suas locaverat, offeratur quaestioni: nam domestica furta vocantur, quae servi dominis vel liberti patronis vel mercennarii apud quos degunt subripiunt.

2. Delinquitur autem aut proposito aut impetu aut casu. Proposito delinquunt latrones, qui factionem habent: impetu autem, cum per ebrietatem ad manus aut ad ferrum venitur: casu vero, cum in venando telum in feram missum hominem interfecit.

3. Capitis poena est bestiis obici vel alias similes poenas pati vel animadverti.

48.19.12

Macer libro secundo de officio praesidiis

Quod ad statum damnatorum pertinet, nihil interest, iudicium publicum fuerit nec ne: nam sola sententia, non genus criminis spectatur. Itaque hi, in quos animadverti iubetur quive ad bestias dantur, confestim poenae servi fiunt.

48.19.13

Ulpianus libro primo de appellationibus

Hodie licet ei, qui extra ordinem de crimine cognoscit, quam vult sententiam ferre, vel graviorem vel leviorem, ita tamen ut in utroque moderationem non excedat.

48.19.14

Macer libro secundo de re militari

Quaedam delicta pagano aut nullam aut leviorem poenam irrogant, militi vero graviorem. Nam si miles artem ludicram fecerit vel in servitutem se venire passus est, capite puniendum menander scribit.

48.19.15

Venuleius Saturninus libro primo de officio proconsulis

Divus Hadrianus eos, qui in numero decurionum essent, capite puniri prohibuit, nisi si qui parentem occidissent: verum poena legis Corneliae puniendos mandatis plenissime cautum est.

48.19.16

Claudius Saturninus libro singulari de poenis paganorum

pr. Aut facta puniuntur, ut furta caedesque, aut dicta, ut convicia et infidae advocationes, aut scripta, ut falsa et famosi libelli, aut consilia, ut coniurationes et latronum conscientia quosque alios suadendo iuvisse sceleris est instar.

1. Sed haec quattuor genera consideranda sunt septem modis: causa persona loco tempore qualitate quantitate eventu.

2. Causa: ut in verberibus, quae impunita sunt a magistro allata vel parente, quoniam emendationis, non iniuriae gratia videntur adhiberi: puniuntur, cum quis per iram ab extraneo pulsatus est.

3. Persona dupliciter spectatur, eius qui fecit et eius qui passus est: aliter enim puniuntur ex isdem facinoribus servi quam liberi, et aliter, qui quid in dominum parentemve ausus est quam qui in extraneum, in magistratum vel in privatum. In eius rei consideratione aetatis quoque ratio habeatur.

4. Locus facit, ut idem vel furtum vel sacrilegium sit et capite luendum vel minore supplicio.

5. Tempus discernit emansorem a fugitivo et effractorem vel furem diurnum a nocturno.

6. Qualitate, cum factum vel atrocius vel levius est: ut furta manifesta a nec manifestis discerni solent, rixae a grassaturis, expilationes a furtis, petulantia a violentia. Qua de re maximus apud Graecos orator Demosthenes sic ait:

ou gar hy plygy parestyse tyn hubrin, all’ hy atimia: oude to tuptesvai tois eleuverois esti deinon, kaiper on deinon, alla to eph’ hubrei. polla gar an poiyseien ho tuptwn, w andres avynaioi, hwn ho pavwn enia oud’ an apaggeilai dunaito heterw, tw sxymati, tw blemmati, ty fwny, hotan hws hubrizwn, hotan hws exvros huparxwn, hotan kondulois, hotan epi korrys. tauta kinei, tauta ecistysin anvrwpous ahutwn ayveis ontas tou propylakizesvai. [id est: neque enim plaga iniuriam [immo iram] movit, sed contumelia: neque tam verberari ingenuis intolerabile, quamquam non tolerandum, quam verberari iniuria. multa enim, Athenienses, facere potest is qui verberat, quorum quaedam qui es subit alii ne demonstrare quidem potest, gestu adspectu voce, cum facit iniuria, cum inimicitia motus, cum pugnis ferit, eum in os. haec exacerbant, haec faciunt, ut sui compotes amplius non sint homines non adsueti opprobriis]

7. Quantitas discernit furem ab abigeo: nam qui unum suem subripuerit, ut fur coercebitur, qui gregem, ut abigeus.

8. Eventus spectetur, ut a clementissimo quoquo facta: quamquam lex non minus eum, qui occidendi hominis causa cum telo fuerit, quam eum qui occiderit puniat. Et ideo apud graecos exilio voluntario fortuiti casus luebantur, ut apud praecipuum poetarum scriptum est:

• eute me tutvon eonta Menoitios ec Opoentos

• ygagen humeterond’ androktasiys hupo lugrys,

• ymati tw hote paida katektanon Amfidamantos

• nypios, ouk evelwn, amf’ astragaloisi xolwveis.

[id est: cum parvulum me adhuc Menoetius ex Opunte ad nostram domum adduxit post funestum homicidium, quo die puerum Amphidamantis interfici imprudens invitus de talis rixatus]

9. Evenit, ut eadem scelera in quibusdam provinciis gravius plectantur, ut in Africa messium incensores, in Mysia vitium, ubi metalla sunt adulteratores monetae.

10. Nonnumquam evenit, ut aliquorum maleficiorum supplicia exacerbentur, quotiens nimium multis personis grassantibus exemplo opus sit.

48.19.17

Marcianus libro primo institutionum

pr. Sunt quidam servi poenae, ut sunt in metallum dati et in opus metalli: et si quid eis testamento datum fuerit, pro non scriptis est, quasi non Caesaris servo datum, sed poenae.

1. Item quidam apolides sunt, hoc est sine civitate: ut sunt in opus publicum perpetuo dati et in insulam deportati, ut ea quidem, quae iuris civilis sunt, non habeant, quae vero iuris gentium sunt, habeant.

48.19.18